Quæstio 5
Quinto quæritur, An homo sine revelatione divina certitudinaliter scire valeat in hac vita se esse in caritate.
Videtur quod sic. Primo, quoniam caritas est nobilissima virtus et optimus animæ habitus. Sed ut secundo Posteriorum ait Philosophus disputans contra Platonem dicentem scientias animæ concreatas, inconveniens est dicere quod in nobis sint nobilissimi habitus et lateant nos. — Secundo, quod per experientiam scitur, certissime scitur. Sed ferventes in caritate experiuntur et sentiunt in se actus divini amoris : ergo certissime norunt eos. — A multa bona fecerunt, et diu est quod non Tertio, Augustinus ait in littera : Magis novit quis dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Fratrem autem certitudinaliter noscit. — Quarto, certi sumus quod fidem et spem habeamus : ergo de caritate idem dicendum. — Quinto, multi virtuosi experiuntur et sentiunt in se quosdam actus et effectus caritatis, ad quos naturalis dilectio Dei non valet pertingere : sicut qui subito rapiuntur, et ab exterioribus penitus alienati absorbentur in Deum, ac quasi sopita arbitrii libertate, in divitias gloriæ Dei repente merguntur, ita ut resistere nequeant, ad quod etiam aliis horis pertingere non valerent, quamvis se darent ad hoc : quod videtur non posse fieri, si solam naturalem habere rent dilectionem, præsertim quum naturali habitu utamur dum volumus. — Sexto, hi qui assidue mysticam theologiam experiuntur in se, videntur certi de caritate, quum unio illa non nisi per ardentissimum fiat amorem, sicut in libro de Mystica theologia docetur. — Septimo, II Petr. 1, 10. princeps Apostolorum : Per bona (inquit) opera certam faciatis vocationem vestram. Ergo bene agendo fit homo certus se esse in statu salutis. — Octavo, quia S. Bernardus testatur : Quum videris hominem in operibus bonis alacrem et ferventem, ne dubites eum spiritualiter esse viventem per caritatem. Et multa similia asserit Sanctus ille.
II Petr. 1, 10.
In oppositum est illud Salomonis : Nescit homo an sit dignus amore vel odio, sed omnia in futurum reservantur incerta.12
Ad hanc quæstionem respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio : Quidam (inquiens) dicunt quod aliqui sciunt se non esse in caritate : ut qui sunt in actu aut proposito peccandi mortaliter. Aliqui vero dubitant inde, quoniam habent rationes pro utraque parte æque fortes : ut qui incipiunt facere quod in ipsis est, nec amplius proponunt peccare. Alii putant se caritatem habere : ut qui jam aliquo modo incertos et aliqualiter certos. Nescimus enim : primo, ut cautiores et magis solliciti de nostra salute reddamur; secundo, ut magis humiliemur, nec alios aspernemur; tertio, ut semper ad meliora ac viciniora saluti nitamur.3 Aliqualiter vero scimus : primo, ut in præsentis vitæ miseriis aliqualiter consolemur; secundo, ut Deo gratias referamus; tertio, ut ad bene vivendum jugiter accendamur. — Sciendum quoque quod sicut duplex est fides, informis videlicet et formata; ita est duplex dilectio Dei, scilicet naturalis atque gratuita : quæ habent tantam affinitatem et similitudinem inter se, quod non potest homo pro certo discernere an sua dilectio sit actus amoris naturalis, an amoris gratuiti. Nam et de Lucifero legitur, In deliciis paradisi Dei fuisti :4 et tamen nunquam fuit (ut fertur) in caritate. Quo constat, quod et naturalis dilectio habet suas delicias delectationemque aliquam.
