Quæstio 2
S Ecundo quæritur, Quando et ad quos facta sit visibilis missio.
Et sicut habetur in littera, non est facta tempore veteris Testamenti, nec Sanctis legis Mosaicæ, nec modo communiter fit. — Sed objici potest, quia ut dictum est, visibilis missio fit ad demonstrandum exuberantiam gratiæ quæ datur in invisibili missione. Sed omnes viri heroici utriusque Testamenti habent plenitudinem gratiæ abundantiamque virtutum : ergo omnibus illis congruebat visibiliter mitti Spiritum Sanctum. — Et circa hoc quæritur, an beatissimæ Virgini facta sit missio illa. — Deinde quum visibilis missio multipliciter utilis sit, sicut nunc patuit, videtur quod ab initio debuerit fieri, et nunc merito fieret.
Ad hæc respondet Albertus : Missio visibilis Spiritus Sancti in veteri Testamento non potuit (id est, de congruitate non debuit) fieri : quia hæc missio est ad copiam gratiæ demonstrandam, et ad propagationem spiritualem pandendam, quæ non fuit, priori tabernaculo ac testamento adhuc statum habente. Debuit autem hæc missio fieri præcipue in exordio nascentis fidei ac primitivæ Ecclesiæ, cujus primi prælati ac prædicatores fuerunt quasi semen ex quo cresceret et multiplicaretur seges et fructus fidei atque fidelium. Jam autem tempus est colligendi quod seminatum est, magis quam seminandi. Cujus exemplum datur in operibus rusticorum, qui multa adhibent fomenta novellæ plantulæ, quæ non adhibentur arbori roboratæ: ergo et sic fieri congruebat in plantatione Ecclesiæ. Denique aliter convalescit fides, et aliter habet meritum: quia plantatur et convalescit ex auditu argumentorum suorum et visu miraculorum; ex illis tamen non habet meritum, sed magis in quantum recedit a ratione ac visu, et tota innititur primæ veritati. Quum ergo visibilis missio sit ad fidei convalescentiam, exhiberi non debuit postquam fides convaluit. Missiones quoque Spiritus Sancti correspondent missionibus Filii. In missione autem Filii primo exhibitum est corporale, id est corporalis ejus præsentia, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in amorem invisibilium rapiamur. Postea expediebat Apostolis ut subtraheretur illa præsentia corporalis, quatenus sic omnino transiret affectus ad amorem invisibilis Deitatis. Ergo similiter fieri conveniebat in missione Spiritus Sancti, ut in principio Ecclesiæ exhiberetur visibilis species, per quam sciretur inhabitatio Spiritus Sancti, et postea subtraheretur, ut in invisibili substantia Spiritus Sancti requiescamus. — Si autem objiciatur, quod adhuc (imo et semper) est tempus alios convertendi, et infideles trahendi ad fidem, ergo incessabiliter visibilis missio ista duraret: dicendum, quod quamvis omnis homo debeat alium vocare pro posse ad fidem et morum conversionem, non tamen oportet ut per miracula vocet: quia jam tanta fidelium multiplicatio testis est veritatis fidei, et monstratrix miraculorum per quæ fides inducta est, quod in fidei diffusione tanquam in suo effectu satis fluent; sicque sufficit ad veritatem fidei ostendendam, in uno tempore miracula ac visibilia signa monstrasse, quia sicut per hæc fides semel probata est, sic in æternum probata erit. Idcirco quæ tunc facta sunt, jam sunt aliis referenda, non necessario iterum exhibenda: quanquam Deus omnipotens ex superabundanti frequenter interim iteraverit ea. