Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO VERBORUM SEQUENTIUM: TERRA AUTEM ERAT INANIS ET VACUA, ET TENEBRÆ ERANT SUPER FACIEM ABYSSI, ET SPIRITUS DOMINI FEREBATUR SUPER AQUAS.

LICET præcedenti articulo magis approbaverim atque secutus sim eos, qui dicunt, opera sex dierum per temporum intervalla esse producta, et materiam in exordio creatam sub substantialibus formis distinctis, quantum ad essentiales principalesque partes mundi sensibilis, quæ sunt corpora cœlestia et quatuor elementa; nihilo minus intendo textum exponere, etiam juxta aliorum intentionem. Itaque sequendo expositionem illam amplius approbatam, eo quod textui et antiquioribus Patribus ac doctoribus sanctis consonantior videatur, sic exponenda sunt verba sequentia:

Terra autem erat inanis et vacua. Pro eo quod hic dicitur, Terra erat inanis et vacua, alia translatio qua utitur Origenes, sic continet: Terra autem erat invisibilis et incomposita. Idcirco quidam exponunt hanc litteram sic: Terra erat inanis, id est invisibilis corporali adspectu, quoniam erat aquis undique cooperta, quæ etiam aquæ fuerunt in inferiori parte densiores seu grossiores. Et vacua, hoc est, plantis et herbis ac ceteris fructibus ex ea tunc nascituris, nondum impleta aut decorata: quod alia littera vocat, incomposita. Unde Josephus refert: Sed dum terra ad adspectum non veniret, et profunditate aquarum ac tenebris celaretur, Deus lumen fieri jussit.1

Hinc alii sic exponunt: Terra erat inanis et vacua, id est, elementum terræ erat adhuc infructuosum, sive inutile ac sine ornatu. Nondum etenim apta fuit habitationi ac usui hominum, propter quos fuit creata. Hinc ait Strabus: Terra erat inanis et vacua, id est inutilis, infructuosa, et incomposita. Omnia namque elementa commixta fuerant et confusa, et totum hoc aeris spatium exstitit aquis plenum, non quales nunc sunt, sed instar nebulæ tenues erant. Quod si ista sunt verba Strabi, ut allegatur in Glossa, quomodo verum est quod quidam asserit, secundum Strabum et Bedam, materiam primo fuisse creatam sub communi forma corporeitatis, non sub distinctis formis substantialibus elementorum, præsertim quum in eadem Glossa inducantur verba Bedæ, dicentis, Deus aquas cum cœlo prius creavit? Denique Damascenus libro secundo aperte insinuat, terram et aquam in principio sub propriis formis substantialibus esse creatas, dicendo: Terra est unum elementorum siccum, frigidum, grave, immobile, ex non ente ad esse prima die a Deo deductum. In principio enim creavit Deus cœlum et terram. De aqua quoque sic ait: Aqua est unum quatuor elementorum, humidum, frigidum. Hæc in principio super omnem terram redundavit. His concordat Basilius, dicens: Moyses primo non exprimit, nisi cœlum et terram, quatenus per hæc duo extrema, intelligantur et media. Ex quibus ostenditur, quod quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram: nomine terræ intelligitur elementum terræ explicite, et alia tria elementa implicite, et per cœlum, omnia cœlestia corpora, quantum ad suæ substantiæ productionem.

Et tenebræ erant super faciem abyssi. Per abyssum, quidam intelligunt congeriem seu universitatem quatuor elementorum; alii, alia tria elementa simul permixta, videlicet aquam, aerem et ignem; alii aquam. Ait equidem Damascenus: Abyssus aliud nihil est, nisi aqua multa, cujus finis incomprehensibilis est hominibus. Et Rabbi Paulus: Abyssus, inquit, secundum grammaticos, impenetrabilem aquarum multitudinem signat, quæ impenetrabilitas intelligi potest non solum ex magna aquæ profunditate, sed item ex hoc quod ex sua circumfusione, qua ambit terram, visu penetrari non potest. Per quod intelligitur aqua elementaris, quæ ante suam congregationem confuse permixta fuit igni et aeri: quod totum dicitur nunc abyssus. Qualitercumque autem sumatur abyssus, constat quod tenebræ erant super faciem abyssi. Nondum enim creata fuit lux corporalis, idcirco tenebræ, quæ sunt carentia hujuscemodi lucis, operiebant omnia elementa, imo et cœlestia corpora, dempto cœlo empyreo.

Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Per Spiritum Domini, intelligi potest voluntas Dei seu Spiritus Sanctus, quæ et qui ferebatur non motu locali, sed dispositione mentali super aquas, sicut voluntas artificis fertur super materiam quam habet præ oculis, dum eam formare ac decorare proponit. Et potest per aquas, elementum aquæ intelligi, quia ex aqua generantur plurima animalium genera, et semina rerum sunt humida; nec terra sine aqua est fructuosa, sed sterilis. Propter quod asserit Damascenus: Aqua est creatura Dei optima. Alii per aquas intelligunt congeriem elementorum, quia non aquam tantum, sed et alia elementa voluit Deus formare, ornare, et diversa mixta ex eis producere. Hinc secundum Hieronymum in Hebræo habetur, merahephet, quod tantum valet sicut, Fovebat aut Incubabat: ad insinuandum quod Spiritus Sanctus instar avis ova suo calore foventis, super aquas incubabat et eas fovebat, dando eis virtutem causalem tam specialem. Insuper, ut recitat Augustinus libro de Civitate Dei, Plato per Spiritum Domini qui ferebatur super aquas, intellexit aerem, qui sæpe spiritus appellatur, et in hoc Rabbi Moyses Platonem secutus est, sed convenientius exponitur de Spiritu Sancto. Aer enim nondum divisus fuit ab aqua, nec superior ea; imo aqua totum occupaverat spatium usque ad cœlestium corporum regionem. Nec videtur cur Moyses potius dixisset de aere; spiritus Domini, quam de terra aut aqua, terra Domini, aut aqua Domini. Præterea; Rabbi Paulus scribit hoc loco: Antiqui expositores Hebræorum, compendiose ac notabilissime exposuerunt hoc verbum in libro qui dicitur, Bresith Rabba, ubi interrogative sic dicitur: Quid est quod dicitur, Spiritus Domini ferebatur super aquas? Et respondetur, Nihil aliud est quam qui dicitur Spiritus Messiæ, de quo scriptum est: Requiescet super eum Spiritus Domini. Unde constat quod per Spiritum Domini, intelligatur nunc Spiritus Sanctus. Quantum ad aliorum opinionem, exponendo hunc passum, sciendum quod quamvis Augustinus dicat opera sex dierum simul distincte producta, in hoc tamen convenit cum his, qui dicunt materiam primo creatam sub sola forma corporeitatis, quod materiam primam informem dicit in principio Genesis designari nomine terræ, et etiam nomine aquæ atque abyssi:2 per quæ omnia, etiam illi dicunt designari non ipsa elementa, sed eamdem informem materiam, de qua dicunt elementa esse formata.

Itaque secundum Augustinum, tenebræ erant super terram, id est informem illam materiam, non temporali duratione, cum dicat omnia simul facta, distincta, formata, sed ordine naturæ; quia materia illa secundum se accepta et considerata, fuit in se tenebrosa, carens omni perfectione et claritate formali. Fuit quoque materia illa secundum se inanis et vacua, utpote destituta formis et omni ornatu. Hinc super secundum Thomas testatur: Si per terram intelligatur informis materia, tunc per verba hæc designatur receptibilitas materiæ, quæ quodammodo similis est receptibilitati loci. Propter quod Plato materiam vocavit locum. Ideo quæ sunt loci, similitudinarie dicuntur de ea, ut materia dicatur vacua, in quantum forma replet capacitatem materiæ; inanis vero, in quantum forma est finis appetitus ipsius. Sed Spiritus Domini ferebatur super aquas, hoc est super hanc ipsam materiam, in quantum intendebat ex ea producere multa, sicut mens seu consideratio artificis fertur super artificiata.

Porro secundum alios, super materiam illam forma corporeitatis informatam, sed respectu specificarum formarum informem, erant tenebræ quousque producta est lux corporalis; eratque terra, id est materia illa, inanis et vacua, quoniam distinctis et propriis formis carebat, nec fuit polita nec fructifera. Ferebatur itidem super eam Spiritus Domini, juxta sensum præhabitum.