Sed rursus argui potest, quod aliquis certissime sciat se caritatem habere : quia
Sed rursus argui potest, quod aliquis certissime sciat se caritatem habere : quia secundum Augustinum, caritas est amor quo Deus diligitur propter se et proximus propter Deum. Sed qui omnia sua propter Deum reliquerunt ac pauperibus dederunt, sciunt se Deum super omnia diligere, et proximos sicut se ipsos: sic namque agendo non respexerunt ad lucrum seu commodum temporale. — Respondemus, quod in verbis his Augustini, ly propter denotat duplicem causalitatem, videlicet causæ finalis et efficientis, quoniam Deus efficit caritatem in nobis. Gratuita namque debet esse caritas ex parte causæ efficientis, et etiam ex parte causæ finalis. Amor autem naturalis potest esse gratuitus ex parte causæ finalis, sed non ex parte causæ efficientis, ut patet in eo qui diligit magistrum propter filium suum. Diligit enim magistrum gratis et propter se, quantum ad causam finalem: quia vult illi multa bona, quamvis sibi nullum bonum inde accideret. Sed ex parte causæ efficientis non est amor ille gratuitus, quoniam illum amorem parit filii sui amor, qui est naturalis. Itaque distinguenda est hæc, Iste scit se diligere Deum propter se: quoniam si ly propter denotet utramque causalitatem, falsa est: quia non scit an Deus fecit illum amorem, an natura. Si vero denotet causalitatem causæ finalis, est vera; sed illa non sufficit ad rationem caritatis. — Hæc Antisiodorensis.
Quibus satis concordat Alexander super tertium, tractatu de Caritate, ubi et addit: Quia si sciremus certitudinaliter caritatem esse in nobis, quum hoc ipsum sit fidei, quod caritatem infusam habent fideles, sequeretur quod ea quæ fidei sunt, certitudinaliter et demonstrative scirentur. — Attamen de hoc argumento plura possent induci, de quibus supersedeo modo.
Sed rursus doctores isti præcipui arguunt ita: Duplex est demonstratio, scilicet: demonstratio propter quid, quæ est probatio effectus per causam; et demonstratio quia, quæ est probatio per immediatum effectum. Quum igitur omnis effectus immediatus et proximus ac proprius, aptus natus sit facere demonstrativam scientiam de sua causa, et caritas habet effectum immediatum et proximum, qui est spiritualis dulcedo, seu Deum supernaturaliter diligere propter se, et eum qui diligit facere Deo acceptum; videtur quod per illos effectus valeat homo demonstrative et certitudinaliter scire se caritatem habere. — Item, amor naturalis et infusus seu caritas, differunt specifice: ergo actus eorum sunt diversarum rationum atque specifice differentes. Unus ergo actuum talium discerni potest ab alio.
Verum ad hoc respondent juxta præhabita, quod habitus illi amorum et actus eorum tantæ sunt similitudinis et convenientiæ, quod ab invicem per rationem discerni non queunt. Actus quoque caritatis, qui est subjectum suum reddere Deo acceptum, divinæ voluntatis acceptationem et approbationem includit, quæ nos latet. Imo ut Henricus de Hassia in tractatu suo de Discretione spirituum scribit, quum maximus caritatis effectus, sit mori pro Deo et proximorum salute (sicut ait Salvator: Majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis), nec ille tantus caritatis effectus certitudinaliter arguit caritatem inesse sic morienti:5 quoniam ex naturali amore rei publicæ et acquisitis virtutibus, aliqui se exposuerunt sponte morti durissimæ, sicut in libro de Civitate Dei recitat de aliquibus, præsertim de Marco Regulo, Augustinus. Itaque respondendum, quod quamvis habens caritatem gustet spiritualem dulcedinem, quæ effectus est caritatis, non tamen scit quod illa sit dulcedo veræ caritatis et non naturalis amoris. Imo est ibi fallacia accidentis: quia ad hoc quod conclusio esset vera, oporteret quod sciret dulcedinem illam esse a caritate infusa. Unde non sequitur: Scit et experitur dulcedinem illam in se, et dulcedo illa est caritatis: ergo scit illam esse a caritate.
