Articulus 13
EXPLANATIO TEXTUS DE OPERE QUINTÆ DIEI.
DIXIT etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cœli. Quemadmodum sæpius tactum est, nunc ordine condecenti describitur ornatus duorum mediorum elementorum, videlicet aquæ et aeris, per hoc quod jam describitur productio animalium, quorum quædam moventur in aqua, quædam in aere. Nempe per hoc quod Moyses ait, Super terram sub firmamento, aerem designavit. Sed quum aqua sit res inanimata, quomodo potuit producere animalia ista? Est itaque sensus: Producant aquæ, id est, divina jussione producantur ex aqua, tanquam ex materiali et passivo principio, reptile animæ viventis, hoc est pisces habentes in se animas non solum vegetative, sed etiam sensitive viventes. Et volatile super terram sub firmamento, id est, aves quibus conveniat volare in aere. Horum corpora Deus immediate perhibetur formasse ex aqua, et in qualibet specie fecit duo prima individua, ex quibus generata sunt alia juxta positionem prætactam. Itaque singularia ista, reptile atque volatile, nunc sumuntur pluraliter.
Circa hæc plurima possent inquiri:1 Primo, cur animalia ista dicuntur facta ex aqua, quum corpora animalium mixta sint ex quatuor elementis. Secundo, si pisces et aves ex aquis producti sunt, cur non utrumque hoc genus mansit in aqua, et cur unum magis quam aliud, accommodatum est aeri. Tertio, an animæ animalium horum creatæ sint. Ad hæc breviter respondendum. Et primo ad primum, quod utique pisces et aves ex quatuor elementis formati sunt, et in eorum corporibus prædominatur elementum terræ, quantum ad corporis quantitatem; ignis vero secundum quantitatem virtutis, eo quod calor instrumentum sit animæ, nec aliquid sit sensitivum sine calore, ut habetur secundo de Anima. Aqua autem continuat partes terræ in mixto. Verumtamen illa animalia dicuntur constare ex aqua, quæ plus habent de aqua in se, quam animalia cetera, complexione eorum propria pensata per comparationem ad complexionem animalium aliorum, seu debitam communi generi animalis. Et ita ex aqua dicuntur esse pisces, quantum ad id quod in aqua est grossius; aves autem, quantum ad id quod in aqua est subtilius, et in vaporem resolvitur, et est quasi medium inter aquam et aerem. Hinc aves in aera elevantur, et pisces gurgiti remittuntur. Istud super secundum Thomas clarius docet. Unde et alii dicunt, quod pisces et aves specialiter ex aqua facti dicuntur propter convenientiam quamdam. Habet etenim aqua humorem atque vaporem. Per humorem convenit cum piscibus, per vaporem cum avibus. Istud tamen non est satis resolute prolatum, quoniam aqua per humorem cum universis animalibus † competit. In Scholastica quoque historia dicitur: Pisces et aves ex aquis sunt orti, quoniam facilis est transitus aquæ in aera per attenuationem, et aeris in aquam per spissationem. Ex quibus patet ad duo prima quæsita responsio. Ad tertium respondet Bonaventura super secundum, quod animæ primorum illorum irrationabilium animalium non fuerunt creatæ, sed seminaliter ex materiis suis productæ, tamen sine concursu causalitatis cœlestium corporum. Rationales enim, seminales seu occultæ virtutes causales a principio sunt impressæ elementis, quemadmodum loquitur Augustinus: In corporeis, inquiens, hujus mundi elementis semina quædam occulta latent.
Præterea, ad intelligendum qualiter corpora animalium ex quatuor elementis constant et mixta sunt, advertenda sunt verba doctorum. Itaque in scripto secundi, distinctione 15, scribit Bonaventura: Corpora animalium habent in se quatuor elementa, ut idonea sint ad sensum, ad motum, ad multiplicem actionem, atque ut habeant in se dignitatem complexionis. Perfecta autem mixtio non est, quousque concurrant quatuor elementa. Aqua namque (quum sit subtilior decies terra) penetrat partes terræ, sed non perfecte, quoniam habet grossitudinem quamdam. Aer autem qui est centies subtilior terra, intimius se profundat in terram. Ignis vero, qui millies rarior subtiliorque consistit quam terra, sua subtilitate penetrat usque ad intima: et ita fit alteratio plena, mixtioque perfecta. Hinc ait et Thomas: Oportet ut elementa inferioria grossiora, excedant elementa subtiliora in mixto secundum quantitatem seu molem; subtiliora vero, videlicet aer et ignis, secundum virtutem, hoc est secundum calidum et humidum, in quibus vita consistit. Quum enim corpora animalium debeant esse temperatiora aliis mixtorum corporibus, utpote magis remota a contrarietate per complexionis æqualitatem, et ita assimilentur naturæ et æqualitati cœlestium corporum; oportet inferiora elementa, quæ sunt minus activa, quia plus habent de materia, scilicet terram et aquam, secundum quantitatem in mixto excedere, ut virtutis defectum suppleat quantitatis excessus. His concordat quod asserit Augustinus, et habetur in Glossa: Ignis omnia penetrat, ut in eis faciat motum. Inchoat enim anima motum suum in omnibus sensibus ab ignis subtilitate.
