Skip to the text

Articulus 29

CUR SACERDOS SE IPSUM COMMUNICET ANTE ALIOS ; ET DE FINALI GRATIARUM ACTIONE.

ACCIPIENS autem et tradens divinam communionem, id est, præsul primo personaliter Eucharistiam sumens, deinde eam aliis porrigens, in Eucharistiam sacram desinit, id est, officium celebrationis finit in hac Eucharistiæ susceptione, seu statim post eam, cum omni ecclesiæ sacra plenitudine, id est cum toto ecclesiastico populo præsente, qui egrediente episcopo, protinus exit et sequitur eum.

Participatio enim traditionem ducit, id est, « participatio » præcedit et causat « traditionem ». Oportet enim prius habere atque accipere dona Dei, quam possumus ea aliis communicare ac dare. Ad quod insinuandum, episcopus primo sumit communionem, deinde aliis eam tradit. Et mysticam distributionem, mysteriorum assumptio, id est, acceptio « mysteriorum » corporis et sanguinis Salvatoris præcedit et causat « distributionem mysticam », id est administrationem mirabilem qua præsul aliis porrigit hæc ipsa mysteria sensibilibus formis velata. Ipse enim est catholicus divinorum ornatus et ordo, id est, iste « est ordo » pulcher et « catholicus », id est fidelis et universalis, « divinorum » officiorum et sacramentorum, hierarchicorumque actuum ; primum in participatione fieri et consummatione sacrum ducem per se divinitus aliis donandorum : hoc est, « ducem » ipsum, puta prælatum et hierarcham, « fieri primum in participatione et consummatione per se donandorum aliis », id est, ut ipse personaliter primo participet, sumat, perficiatque sacramenta ac munera bonave opera, quæ per ipsum impertienda, prædicanda, seu injungenda sunt subditis ; sicque et aliis tradere. Hinc ad Romanos ait Apostolus : Qui alium doces, te ipsum non doces ? qui prædicas non furandum, furaris ? qui gloriaris in lege, per prævaricationem legis Deum inhonoras ?1 Hinc Jesus cœpit facere et docere.2 Cujus oppositum faciunt multi, de quibus subjungitur :34

Propter quod et divinis doctrinis quidam audacter abutentes ante secundum eas conversationem et habitum, immundi et alieni omnino a sacra sunt legislatione : id est, ob id nonnulli male utentes Scripturis, docendo videlicet quod non faciunt nec fecerunt, videlicet « ante conversationem » et habitualem exercitationem « secundum eas, sunt immundi », præsumptuosi, « et » penitus « alieni a sacra legislatione », id est donatione legis divinæ, quia infructuose ad graviorem suam damnationem acceperunt, didicerunt, docueruntque eam. Doctrina namque ista est practica, idcirco ordinatur ad opus, quod est proximus ejus finis. Qui igitur docet et prædicat eam, et tamen opere contradicit male vivendo, quantum in se est ostendit doctrinam hanc non esse ponderandam : sicque intentionem Legislatoris altissimi et Scripturæ evacuat quantum in se est, quoniam plus est opere quam sermone aliquid affirmare, juxta illud S. Leonis Papæ : Validiora sunt exempla quam verba. Tales ergo sunt sacrilegi, et peccant mortaliter prædicando, quia abutuntur re sacra, id est divina Scriptura, et inordinata ac injuste se habent, non advertentes nec formidantes quod ait Propheta : Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?5 Denique, si ut Salomon loquitur, Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis :6 quanto magis prædicatio ejus? Tales etiam populum graviter scandalizant : quod non est sine culpa mortali. Et dici potest unicuique tali :7 Medice, cura te ipsum. Hinc loquitur Christus : Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo.8