Circa hæc scribit Albertus: Nullus sine revelatione ad se facta potest scire se esse in caritate, duabus de causis: quarum una est, quoniam quamvis caritas ex sua natura sit valde cognoscibilis, utpote lumen quoddam et actualissima virtus, non tamen nobis sic manifestatur propter tumultum concupiscentiæ et passionum atque phantasmatum in cordibus nostris. Alia causa est, quoniam amor naturalis simillimos habet effectus et actus cum caritate.
Præterea, si quis instet: Quum enim caritas sit lumen, et lumen videatur se ipso, apparet quod tam caritas increata, quæ est splendidissimum lumen, quam caritas creata, quæ est pulcherrima ac lucidissima virtus, per se ipsas et in se ipsis seu immediate videantur a nobis in vita hac. — Et si dicatur quod videantur per effectus, objicitur quia sic cognoscuntur etiam a non habentibus caritatem.
Ad quæ respondendum, quod quidam his rationibus moti, dicunt quod Deus nunc per speciem a nobis videtur, sed adeo tenuis et imperfecta est visio, ut nequeat visio appellari. Sed hoc non apparet, nisi forsan in raptu, quando homo non utitur intellectu ex phantasmate accipiente. Ideo mihi videtur quod Deus præsens in anima cernitur in suo effectu, qui est gratia nobis data, et præsertim in caritate, quæ optima et intima est virtutum, atque simillima patriæ, quia essentialiter manet in patria, quamvis modus ejus ibi sit alius. — Ad objectum ergo dicendum, quod caritas lumen est quantum ad suas operationes. Effectus autem sensibilis luminis multiplex est; sed quatuor sunt principales ejus effectus. Primus est, expellere tenebras; secundus, ostendere quæ latebant, potissime prout est in extremitate perspicui; tertius est, ex multiplicatione radiorum quos diffundit, calefacere atque dissolvere; quartus effectus est specialiter luminis cœlestium corporum, movere et agere ad generabilium et corruptibilium productionem. Hi autem effectus spiritualiter competunt caritati et veritati, diversimode tamen: quoniam primus effectus, qui est illuminare, magis convenit veritati, tam quantum ad expulsionem tenebrarum infidelitatis quam ignorantiæ; sed quantum ad expulsionem peccati, quod nascitur ex corrupto affectu, magis convenit caritati, quoniam caritas multitudinem operit peccatorum.6 Secundus autem effectus lucis, qui est latentia demonstrare, totus est veritatis. Porro effectus tertius, qui est dissolvere et calefacere, totus est caritatis. Quartus vero effectus convenit veritati et caritati: nam sicut veritas intellectum, sic caritas fecundat affectum. — Ad secundum dicendum, quod differentia illa actuum naturalis amoris ac caritatis infusæ, quamvis ex sua perceptibilis sit natura, tamen ob nimiam similitudinem actuum eorum, et ob alias causas tactas ac tangendas, non valemus certitudinaliter inter eos discernere in hac vita. — Hæc Albertus. Udalricus concordat.
Quocirca pensandum, quod prima ratio illa ob quam ait Albertus nos non posse certissime cognoscere sine revelatione quod sumus in caritate, non videtur locum habere in viris heroicis ac perfectis, in quibus sedatæ sunt passiones, et intellectus est illustratus.