Sed quæri potest: Quum ignis sit nobilissimum elementum, cur non describitur aliquis ejus ornatus. Ad hoc Thomas respondet, quod quamvis aliqua mixta possint ad tempus in igne absque læsione durare, nulla tamen res est, quæ non consumatur tandem ab igne, si diu in eo permaneat, ut asserit Galenus in Simplici medicina. Idcirco (ut Philosophus in libro de Proprietatibus elementorum testatur) nullum animal vivere potest in igne, nisi forte ad modicum tempus, ut fertur de salamandra.
Item quæritur, cur reptilia dicuntur ad aquæ pertinere ornatum, quum sint multa terrestria reptilia. Et infra habetur, quod reptilia spectant ad ornatum sextæ diei.2 Respondetur, quod multiplex est genus reptilium: Unum, quod trahit ac rapit se vi oris, ut aliqui vermes. Secundum, quod trahit se vi costarum, sicut serpentes. Tertium, quod se rapit et trahit vi pinnarum, ut pisces. Quartum, quod rapit se vi annulorum quorumdam, quemadmodum animalia annulosa. Quinto, extense loquendo, omne animal dicitur reptile, quod movendo se, magnam partem corporis sui applicat terræ, quamvis habeat pedes, ut stellio et lacerta. Itaque patet, quod reptilia aquatica spectent ad aquæ ornatum, cetera ad ornatum terræ. Verumtamen, secundum Philosophum libro de Animalibus, sunt quædam animalia media inter aquatica atque terrestria, ut crocodili, qui morantur et gradiuntur in terra, interdum autem morantur et natant in aqua; sed hæc computantur cum illo extremo, cum quo magis communicant.
Creavitque Deus cete grandia, qui sunt maximi pisces in mari. Unde in Evangelio legitur: Fuit Jonas in ventre ceti. Et omnem animam viventem atque motabilem.3 Hic ponitur pars pro toto, ut sit sensus: Creavit omnem rem animatam motabilem. Quam produxerant aquæ in species suas, id est, quæ secundum corpus suum formatæ erant ex aqua secundum exigentiam suæ naturæ specificæ, non quod prius productæ sint ex aqua, et postea creatæ a Deo, sed eædem numero, a Deo effective principaliterque plasmatæ sunt, atque ex aqua materialiter aut etiam seminaliter. Et omne volatile formavit, secundum genus suum, hoc est, secundum quod competebat naturæ et speciei uniuscujusque volatilis. Qualiter autem intelligenda sit distributio ista, patet ex præinductis. Intelligenda est namque de omnibus illis primis individuis in qualibet specie binis, quibus competit per commixtionem seminum generare, quæ fecit in tali dispositione ac robore, quod generare mox poterant. Sed quum ista ex aquis producta sint, quomodo creata dicuntur? Et respondendum, quod creare sumitur nunc extense pro facere seu plasmare.
Circa hunc locum recitat Lyra, quod Hebræi dicunt cete esse pisces incredibilis magnitudinis. Quumque Deus in exordio fecisset marem et feminam speciei istius, occidit feminam ne multiplicarentur individua: quia si multiplicata fuissent, sæculum esset destructum, eo quod mare innavigabile esset, et alii pisces non possent durare in mari; carnes vero feminæ interfectæ salivit, reservans eas justis in sæculo futuro. Ex quo Lyra concludit, quod Judæi inciderunt errores Sarracenorum, ponendo beatitudinem vitæ futuræ in delectationibus ciborum ac venereorum.
Circa hoc scribit Rabbi Paulus: Quemadmodum inter Christianos fuerunt quidam hæretici, quorum errores non sunt veris Christianis adscribendi, sic inter Judæos fuerunt nonnulli habentes opiniones erroneas, quæ non approbantur a Judæis communiter. Quamvis ergo in quibusdam opusculis eorum appareat, quod in alia vita sint corporales delectationes, communitas tamen eorum respuit hoc omnino.
Est enim contra id Isaiæ:4 Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.5 Ex quibus verbis manifeste habetur, quod remuneratio justis parata, superat omnem sensum. Unde determinatio communis est apud eos, quod in alia vita non est cibus nec potus, nec actus venereorum, sed justi delectantur ex splendore divinæ gloriæ. Quapropter attribuere ipsum errorem Judæis in communi, non est utile ad reductionem eorum; credunt enim quod fingamus mendacia contra eos: quod præstat impedimentum non modicum ad hoc ut reddamur credibiles eis. Hæc Rabbi Paulus.