Postremo Rabbi Paulus hoc loco per faciem abyssi intelligit cœlum crystallinum, in quo dicit fuisse tenebras, quoniam capax fuit lucis tanquam diaphanum. Multitudinem vero aquarum dicit fuisse abyssum, vel aquam tam turbidam et opacam, quod non fuerat lucis capax sicut nec terra. Idcirco non dicuntur proprie fuisse tenebræ in abysso, sicut nec cæcitas in ligno. Istud non videtur solide dictum. Primo, quia Scriptura non dicit, Tenebræ erant super superficiem abyssi, sed super faciem abyssi. Secundo, quoniam nec cœlum crystallinum, nec aliquod cœlum dicitur proprie superficies aquæ, sive loquamur de superficie extrinseca, sive de superficie intrinseca. Locus quippe est extrinseca superficies corporis locati, atque intrinseca superficies corporis continentis. Locus autem est in genere quantitatis, cœlum autem in prædicamento substantiæ. Quod si cœlum ratione sui ultimi seu suæ superficiei, dicatur superficies aquæ illius, hoc oportet intelligi de superficie aquæ extrinseca. Per faciem autem aquæ, intelligenda esset potius superficies ejus intrinseca, utpote ei inhærens, quam superficies ejus extrinseca. Sic enim in Scripturis communiter accipitur facies corporalium inanimatarumque rerum. Tertio, quia ex verbis Sanctorum et expositorum jam patuit, quod aqua illa erat instar nebulæ tenuis et subtilis, præsertim in superioribus partibus, ubi lux magis fulgebat atque vicinior fuit statim ut facta est: ergo aqua illa erat valde capax lucis illius, nec fuit opaca. Quarto, nam dato quod fuisset turbida et opaca, tamen potuisset illuminari, quemadmodum modo terra et densissimæ nubes recipiunt influentiam lucis. Quinto, nam ubi nostra translatio habet, Tenebræ erant super faciem abyssi: alia translatio, quam et Origenes exponit, sic continet, Tenebræ erant super abyssum. Sexto, nam dato quod lux non potuisset eam attingere, nihilo minus tenebræ, proprie loquendo, fuissent in ea; quia ex sua natura ipsi competit esse lucis capacem, quemadmodum cæcus a nativitate, dicitur proprie cæcus. Septimo, quoniam secundum omnes expositores præfatos, per faciem abyssi, intelligitur ipsa abyssus. Unde et undecimo de Civitate Dei, cap. 9, loquitur Augustinus: Tenebræ erant super faciem abyssi, id est super quamdam terræ et aquæ indistinctam confusionem. Hinc ait Magister libro secundo: Nec mirum lucem posse in aquis lucere, quæ multo rariores fuerunt in principio, quam sint modo. Iterum ait hic Rabbi Paulus, quod per id quod dictum est, Spiritus Domini ferebatur super aquas: intelligitur motus primi mobilis, per quem Deus aquam vivificavit; quia ut dicitur octavo Physicorum, Motus cœli est quasi vita omnium inferiorum, qui motus adscribendus est Deo, tanquam causæ primæ ac principali. Istud stare non potest: Scriptura enim hic loquitur de virtute causali, aquæ collata immediate a Deo a suæ creationis exordio, quam non habet per motum cœli aut mobilis primi. Et istud plenius scribit Thomas in prima parte, quæstione 74, ubi ad hoc allegat Basilium.

At vero circa hæc verba, Spiritus Domini ferebatur super aquas, in Scholastica fertur historia: Hunc locum male intellexit Plato, putans hoc dictum de anima mundi. Miror unde auctor Historiæ illius acceperit hoc, præsertim quia jam dictum est, quod (ut recitat Augustinus) Plato per Spiritum Domini aerem intellexit. Quid autem Plato senserit de anima mundi, dictum est in expositione prologi hujus libri.

Sed circa hæc quæri posset: Quid Plato scivit de ista scriptura, aut qualiter intromisit se de expositione ipsius? Respondendum, quia (ut octavo de Civitate Dei Augustinus tangit et sentire videtur) Plato in Ægypto per interpretem didicit libros Moysis. Nam et id quod Dominus dixit ad Moysen, Ego sum qui sum, Qui est, etc. Plato tenuit vehementer, et diligentissime commendavit memoriæ.

Footnotes

  1. Ant. Jud. 1, 1. ↩

  2. Is. xi, 2. ↩

Chapter 9 of 104