Denique Bonaventura: Caritatem, inquit, cognosci contingit dupliciter. Primo in universali quid sit, et qualis debeat esse: et ita cognosci potest a viatore. Alio modo in speciali, sive in hoc aut illo supposito: et sic neque de se neque de alio potest homo nunc certitudinaliter scire quod habeat caritatem. Non de alio, quia ut ait Apostolus, quid agatur in homine, nullus scit nisi spiritus hominis;7 nec interiora sciuntur nisi per exteriora tanquam per signa, quæ fallibilia sæpe sunt. — De se ipso quoque non potest homo pro certo scire quod sit in caritate, propter quatuor rationes: quarum una atque præcipua est divinæ acceptationis implicatio, quoniam caritas semper conjuncta est gratiæ gratum facienti, quæ ideo gratum faciens dicitur, quoniam reddit hominem Deo acceptum: idcirco et caritas sic vocatur non solum quia amatum habet carum, sed etiam quia hominem facit Deo carum; et quia non scimus Dei acceptationem certitudinaliter, nisi per revelationem, ideo sine ea pro certo non scimus quod sumus in caritate, nisi nobis desuper reveletur. Secunda ratio est similitudo caritatis ad naturalem amorem. Contingit namque aliquem inflammari ad Dei amorem per assuefactionem, qui tamen sordet aliquo spirituali peccato: nihilo minus semper afficietur ad Deum, sicut expresse docet Bernardus in libro de Amore Dei, ubi reprehendit quosdam de sua devotione superbientes. Tertia ratio est interioris nostri oculi lippitudo, qui est velut oculus noctuæ ad limpidissima naturæ. Hinc sicut oculus lippus nescit distinguere inter lumen solis ac lunæ, sic oculus noster interior inter lumen gratiæ gratum facientis et gratiæ gratis datæ non valet discernere. Quarta ratio est judiciorum dispensatio divinorum. Deus etenim claudit oculos servorum suorum quantum ad ea quæ ad eorum pertinent dignitatem et de quibus possent efferri, ne extollantur aut inaniter glorientur. Hinc gratia contraria est superbiæ: quia superbia aperit oculos ad intuendum prærogativas excellentiasque sui subjecti, et claudit eos ne videant indigentias ac defectus ipsius, juxta illud Apocalypsis: Dicis, quia dives sum, et nescis quia tu pauper es et cæcus.8 Econtra vir sanctus dicit se nihil esse, quia Deus claudit oculos ejus ad bona, et aperit eos ad videndum propria mala. Et hæc est ratio cur homo non cognoscit caritatem: quæ ratio, quamvis per se non sufficiat, cum aliis tamen bona est. Attamen credo quod prima ratio illa præcipua sit, scilicet quoniam caritas acceptationem divinæ voluntatis includit. Nihilo minus per signa quædam potest probabiliter sciri inesse, maxime per mortificationem concupiscentiæ et amoris mundani ac vani, atque per alia multa signa quæ Sancti ponunt. Hæc Bonaventura.
Circa hæc loquitur Thomas hoc loco: Dupliciter dicitur aliquid esse cognoscibile, secundum Philosophum secundo Metaphysicæ: primo, secundum se seu ex sua natura; secundo, quoad nos. Hinc immaterialia ex se sunt maxime cognoscibilia, nobis vero sunt difficillima, quia nostra intellectiva cognitio a sensitiva habet exordium. Unde potentias ac habitus animæ non valemus cognoscere nisi per actus, et actus per objecta. Porro in actu animæ plura considerantur, videlicet species actus, et modus atque effectus. Si ergo sumimus actum caritatis, qui est diligere Deum et proximum, ex specie actus, non discernitur an sit a potentia imperfecta, vel a potentia per habitum gratuitum perfecta: quia ad idem objectum ordinatur potentia et habitus, ut intellectus possibilis et scientia. Modus vero quem ponit habitus in opere, est facilitas et delectatio: quia ut secundo Ethicorum habetur, signum habitus est delectatio fiens in opere. Ab hoc autem modo non potest discerni an actualis dilectio sit a caritate infusa, vel ab habitu acquisito. Proprius autem effectus dilectionis secundum quod est ex caritate, est efficacia promerendi: quæ nequaquam cadit in nostram cognitionem, nisi per revelationem. Hæc Thomas.
