Skip to the text

Capitulum 1

(Abatis Nesterotis prima)

DE SCIENTIA SPIRITUALI.

De multiplici genere scientiarum.

ORDO sponsionis nostræ requirit ut subsequatur collatio et doctrina abbatis Nesterotis, præclari in omnibus viri, summa scientia decorati. Qui quum sensisset nos commendasse memoriæ aliqua Scripturarum sanctarum, et desiderare intelligentiam earumdem, incepit nos ita affari. Multa scientiarum sunt genera in hoc mundo; tanta namque varietas est earum, quanta et artium et disciplinarum. Sed quum omnes aut omnino sint inutiles, aut solum prosint commodis vitæ præsentis, nulla tamen est quæ non habeat proprium ordinem ac rationem suæ doctrinæ, per quos possit ab expetentibus obtineri. Si igitur illæ artes ad sui manifestationem diriguntur certis ac propriis lineis seu regulis, quanto magis disciplina atque professio nostræ religionis, quæ tendit ad contemplanda arcana invisibilium sacramentorum, nec quærit retributionem quæstus præsentis, sed æternalium præmiorum, subsistit ordine certo ac ratione? Cujus religionis scientia duplex est: prima est practica seu actualis, in emendatione et purgatione vitiorum consistens; alia theorica, quæ consistit in contemplatione divinorum et cognitione sensuum sacratissimorum.

Chapter 283 of 499