Ut enim solarium splendorum subtiliores et clariores essentiarum primæ inflexu repletæ, id est, sicut lucidiores essentiæ « splendorum solarium », id est radiorum solis, « repletæ » claritate « primæ », id est ante alia eminenter, « inflexu », id est influxu quasi confracto et reflexo luminis fluentis ex sole, omnino eas supereminens lumen, id est, lucem eis splendidiorem, videlicet lucem solis, in ea quæ post eas soliformiter invehunt, id est, instar solis influunt; sic in divino omni, id est « in omni divino » gradu, officio, potestate, prælatione, seu ordine, non audendum aliis dux esse, id est præsidere aut præfici aliis, nisi secundum omnem habitum suum factus deiformissimus, id est, nisi sic promovendus ac præficiendus factus sit valde deiformis, id est Deo assimilatus, in omni habitu virtutum, et prudentiæ atque scientiæ, pertinentium ad dignam exsecutionem officii, seu ordinis aut prælaturæ ad quam promovetur. Et quo officium altius est, tanto major debet esse in eo perfectio prudentiæ ac virtutum. Hinc additur : et ad divinæ intelligentiæ et judicii compaginationem approbatus, id est, idoneus inventus « ad compaginationem », id est spiritualem structuram et coordinationem sapientiæ salutaris, « et judicii », id est veræ discretionis, ut sit in Scripturis eruditus, et ad judicandum acutus, in factis et verbis exemplaris et ædificativus. Unde ad Timotheum dicitur : Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate;9 attende lectioni, exhortationi, doctrinæ; profectus tuus manifestus sit omnibus. Alia translatio clarior est, habens sic : Non sine periculo divinis in rebus quibusque aliis dictare aut præsidere præsumit, qui non per omnia simillimus evaserit seu fuerit Deo, et ab inspiratione judicioque divino fuerit gubernator aut declarator.

Heu, heu, heu! quid hic dicam? Certe, ut in simili quadam materia sanctus testatur Gregorius, flere hic potius libet, quam aliquid fari vel scribere. Cujus enim etiam ferreum pectus, hæc hujus sanctissimi Dionysii documenta non emolliant ad plorandum, si rite præsentem miserabilissimum et desolatissimum, imo et deformatissimum Ecclesiæ statum rite perpendat? Nempe, quo juxta hæc verba, tam ordinatorum quam ordinandorum, et maxime prælatorum, maxime vero episcoporum, conversatio sanctior et exemplarior esset et sapientia major, eo jam, proh dolor! omnia magis contrario modo se habent. Jam ingerunt se indignissimi et vitiosi, carnales, ambitiosi, indocti, ad ordines sacros, ad gradus sublimes, ad ecclesiasticas dignitates, ad regimen animarum, non vocati a Deo ut Aaron. Hinc Ecclesia vehementissime jam decrescit.10 Quid igitur restat, nisi lugere et viscera misericordiæ Dei pro reformatione in omnibus devotissime invocare? O quanta fuit in primitiva Ecclesia sanctitas ministrorum et prælatorum ecclesiasticæ hierarchiæ! Nunc autem carnalitas, cupido ambitionisque flamma, cuncta devastant, demoliuntur et corrumpunt.

Præterea præinducta non sunt intelligenda quasi indigni et vitiosi non vere consecrent, aut sacramenta aliis non vere ministrent; sed quod gravissime peccent, indigne ista agendo: quæ etsi agant de facto, non tamen de jure.

In his omnis sacrorum dispositio hierarchice condescendens, et divinissimis communicans: id est, in præfatis sacris et sacramentalibus tota « dispositio », id est universa congregatio fidelis, sibi invicem « condescendens », et se mutuo caritative ferens ac adjuvans, atque « communicans » sacramentis et actibus sanctis; cum gratiarum actione sacra desinit, id est, officium terminat, nequaquam valens plene regratiari, attamen agens quod potest, et quantum valet, ut subditur, divinorum actuum proportionaliter cognoscens et laudans gratias, id est, juxta suæ possibilitatis mensuram recognoscens et intuens, extollens et laudans gratiosissima beneficia, virtutes et dona actuum divinorum quos Christus pro nostra fecit salute.