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua, libro tertio, scribens: Visibilis missio Spiritus Sancti dilata est usque ad Christi baptismum, quoniam redundantia gratiæ a Christo in mysticum corpus Ecclesiæ, facta est per Baptismum, cujus aqua tactu mundissimæ carnis Christi consecrata est ad abluendum peccata. Nec ante Incarnationem decuit fieri visibilem missionem: quia missio illa in quantum est missio, habere debet convenientiam cum mittente: quod fuit quando Deus Dei Filius per Incarnationem factus visibilis, misit donum suum, videlicet Spiritum Sanctum, visibili missione. Porro in quantum aliquid speciale superaddit missioni simpliciter dictæ, designat invisibilem missionem factam in collatione gratiæ singularis: quæ non convenit nisi tempori evangelicæ legis, quo est plenitudo temporis. Unde Galat. IV, 4. qui ante hoc tempus hujusmodi gratiam habuerunt, hoc fuit in quantum per fidem ad Ecclesiam pertinebant. In quantum etiam in missione visibili est evidens manifestatio divinæ personæ ac gratiæ ejus, sic convenit statui ac tempori evangelicæ legis, quo justitiæ Sol exortus illuminavit sedentes in tenebris.1 In quantum vero est ibi non solum notificatio personæ missæ ei cui mittitur, sicut in invisibili missione, sed et omnibus sensibile illud signum cernentibus, sic designat excellentiam gratiæ, non in personali perfectione, sed item secundum propagationem gratiæ ejusdem in alios per actus spirituales, id est per sacramenta atque doctrinam. Quumque secundum Apostolum, prius sit quod animal, deinde quod spirituale, modus iste propagationis fidei ac gratiæ per spirituales actus in omnes gentes, convenit tempori spirituali evangelicæ legis, quemadmodum propagatio fidei cum propagatione carnis convenit priori statui animali legis Mosaicæ.2 Quum ergo ante Incarnationem non debuit esse visibilis missio, et post Incarnationem esset circumponere Filio non tantum visibilem speciem, qui in natura assumpta visibilis factus est: ideo Filius non est missus visibili missione nisi in carne. Unde secundum naturam assumptam minor est Patre, imo et se ipso secundum quod Deus, quia vere factus est homo; sed Spiritus Sanctus propter visibilem missionem non est minor Patre, quia non assumpsit formam in qua apparuit in unitatem personæ. Hæc Udalricus.
His consonant scripta Thomæ, dicentis: Primum Christo, deinde Apostolis facta est visibilis missio: quia per eos pluries et in plures gratia est diffusa, secundum quod per eos Ecclesia est plantata. Et quamvis aliqui patres veteris Testamenti gratiam valde plenam sortiti sunt personalem, tamen quoniam nondum exstitit tempus gratiæ propter impedimentum originalis peccati, a quo natura humana necdum a Christo acceperat remedium; idcirco non debuit tunc signari plenitudo gratiæ ut præsens, sed tantum ut futura: signari, inquam, in apparitionibus atque legalibus sacramentis. Ex alia quoque parte non erat tunc tempus spiritualis propagationis, per quam spirituali modo diversæ gentes in Dei cognitione regenerantur; sed carnali propagatione cultus divinus a patribus in filios procedebat: idcirco non debuit tunc signari gratia per visibilem missionem, quæ designat gratiam tendentem in alios. Hæc Thomas in Scripto.