Sed Paulus iste non reprehendendo primam partem dicti Lyræ, quo ait, Judæos asserere, quod Deus in principio feminam ceti occiderit: videtur innuere, quod Lyra recte id recitat. Nec Lyra hoc loco adducit specialem rationem hoc reprobantem, idcirco aliquid breviter tangi potest ad reprobandum tam fatuum verbum. Si enim Deus occidit feminam ceti, jam species illa perisset, nisi dicatur cetus ille primus usque nunc vivere: quod naturale non esset, nisi forte dicatur quod occiderit feminam illam postquam genuerat, quo dato, idem sequeretur periculum, si genuisset femellam, idemque inconveniens, si masculum genuisset. Denique, quum Deus sit sapientiæ ac providentiæ infinitæ, ipse ante mundi productionem universa prævidit: cur ergo fecisset quod propter periculum imminens mox necasset? Insuper super illud, Producat terra herbam virentem, et super istud, Producant aquæ reptile, scribit Lyra, quod terra et aqua non produxerunt ista, nisi solum passive. Contra quod scribit hic Paulus, quod elementa non solum passive, sed etiam active produxerunt ea quæ Deus præcepit produci ex eis, quoniam actio causæ primæ non semper excludit actionem secundarum causarum. Augustinus quoque exponit sic, Producat, id est, virtutem producendi accipiat. Ista reprobatio videtur satis idonea, dempto hoc, quod Augustinum pro se allegat, quia expositio Augustini procedit secundum hoc, quod omnia opera sex dierum sint simul producta. Si enim elementa solum habuerunt se passive ad productionem eorum quæ Deo præcipiente produxerunt, videretur sequi quod formæ rerum productarum ex eis, essent omnino ab extra, et per consequens creatæ, sicut de anima rationali tenetur.
Et vidit Deus quod esset bonum, id est, opus hujus quintæ diei sibi complacuit; benedixitque, id est, virtutem generativam seu productivam similium sibi in specie aut saltem in genere contulit eis, dicens: Crescite et multiplicamini, id est, similia generate, et replete aquas maris, multiplicando individua specierum vestrarum. Avesque multiplicentur super terram. Quare non ait, Aves multiplicentur in aere? Nisi forte dicendo super terram, insinuet aerem. Melius tamen dicendum, quod aves quamvis naturaliter volent in aere, nihilo minus naturaliter quiescunt et generant super terram. In quantum enim sunt mixta et gravia, in quibus prædominatur terra secundum quantitatem, non sine labore volant sive moventur, naturaliterque quiescunt in terra. Pisces autem et aves generant ova, ex quibus individua suæ speciei tandem nascantur. Dicitur quoque in Glossa, quod multæ sunt aves quæ non de terra, sed de mari vivunt, et libentius utuntur mari seu aqua, quam terra. Aliæ vero aves vivunt ex his quæ in terra inveniunt. Et factum est vespere et mane dies quintus, secundum sensum præhabitum.
Denique, circa illud, Producant aquæ volatile super terram, fertur in Scholastica historia: Ex hoc quod dictum est, volatile super terram, erravit Plato, qui descendens in Ægyptum, libros Moysis legit, putavitque Moysen sensisse, volatilia esse ornatum aeris circa terram dumtaxat; ornatum autem aeris superioris, esse calodæmones et cacodæmones. Sed non est ita, quoniam calodæmones, id est angeli boni, sunt in cœlo empyreo, et cacodæmones, id est angeli mali, detrusi sunt in aerem caliginosum, non ad ejus ornatum, sed ad ipsorum supplicium. De hoc plus habetur in Glossa ex verbis Augustini. Rursus, animæ piscium et avium dictæ sunt viventes atque motabiles, ad differentiam animæ rationalis, quæ immortalis est. Illæ autem mutari possunt de esse et vivere, ad non esse ac mori. Tamen secundum Albertum, dicuntur motabiles propter motum processivum, quem habent seu causant in suis corporibus.
Postremo, circa hæc ait Albertus in libro de Coæquævis: Aer et aqua simul ornati sunt, quum sint elementa media et communicantia in natura diaphani, et passiva qualitate humidi. Pisces autem magis sunt ex humido constante per frigidum, secundum generis sui naturam. Ideo secundum genus suum sunt frigidi, sicut et aqua in qua sunt. Aves vero magis sunt ex humido vaporabili conjuncto cum calido, secundum naturam generis sui. Idcirco calidæ sunt naturæ. Porro animalia media et utrique elemento communia, comprehenduntur sub ornatu utriusque elementi; magis tamen sunt ornatus illius, in quo frequentius morantur atque moventur, prout septimo de Animalibus ait Philosophus de delphinis, quod habitant in mari, et pariunt juxta littus in terra. Hæc Albertus. Tales quoque sunt vituli marini, qui pedes habent et super terram aliquando gradiuntur. Natura enim non transit a distanti in distans, nisi per medium, ut divinus Dionysius protestatur.
Footnotes
Chapter 14 of 104