Itaque divina non participantes et ignorantes, id est, sacramenta cœlestia non suscipientes, nec ea scientes, non etiam in eucharistiam venient, id est, gratiam bonam et optimam hujus sacramenti non sortientur, nec regratiabuntur Deo pro ea. Et quidem juxta propriam naturam dignis exsistentibus, gratiæ aguntur divinissimis donationibus: id est, saluberrimis donis Dei gratiarum actiones persolvuntur, secundum quod dona illa ex sua natura sunt pretiosa et omni gratiarum actione prædigna. Et dicuntur gratiarum actiones rependi his, quoniam propter ea exhibentur omnium datori bonorum Deo omnipotenti. Sed, quod quidem dixeram, adspicere aliquando divina dona, ex eo qui in mala est contuitu, nolentes:11 id est, quod dixi superius, quosdam non velle « aliquando adspicere » in « dona divina », id est considerare beneficia Dei, hoc est et evenit « ex eo contuitu qui est in mala », id est ex consensivo intuitu ad peccata: nam et alia translatio habet, Ex consensu, etc. Ingrati ad magnas divinorum actuum permanserunt donationes, id est, ingrati Deo manserunt de beneficiis ejus incarnationis, passionis, sacramentique hujus. Contra quod hortatur Scriptura, ut sequitur.

Gustate autem, aiunt Eloquia, et videte.12 Sic quippe ait Psalmista. Nam mirabili divinorum doctrina magnificas eorum qui discunt gratias, id est, qui addiscunt ex admirabili « doctrina divinorum », id est ex supernaturali instructione Scripturæ traditæ sanctis hominibus: in qua Scriptura descripta sunt sacratissima Christi mysteria, opera quoque divina et beneficia maxima, quæ sunt magnificæ gratiæ, id est donationes gratuitæ; cognoscent etiam divinorum ipsorum altitudinem et magnitudinem in participatione: id est, in ipsa sacra et devotissima communione agnoscent etiam per gustum et experientiam, aut per fidem illuminatam, ac multiplicem effectum et fructum sacramenti hujus ac ejus fidelissimæ susceptionis:13 cognoscent, inquam, juxta mensuram suæ capacitatis et illuminationis. Non enim plene comprehendere valet homo viator hæc ipsa Christi mysteria, beneficia et opera supersublimia. Nihilo minus altitudinem et magnitudinem eorum aliqualiter ex Scripturis ac aliis modis prætactis agnoscimus, nempe ex illis quæ ostendunt quod Christus sit verus Deus. Unde concludimus, quod quo sublimior et infinitior est suæ divinitatis majestas, eo pretiosiora, laudabiliora, venerandiora, omnique gratiarum actione digniora et inæstimabiliora sunt beneficia ejus, opera atque mysteria. Ideoque sacratissime inspicientes, id est, devotissime considerantes et contemplantes, supercœlestes gratiose laudabunt divinæ actionis benignitates : hoc est, extollent et magnificabunt «gratiose», id est cum plena gratiarum actione eis possibili, «benignitates supercœlestes», id est misericordias Dei circa genus humanum, cum Isaia dicentes :14 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini dicam super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam. Et cum Psalmista : Misericordias Domini in æternum cantabo ;15 et, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?16 Itemque : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus, etc.17

Postremo ex isto discamus capitulo efficaciter et condigne, quam recollecte et pure, quam contemplative et fervide, quam reverenter et timorate, quam grate et custodite, debeamus nos habere in celebratione, imo et ante et postea, omnique tempore.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

QUOD Eucharistia est perfectio perfectionum, neque ante illam aliquod aliud sacramentum est laudandum. Item, quod ipsa singulariter dicitur communio vel congregatio, quum hoc aliis sacramentis sit commune. Communio quidem vel congregatio recte dicitur, quia varias vitas et personas divinitus adunat. Quod autem aliis est commune, merito ei attribuitur, quia aliorum sacramentorum perfectio ex ea dependet. Nam alia sacramenta quum celebrantur, consummatio fit in illa. Similiter, quamvis omnia sacramenta illuminationem habeant, tamen specialiter Baptismus illuminatio dicitur, quia initium et quasi fundamentum est aliorum sacramentorum.

MYSTERIUM.