Qui et in prima parte Summæ, quæstione quadragesima tertia, ait: Visibilis missio Spiritus Sancti non attenditur secundum imaginariam visionem, quæ est prophetica visio: quia ut dicit Augustinus secundo de Trinitate, prophetica visio communiter non est exhibita corporalibus oculis per formas corporeas, sed in spiritu per imaginarias spiritualesve species.3 Columbam vero illam super Christum, et ignem super Apostolos, oculis viderunt quicumque viderunt.4 Nec rursus ita se habuit Spiritus ad hujusmodi species, quemadmodum Filius ad petram de qua legitur, Petra erat Christus. Illa enim petra jam actualiter erat, et per similitudinem actionis nuncupata est nomine Christi, quem designabat;5 sed columba illa et ignis tantum ad significandum aliquid subito exstiterunt. Hinc videntur similia flammæ quæ in rubo apparuit Moysi, atque columnæ quam populus sequebatur in eremo, fulguribus quoque et tonitruis quæ fiebant dum lex dabatur in monte:678 quia ad hoc rerum illarum corporalis exstitit species, ut aliquid designaret ac prædiceret. Itaque missio visibilis neque attenditur secundum visiones propheticas imaginarias, neque secundum sacramentalia signa novi aut veteris Testamenti, in quibus quædam res præexsistentes assumptæ sunt ad aliquid designandum; sed Spiritus Sanctus visibiliter dicitur missus in creaturis quibusdam, tanquam in signis ad hoc specialiter factis. Hæc Thomas in Summa. dum visiones propheticas imaginarias, neque secundum sacramentalia signa novi aut veteris Testamenti, in quibus quædam res præexsistentes assumptæ sunt ad aliquid designandum; sed Spiritus Sanctus visibiliter dicitur missus in creaturis quibusdam, tanquam in signis ad hoc specialiter factis. Hæc Thomas in Summa. Concordat quoque Richardus: Quamvis, inquiens, aliqui sancti in veteri Testamento habuerunt plenitudinem gratiæ ad sufficientiam ac redundantiam, non tamen tunc erat status plenitudinis in se, nec redundationis in alios. Quumque visibilis missio Spiritus Sancti non tantum ostendat plenitudinem redundantiæ in persona ad quam fit, sed etiam tempus plenitudinis gratiæ ad redundantiam; ideo patribus veteris Testamenti visibilis missio Spiritus Sancti aut Filii facta non est. Hæc Richardus. tunc erat status plenitudinis in se, nec redundationis in alios. Quumque visibilis missio Spiritus Sancti non tantum ostendat plenitudinem redundantiæ in persona ad quam fit, sed etiam tempus plenitudinis gratiæ ad redundantiam; ideo patribus veteris Testamenti visibilis missio Spiritus Sancti aut Filii facta non est. Hæc Richardus. Verum his objici potest, quia Spiritus Sanctus in Christi transfiguratione in nube apparuit, missusque dicitur. Quum ergo in libris Numerorum ac Deuteronomii legatur nubes interdum descendisse et apparuisse super Moysen et Aaron ac Josue, videtur Spiritus Sanctus visibiliter missus ad eos.9 — Et respondendum, quod nubes illa descendit super illos ad designandum quod desuper protegerentur, seu quod ad officium præsidentiæ essent electi.
Num. IX, X, XII, XVI; Deut. XXXI, 15.
Nunc respondendum an sacratissimæ et incomparabili Virgini facta sit visibilis missio Spiritus Sancti.
Ad quod Thomas in Scripto : Inter ceteros quibus in die Pentecostes missus est Spiritus Sanctus, etiam visibilis missio beatissimæ Virgini facta est.10 Et quamvis ipsa singularem gratiæ plenitudinem fuerit consecuta, non tamen facta est ad eam missio visibilis specialis, quoniam sua gratia non ordinabatur ad plantationem Ecclesiæ per modum doctrinæ et administrationem sacramentorum. Unde Apostolus :11 Mulierem in ecclesia loqui non permitto. Hæc Thomas.
De hoc demum in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus : Visibilis missio facta est ad gloriosam Dei Matrem, non ut per novam plenitudinem [Spiritus Sanctus] superinfunderet se illi, in quam jam supervenerat per totius suæ capacitatis repletionem; sed ut id quod præcesserat, demonstraret, sicut de Christo jam diximus. Hæc Udalricus.