Concordat Petrus: Illos, inquiens, habitus qui habent actus omnino dissimiles ac divisos ab actibus aliarum virtutum, cognoscere possumus in propria ratione, ut fidem et spem; illos vero qui habent actus similes actibus aliorum habituum vel innatorum vel acquisitorum, non possumus cognoscere cognitione perfecta in propria ratione, sed solum in genere. Sicque scire possumus nos habere dilectionem, non caritatem. Et hoc quadruplici ratione. Primo, quoniam caritas importat Dei acceptationem, quæ latet nos. Secundo, quoniam intellectus noster obumbratus ex carne, ad supernaturalia cognoscenda est hebes. Tertio, quoniam actus caritatis similis est actui acquisiti et connaturalis amoris. Quarto, propter judicium Dei, qui ad humiliandum nos vult nos bona nostra latere. — Potest quoque sic responderi: Unumquodque cognoscitur secundum quod est in actu, prout undecimo Metaphysicæ dicitur. Habitus autem est medium inter potentiam et actum, propter quod nec habitus ipse percipitur nisi secundum quod per actum completur. Hinc exercendo actus quorumdam habituum, percipimus nos habitus illos habere. Quod contingit ex hoc quod percipimus actum pervenire ad hoc quod est proprius effectus hujusmodi habitus: sicut dum quis scit se seu actum suum pertingere ad proprium effectum temperantiæ, cognoscit temperantiam se habere. Porro proprium caritatis effectum, quem addit supra naturalem dilectionem, scire non possumus. Hic namque effectus est quædam ineffabilis unio mentis ad Deum, de qua apud Joannem legitur:9 Ut sint unum sicut et nos. Hæc Petrus.
Præhabitis omnino concordat Richardus.
Ægidius quoque scribit hic: Aliquid potest cognosci dupliciter, scilicet: speculative et in communi, utpote quid sit, et quæ sit causa ipsius et subjectum atque effectus. Sicque caritas potest cognosci, non solum ab habentibus caritatem, sed item ab aliis: sicut et sapor potest cognosci hoc modo ab eis qui non sunt eum experti in hoc vel illo subjecto. Secundo, res potest cognosci secundum quod est in isto vel illo: et sic non potest caritas certitudinaliter sciri, nec ab eo qui habet illam neque ab aliis. — Hæc Ægidius. Qui de his scribit proliæ, tamen concorditer aliis.
Ad primum itaque respondendum, quod Philosophus loquitur ibi de habitibus intellectivæ potentiæ, quorum actus sub propria possunt ratione cognosci. Caritas quoque non penitus latet habentem, quia ut tactum est, per multa signa probabiliter scitur inesse. Unde et Apostolus protestatur: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.10 Denique præter signa prætacta, sunt et alia signa, quædam minus et quædam magis probabilia. Signa autem multum probabilia sunt: cordialiter abhorrere ac fugere omne peccatum mortale, ita quod homo pro nulla re vellet scienter peccare mortaliter; item, propriam conscientiam diligenter discutere, et quidquid in se venerit reprehensibile, fortiter emendare; aliis quoque discretis personis propriam conconversationem et conscientiam aperire tam in confessione sacramentali quam extra eamdem, et juxta illorum informationem emendationi insistere; habere etiam cor paratum ad omnia quæ Deus requirit, et coram Deo jugiter in omnibus formidare. Signa vero minus probabilia sunt, verbum Dei libenter audire, divino officio intuitu Dei affectualiter interesse. Non est autem securum sensibili devotioni plurimum credere, quia frequenter potest in ea deceptio commisceri. Vera autem et tuta devotio est, ad ea quæ Dei sunt ac salutis, animum promptum habere, et non multum curare an hoc sit cum devotione sensibili seu consolatione quadam suavi, quia et multi infideles ac perfidi atque hæretici in sacrificiis et orationibus suis multoties accenduntur, lacrimantur et delectantur: nam et inferiorem ac sensitivam animæ partem spiritus malus variis modis potest alterare, immutare, afficere.11 — Ad secundum dicendum juxta præhabita, quod ferventes in caritate experiuntur et noscunt in se esse actus amoris; non tamen certitudinaliter sciunt sine revelatione, an sint actus amoris infusi, an naturalis et acquisiti. — Ad tertium respondetur, quod Augustinus loquitur juxta modum Platonicorum, ut dictum est plenius supra; et verum est quod habens dilectionem, ex ejus præsentia certo scit se habere dilectionem saltem in genere, et ipsa caritas ex parte cognoscibilis nota est. — Ad quartum dicendum, quod fides et spes habent actus sibi tam proprios, quod certitudina- liter possunt discerni ab aliis: ideo non est simile.