Item, quod episcopus inchoans Eucharistiæ celebrationem, secundum consuetudinem Apostolorum incipit a thurificatione, veniens de altari ad chorum; et iterum revertitur ad altare, incipiens decantare psalmos simul cum choro. Post ministri legunt lectiones de sacris Scripturis. Post ejiciuntur catechumeni et energumeni, et qui sunt in pœnitentia; qui autem digni habentur communione divinorum, manent. Et quidam ministrorum stant juxta portas templi clausas; alii ministeria propria alibi implent; et diaconi primi ad hoc ordinati, cum presbyteris apponunt super altare panem sanctum et calicem, decantato prius symbolo catholico a cuncta ecclesia. Episcopus vero cum aliis orationem faciens, pacem eis annuntiat : quibus invicem osculatis, perficitur prædicatio tabularum .18 Lotis manibus, circumstant episcopum sacerdotes et quidem diaconi electi, quando episcopus conficit Sacramentum altaris. Quod consecratum episcopus revelat, communicat, et alios ad sacram communionem admittit. Tandem episcopus gratias agit, et sic officium implet. Et aliis quibusdam venerantibus symbolica sacramenta, episcopus ad eorum intellectualia mysteria sursumagitur.

CONTEMPLATIO.

Præmissis sensibilibus symbolis, invitat ad mysticæ veritatis intellectum, commemorans ipsorum etiam signorum plurimam utilitatem, scilicet: malitiæ purgationem; instructi-onem et exhortationem eorum quæ leguntur vel cantantur; sacramentorum commu-nionem, pacis traditionem; dominicæ Cœnæ com-memorationem juxta divinum mandatum: in qua Dominus Apostolis dedit sacram commu-nionem digne accipientes sanctificantem;1920 Ju-dam vero qui non digne sumpsit, condem-nantem:21 ostendens quod his qui non solum corporaliter, sed spiritualiter accedunt, simi-lem gratiam largiatur.

Hæc ergo quasi introductoria imperfectis relinquentes, qui perfecti sunt, ad horum pro-fundiora mysteria contemplanda proficiant. Pro quo profectu invocat Divinitatis illumina-tionem.

Quod episcopi thurificatio ab altari ad cho-rum descendentis et ad ipsum altare redeuntis, ut supra, signat quod divina bonitas ita se procedendo communicat et varie distribuit, ut nihilo minus in sua simplici identitate immo-biliter consistat, et eos quibus se quasi mul-tiplicando communicat, in se unit et simplifi-cat. Ita etiam episcopus doctrinam multitudini congruentem impertiens, ipse nihilo minus ad se simplicem dictorum intellectum recol-ligit, ex quo doctrina publica emanavit.

Item psalmorum decantatio quæ aliis etiam adest sacramentis, huic principalissimo de-esse non debet. Ostendit quomodo libri utri-usque Testamenti divinas laudes contineant, operationes et doctrinas, ut merito de singulis recitentur lectiones vel cantica in celebratione divinorum sacramentorum. Quod quum de-cantatio Scripturarum sensus animi nostri dispersos coadunaverit ad præparationem sa-cræ communionis, et ipsa melodiæ consonan-tia nos harmonice divinis et nobis et invicem consentientes fecerit, et chorus decantaverit psalmos, qui copiosam intelligentiam spiritu-alem compendiose et obscure continent, post-ea recitantur lectiones hagiographorum tra-catuum, quorum planior est intelligentia. Et qui utraque subtiliter inspicit, intelligit ab eodem Spiritu eadem processisse. Unde post vetus Testamentum legitur novum in Ecclesia frequenter, ad ostendendum quod ea quæ vetus prædixit futura, novum annuntiat im-pleta, specialiter dominicæ incarnationis my-steria, et quod etiam incredulitas Judæorum sub Testamento veteri, typus fuit Judaicæ perfidiæ sub tempore gratiæ.

