Capitulum 1
(Abatis Theonæ prima)
DE REMISSIONE QUINQUAGESIMÆ, ET JEJUNII UTILITATE.
Qualiter Theonas venerit ad abbatem Joannem.
PRIUSQUAM describam collationem habitam cum summo viro Theona, necessarium reor ut breviter recitem conversionis suæ initium, quia ex hoc meritum et excellentia viri evidentius innotescent lectori.1
Hic itaque valde adolescens, alligatus est vinculo conjugali ex imperio studioque parentum. Qui videntes religiosam sedulitatem pudicitiæ ejus, ac formidantes ancipitem lapsum lubricæ juventutis, crediderunt lubricos adolescentiæ motus præveniendos remedio nuptiarum. Quum ergo Theonas peregisset annos duos cum conjuge, venit ad abbatem Joannem, qui tunc diaconiæ præsidebat, electus ad hoc merito sanctitatis. Non enim quilibet provehitur ad hunc gradum propria voluntate aut ambitione, sed is quem universitas seniorum judicaverit omnibus eminentiorem prærogativa ætatis et testimonio fidei ac virtutum. Advenit ergo Theonas adhuc juvenis ad hunc B. Joannem, piæ devotionis affectu, deferens ei munera religiosa inter ceteros possessores qui afferebant certatim decimas sive primitias frugum suarum præfato Joanni; vidensque senex eos confluxisse ad se cum multis muneribus, cupiensque devotioni eorum vicem rependere, cœpit eis spiritualia seminare, juxta Apostolum, a quibus metebat carnalia.2
Footnotes
Chapter 401 of 499