Verum circa hæc dubitationes occurrunt. Quemadmodum enim in tractatu de Laudibus excellentissimæ virginis Mariæ multipliciter comprobavi, ipsa divinissima Virgo non solum habuit sapientiam et scientiam prout sunt dona gratiæ gratis datæ, secundum habitum, sed etiam secundum actum earum ; ipsaque docuit multas utriusque sexus personas per verba et scripta, id est epistolas, sicut et S. Ignatium : imo et B. Lucam evangelistam de multis secretis et Incarnationis mysteriis, quæ ipse præ ceteris descripsit Evangelistis, creditur instruxisse. Quotidie quoque seu tempore opportuno edocuit felicissimum illud collegium centum viginti virginum ejus obsequio atque regimini deputatarum : quanquam Albertus in tractatu suo de Laudibus Deiferæ ac præstantissimæ Virginis, Thomas quoque in tertia parte Summæ suæ, aliter videantur sensisse; quorum scriptis in prætacto libello respondi. In quo item opusculo ex scripturis fide dignis retuli et probavi, quod divinus Dionysius quadam vice Terram sanctam intravit, et Joannem accessit apostolum, rogans ut eum ad sanctissimæ
A Virginis Christiferæ præsentiam et conspectum introducere dignaretur. Quo facto, illustrissima ac honestissima Virgo in tanto splendore, sublimitate et gloria ostensa fuit magno Dionysio, quod præ stupore ruens in terram, defecit, et reversus ad se, dixit : Nisi ex ratione et fide agnoscerem invisibilem Deum, non aliam putarem Deitatem quam virginem hanc sublimem. An vero apparitio ac manifestatio illa, quæ utique facta fuit ad declarationem eximiæ sanctitatis, dignitatis et gratiæ præclarissimæ Virginis, debeat dici visibilis missio Spiritus Sancti, disputantibus desero. Mihi tamen videtur quod imo ; et forsan (ut pie credendum censetur) frequenter ita ostensa est atque circumdata lumine copiosissimo improvise inventa, præsertim quum et aliæ quædam utriusque sexus personæ sic circumdatæ luce superna visibili interdum inventæ ac visæ legantur.
Præterea circa verba Udalrici dicendum reor, quod præelectissima Virgo quamdiu vixit in corpore adhuc mortali, fuit viatrix, quamvis certissime credatur interdum rapta in divitias gloriæ Dei usque ad summæ Trinitatis visionem per speciem, multo utique clarius, et ut puto, multo frequentius ac diuturnius, quam Paulus aut Moyses.121314 Reducta tamen ab hujuscemodi contemplatu, ambulabat per fidem, et fuit viatrix atque promeruit et profecit in exercitiis actibusque virtutum, et sic crevit in gratia; et ut in sermone de Assumptione sanctus fatetur Hieronymus, novis quotidie cremabatur ardoribus, ad Filii quoque sui clarissimum ac indesinentem intuitum affectuosissime suspiravit. Non ergo sic fuit tota ejus repleta capacitas, quin vere his modis profecerit; nec quisquam Apostolorum in die Pentecostes tantum supernorum sumpsit incrementum charismatum, ut gloriosissima Virgo. In Christo autem tota rationalis animæ capacitas fuit repleta dono gratiæ ac lumine gloriæ ab Incarnationis exordio. Quemadmodum autem anima Salvatoris et anima benedictissimæ suæ Matris sunt speciei unius, ita ejusdem naturalis capacitatis. Gratia autem Virginis matris gratia Filii Dei ineffabiliter minor est: quomodo ergo fuit tota capacitas ejus impleta?
Durandus quoque inductis secundum Thomam, Albertum, et eorum sequaces, concordat.
Præterea circa hæc refert Ægidius S. Thomæ positionem jam scriptam, quam dicit insufficientem: quia ex ea (ut asserit) sequeretur quod etiam modo fierent visibiles missiones Spiritus Sancti, quum sit tempus plenitudinis, et reperiantur aliqui gratia pleni qui sunt in statu docentis et sacramenta administrantis. Hinc Ægidius tertium superaddit, affirmans ad visibilem illam missionem requiri fidei inchoationem, ut scilicet hi propter quorum ædificationem fit visibilis missio, sint manuducendi seu in via manuductionis ad fidem, non manuducti.
Verum si positio Thomæ integre inspiciatur, ipse quoque hoc tertium exprimit in quantum exigitur. Ait quippe in soluzione tertii argumenti propositæ quæstionis: Duplici ratione non oportet modo fieri visibilem missionem ut tunc: primo, quia fide nunc innotescente et publicata, sufficit cognitio in invisibilibus signis, quæ sunt charismata gratiarum; secundo, quoniam signa illa et visiones fuerunt quasi argumenta fidei, ideo non oportet eam rursus probari per illa. Et quamvis Thomas in corpore solutionis non exprimit nisi duo, tamen tertium non excludit, et sicut jam patuit, paulo post satis exprimit illud; et multo cautius loquitur quam Ægidius.