Quod catechumeni, et energumeni, et pœnitentes, ad præmissa audienda admittuntur, scilicet psalmos et lectiones, sed non ad con-sequentia: quia ecclesiastica institutio ordinat unicuique quod sibi congruit. — Item, quod ordo catechumenorum ultimus est, quia non-dum eruditus, neque in Deo exsistens per Baptismum, sed adhuc doctrinis quasi obste-tricatur. Unde, sicut parvuli ante congruum nascendi tempus excisi, abortivum patiuntur et moriuntur, ita si isti catechumeni ante tempus congruum regenerationis baptismalis ad perfectiora admitterentur, eo ipso pericli-tarentur. Unde primo providetur diligens eruditio, et post Baptismus. Distinguit autem ecclesiastica institutio sic perfecta ab imper-fectis, tam sacramentis reverentiam provi-dens, quam catechumenis ordinatam eductio-nem in lumen et vitam. — Energumeni autem immundi sunt, et secundi catechumenis, tan-quam particulariter jam instructis. Et quia energumeni vexantur et superantur seductio-nibus et perturbationibus contrariis, et ipsis energumenis visio et communio omnino sub-trahitur. Vir autem perfectus divinis digne communicans, longe ab his contrariis rece-dens, et sursumactus virtutibus ipsum deificantibus, voluptates carnis vitat, solis naturæ necessitatibus stricte utens ex intentione, et factus quasi Dei templum, et obediens imita-tor divini Spiritus summe secundum suam possibilitatem, collocans Deum in se: Deo assimilatur iste talis Deo unitus; non vexatur a phantasiis et morsibus maligni spiritus, sed cum his attentabit, deridebit et despiciet, et viriliter expugnabit et persequetur ea, et po-tius aget in ea, quam ab ipsis patiatur; et per impassibilitatem et irremissibilitatem pro-priæ virtutis, erit aliis congruus medicus ta-lium vexationum. — Et plane novi quod eccle-siastica institutio, ante energumenos removet a communione et visione sacramentorum eos qui immundissima vexantur operatione ac-tualium peccatorum, qui post veritatis agniti-onem a sancta vita recedentes, consensu et conversatione conjunguntur dæmonibus, vera et æterna bona postponentes, et corruptivis delectationibus concupiscentia et operatione inhærentes. Unde et ante ceteros immundos a ministris excluduntur tales, et ad nihil san-ctum admittuntur, nisi ad doctrinam exhor-tantem eos ad emendationem. Si enim pœni-tentes abiguntur, neque perfecte ad sacra admittuntur, et ipsa sacra communio absconsione sua clamat se esse imperfectis invisibilem et incommunicabilem, et omnes non valentes perfectis communicatoribus divinissimorum digne conjungi, expellantur; multo magis excludendi sunt prædicti, qui immundam habent conversationem.

Postquam autem exclusi sunt indocti et imperfecti, et apostatæ prædicti; et post qui facile læduntur a pravis tentationibus; deinde qui pravam conversationem dimiserunt et quasi longe ab ea recesserunt, adhuc tamen non purgantur a phantasiis vitiorum; deinde qui ab his quidem purgantur, sed nondum virtute perficiuntur: his omnibus exclusis, perfecti fide et virtute laudant Deum hymno catholico, scilicet, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Qui variis nominibus a diversis vocatur. Et hoc symbolum videtur omnia pene mysteria incarnationis dominicæ continere; et nostram conversationem format et ordinat, commemorans nobis divina beneficia nobis impensa.

Completo autem Symbolo, apponitur in altari divinus panis coopertus, et calix benedictionis, et datur osculum pacis. Postea recitantur quædam sacræ scripturæ, commemorantes sacram conversationem et beatum finem sanctorum patrum. Datur autem pacis osculum ante sacram communionem, quia divisis unitio sancta non congruit. Et divinitus uniformes facti, ad varias concupiscentias non decidamus, ex quibus proveniunt inter homines inimicitiæ, qui natura sunt conformes. Scripturæ vero quæ nobis commemorant sanctam vitam et beatum finem sanctorum patrum, nos ad eamdem invitant, qui eosdem non ut mortuos, sed ut secundum animam viventes attendimus, juxta illud: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum;22 omnes enim vivunt ei. Divina siquidem memoria, in qua Sancti reponuntur, sic non est phantastica vel obliviosa, sicut memoria humana sive cognitio transmutabilis, juxta illud: Novit Dominus qui sunt ejus.23 Et mors Sanctorum, id est perfectio in sanctitate, est pretiosa in conspectu ejus.24 Superpositis autem altari sacramentis quibus Christus signatur et participatur, adsunt sancti ab aliis discreti, ad se coadunati: in quo signatur eorum ad invicem conjunctio per fidem et caritatem; et per communionem sacramentorum, unitio eorumdem sanctorum ad Christum.

His rite expletis, hierarcha et sacerdotes manus lavant, juxta illud: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet25, id est, non indiget nisi purgatione quorumdam venialium, quæ ex necessitate curæ exterioris contrahuntur. Et sic purgatur hierarcha; et uniformis et unitive ad vere unum conversus, conversionem suam facit immaculatam, salvans dicta purgatione plenam integritatem suæ deiformitatis. Idem autem signat lavacrum in sacerdotibus, quod in hierarcha. Accedentes enim ad sanctum sacrificium, purgandi sunt etiam a levioribus phantasiis, et ipsi quem sumunt assimilandi secundum singulorum possibilitatem, per hoc ipsum divinitus illuminandi splendoribus cœlestibus, mentes eorum tanquam conformia specula copiosius, formosius et interius superfulgentibus. Abluuntur autem episcopus et sacerdotes accessuri ad sacrificium sanctum, quasi præsentandi Christo qui respicit ipsorum occulta cordis. Unde summa purgatio est ipsis necessaria, Deo judice, qui tam diligenter et familiariter divina inspiciunt. Sic ergo episcopus communicat, et divina sacramenta conficit et manifestat.

C Deinde narrabimus operationes divinas circa genus humanum in his sacramentis commemoratas, secundum quod docuerunt nos Apostoli juxta attestationes sacræ Scripturæ.26

Postquam humana natura in primis parentibus lapsa est per peccatum, pœnalem vitam incurrit et moriendi necessitatem; et recedente homine a vera bonitate, apostasia et inobedientia ipsius tradiderunt ipsum consensu spontaneo diabolicis seductionibus. Unde prima immortalitas qua potuit in æternum vivere, commutata est in moriendi inevitabilem necessitatem, et naturalis incorruptibilitas, in corruptionem. Et a divina et sursumagente vita sponte decidens, inducta est ad contrariam extremitatem, id est ad vitam deorsum labentem; et multipliciter afflicta et errans per aversionem a vero Deo, ab idolorum malefica multitudine seducta est, qua inolita ei crudelitate abusa, consumptionis et destructionis periculum miserabiliter incidit. Infinita vero benignitas non recusavit per se ipsam nobis providere: sed assumptis natura et infirmitatibus nostris, exceptis peccato et ignorantia, sine suæ divinitatis confusione nostræ humili humanitati unita, nobis donavit suorum divinorum communionem;27 et quasi quodam pio dolo dissolvens potestatem idolorum, non sola potentia, sed in judicio et justitia; et nos a vitiis et ignorantiis ad virtutes transferens et lumina, et animas nostras ab immundis passionibus et corruptivis inquinationibus liberans, dirigens nos ad supermundanam sursumactionem, et divinæ conversationis (secundum quod nobis est possibile) assimilationem, quæ nobis potissime ingignitur per memoriam recentem et sæpe renovatam operationum Christi, per decantationes et sanctificationes hierarchicas, juxta illud in Luca: Hoc facite in meam commemorationem.28 Deinde episcopus adsistens altari, laudat dictas sanctas operationes Jesu, quas ipse pro nostra salute, ex beneplacito Patris, in Spiritu Sancto perfecit.

Quas quum ipse episcopus laudaverit, et ipsarum mysticam intelligentiam contemplatus fuerit, procedit ad significativam ipsarum sanctificationem, prout Salvator discipulis tradidit, ut se post dictarum operationum sanctarum laudes merito excuset a sanctificatione, quæ ipsius meritum et possibilitatem excedit, prius ad Christum clamans: Tu dixisti, Hoc facite in meam commemorationem.29 Deinde postulans hierarcha se dignum fieri sacrificio, et ad Dei imitationem divina perficere, et caste aliis distribuere, et alios digne participare sacramentis, ipsa sacramenta manifestat et discooperit; et dividens ea, fidelibus multis distribuit. In quo signatur, quod Christus secundum divinitatem simplex et secretus, pro nobis salvandis factus compositus per humanitatem et visibilis, operatus est nostram communionem ad ipsum, uniens nostra humana suis divinis. Et si coaptemur ipsi sicut membra ejus, divina imitatione et vita mortificantes in nobis carnales passiones, ne nos corrumpant, adunabimur per ipsum divinis sanctissimis ejus membris, quamvis prius fuerimus non coaptati, et non cohærentes, et non convenientes Christo vel membris ejus. Si autem volumus ipsum vere communicare, oportet nos attendere ad sanctissimam ipsius conversationem in carne quam assumpsit, ipsam imitando cum peccati immunitate Deo conformiter et immaculate conversatam. Sic enim congrue ipsi com-