Imo in responsione sua multa ponit Ægidius quæ non sonant. Siquidem inter cetera fatur: Exteriora signa sunt via manuducendi populum ad intellectualem cognitionem; sed quum homines sunt manuducti, signa cessare debent, eo quod postmodum non juvent. — Istud inepte prolatum probatur. Miracula namque et signa valent non solum ad infidelium conversionem ad fidem, sed item ad fidelium confirmationem in fide, ad admirationem omnipotentiæ Dei, et ad provocandum compunctionem credentium: quod totum ad experientiam patet. Hinc enim beatissimi viri, Servatius, Martinus, Bernardus, Franciscus, et alii pene innumerabiles, maximam habuerunt audientiam reverentiamque in populo, et discordes concordaverunt, plurimos converterunt, religiones et claustra instituerunt, quoniam instar Apostolorum abundaverunt miraculis. Si autem, ut scribit Ægidius, debuerunt signa atque prodigia nunc cessare hominibus introductis ad fidem, sequi videbitur quod Deus per præfatos et alios evangelicæ legis Sanctos, superflue et infructuose fecit signa, miracula et portenta: quod nullus sani cordis admittet.
Deinde ait Ægidius: Nunc signis et miraculis non indigemus, imo impedimenta præstarent: quia dum quis exterioribus signis vacat, ab intellectu interiori retrahitur. — Contra hoc facile esset multa inducere, etiam ex verbis sancti doctoris Theodori, qui conscribit quemadmodum homines etiam fideles, aviditate videndi miracula undique confluunt et a remotis concurrunt. Unde et de Judæis Apostolus dixit: Signa quærunt. Sed et sancti viri, 1 Cor. 1, 22. Gedeon, Ezechias, ac alii quidam, signa petierunt sibi ostendi. Denique fideles quamvis virtuosi, tamen ex exterioribus et sensibilibus ad interiora et divina eriguntur ac sursumducuntur; et adspiciendo signa, portenta, miracula, valide inflammantur, ac Deum in suis collaudant effectibus, præsertim supernaturalibus, sanctosque viros miraculis coruscantes, mente et corpore assequuntur. Unde et S. Bernardo apostolico viro interdum per septem milliaria obviasse leguntur. Nec verum est quod exteriora miracula ab intellectu spiritualium retrahunt: imo ad ea contemplanda inducunt. Unde et in Evangelio de credentibus fertur Judæis, quod omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Verum ut docet Alexander, exteriora signa dupli-
1 Cor. 1, 22.
Judic. vi, 17; IV Reg. xx, 8.
Luc. xviii, 43. citer possunt considerari : primo, ut sunt quidam effectus in se; secundo, ut sunt supernorum signa charismatum et supernaturalia opera. Quamvis ergo primo modo pensata, a divinorum impediant contemplatu; tamen secundo modo considerata, ad omnipotentiæ Dei admirationem atque ad suæ bonitatis inducunt recentem fervidumque amorem. Imo nec viri heroici et perfecti queunt indesinenter divinorum et immaterialium contemplationibus immorari. Unde quod ait Ægidius, Dum quis exterioribus sensibus vacat, ab interiori retrahitur intellectu : verum est, nisi sensus et sensibilia ad intellectum ac intelligibilia referat; aliter falsum esset, quum et Isaias sanctus hortetur :15 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.
Insuper addit Ægidius, quod hi quibus fit visibilis missio, non debent jam esse manuducti ad fidem : propter quod facta non fuit beatæ Virgini. — Cujus dicti error jam patuit. Ad minus enim cum sanctis Apostolis incomparabili Matri Verbi æterni facta est missio in die celeberrimo Pentecostes. Sed et Petrus diaconus vidit ad aures B. Gregorii columbam pulcherrimam : qua significabatur quod ex inspiratione Spiritus Sancti inhabitantis gratiose mentem Gregorii, idem vir sanctus scripsit. Sic et super S. Fabianum in præsentia populi descendit columba, ostendens eum per merita vitæ summo dignum pontificatu. Consimilia aliis Sanctis contigisse noscuntur etiam infra breve tempus, qui et multis tempore isto fulserunt miraculis et refulgent.
Solutio autem objectorum ex præinductis jam plana est.
Footnotes
Chapter 136 of 271