A. communicabimus per sancta sacramenta. Hæc manifestatio et divisio et multiplicatio sacramentorum prius coopertorum et unitorum, et communicantium unitio, signant Dominum Jesum, qui est vita nostra invisibilis, secundum divinitatem occultum et simplicem, per humanitatem compositum et visibilem, nos ad sui munerumque suorum participationem benigne vocare unitos divinæ ipsius vitæ, et sic Dei et divinorum vere participes effectos.

B. Requirit autem ordo ecclesiasticus ut hierarcha prius communicet, quam aliis communionem sacram distribuat: quia primum est divina lumina participare, quam aliis tradere. His vero præmissis, hierarcha terminat officium in gratiarum actione. Quoniam autem oportet divina prius participare quam distribuere, qui præsumunt abusive docere divina antequam recte conversentur, adhuc immundi, omnino a docendi officio sunt extranei. Sicut enim solares radii primas et propinquiores materias capaciores clarius illustrant et adimplent, et per illas ad inferiores materias lumina deferuntur; sic officium docendi divina et alios ducendi non præsumat suscipere, nisi qui habitum divinæ scientiæ et virtutis obtinuerit, tanquam ex Dei inspiratione et judicio ad hoc officium assumptus, ut de sua abundantia aliis valeat divina distribuere. In his tota fidelium communicatio sacramentis communicans, in gratiarum actione terminat, secundum singulorum proportionem sancta cognoscens et laudans. Divinorum vero non participes et ignari, gratias Deo non referunt: quamvis dona Dei quæ in naturalibus bonis percipiunt, digna sint pro quibus gratiæ referantur. Sed tamen perversi, amore mali neque respicere volentes ad dona divina, ingrati permanent ad operationes divinæ gratiæ infinitæ. Ideo persuadet Scriptura gustare et videre.30 Qui enim sancta doctrina didicerunt magnitudinem divinorum munerum, ipsi cognoscentes Dei gratiam, et donorum Dei altitudinem et magnitudinem et participationem inspicientes, laudabunt supercœlestia Dei beneficia, gratias agendo.

Footnotes

  1. Rom. ii, 21, 23. ↩

  2. Act. 1, 1. ↩

  3. Rom. ii, 21, 23. ↩

  4. 1 Joann. iii, 2. ↩

  5. Ps. XLIX, 16. ↩

  6. Prov. XXVIII, 9. ↩

  7. Luc. IV, 23. ↩

  8. Matth. VII, 3, 5. ↩

  9. I Tim. IV, 12, 13, 15. ↩

  10. Hebr. v, 4. ↩

  11. *malo ↩

  12. Ps. xxxiii, 9. ↩

  13. *divinissimorum ↩

  14. Is. LXXXVIII, 7. ↩

  15. Ps. LXXXVIII, 1. ↩

  16. Ps. CXV, 12. ↩

  17. Ps. CII, 2. ↩

  18. * voluminum ↩

  19. Matth. xxvi, 26-28. ↩

  20. Luc. xxii, 19. ↩

  21. Joann. xiii, 26, 27. ↩

  22. Luc.xx,38. ↩

  23. II Tim. u, 19. ↩

  24. Ps. cxv,15. ↩

  25. Joann. xiii, 10. ↩

  26. Ps. xliii, 22. ↩

  27. Hebr.IV,15. ↩

  28. Luc. xxii, 19. ↩

  29. Ibidem. ↩

  30. Ps. xxxiii, 9. ↩

Chapter 34 of 98