Ad quintum respondendum, quod sicut sapientia quæ est donum Spiritus Sancti, et caritas, habent tres gradus; sic sapientia naturalis, sapientia quoque theologica, quæ est habitus acquisitus et donum gratiæ gratis datæ, et etiam amor Dei naturalis, habent proportionabiliter gradus tres. Sicque sapientia illa naturalis, et præsertim theologicalis acquisita, ac amor naturalis seu acquisitus, quantum ad gradus suos supremos habent quosdam actus et effectus valde consimiles mysticæ theologiæ, prout ex libris Platonicorum Augustinus in libro de Civitate Dei declarat. Ideo inter actus illos discernere non valemus. Et quamvis revera sint quidam actus et effectus caritatis infusæ perfectæ, ac mysticæ theologiæ (quæ realiter idem est cum dono sapientiæ quantum ad gradum ejus tertium ac supremum), tam sublimes et eminentes, quod naturalis amor et sapientia acquisita ad eorum perfectionem ac dignitatem pertingere nequeunt, ut præcipue patet in his qui rapiuntur et absorbentur in divitias gloriæ Dei tam valide quod ab omnibus sensibus penitus alienantur usque totius corporis rigiditatem, soporationem, inflexibilitatem; tamen aliquid tale etiam naturaliter fieri posse aliqui forsitan responderent, vel a spiritu malo imaginarentur corpus sic alterari. Porro quod tangitur in illa objectione, quia naturali habitu ad libitum utimur, solveretur fortassis, dicendo quod in raptibus illis inopinatis, improvisis et prævenientibus, qui vitari non valent, in quibus sopitur libertas arbitrii, aliqua causa superior naturalis secreta concurrat. Mihi tamen sub correctione videtur, quod in elevationibus illis ecstaticis ferventissimis ac splendidissimis, in quibus mens tam gratiose prævenitur, rapitur, absorbetur in Deum, tamque serenissime contemplatur divina, atque tam amorose ac dulciter sentit se præveniri, constringi, deosculari a superbeatissima Deitate, ita quod pro tunc, velit nolit, ambigere nequeat quin placeat et accepta sit Deo, certa sit se esse in caritate; et quod tam gratiosa et amorosa visitatio mentis a Deo, æquivalenter vel etiam formaliter sit revelatio desuper facta. Nec oportet revelationem illam per angelum fieri: quæ etsi per angelum fieret, non protinus acceptanda esset et credenda tanquam ab angelo sancto facta, nisi forsan quis haberet discretionem spirituum, aut intus certificaretur de hoc: quoniam angelus Satanæ transfigurat se in angelum lucis.12 — Ex quibus patet solutio sexti. — Ad septimum respondetur, quod auctoritas illa Archiapostoli exponi potest de certitudine conjecturali et multum probabili: de qua sanctus pater Bernardus et multi alii Sancti loquuntur. — Per quod patet ad octavum responsio.
Postremo, auctoritatem Salomonis præhabitam, Nescit homo an sit dignus amore vel odio, quidam exponunt de amore prædestinationis seu finalis salvationis, an scilicet finaliter sit salvandus:13 et constat inde neminem sine revelatione certum posse consistere. Apostoli vero et alii quidam Sancti, ex revelatione certi fuerunt se dignos esse amore et caritate tam præsentis vitæ quam salvationis æternæ et prædestinationis divinæ. Verissimum quoque est quod divinus ait Apostolus:14 Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro quod filii Dei sumus. Nempe Spiritus Sanctus suorum corda fidelium consolatur variis modis, et ipsis inspirat, loquitur et ostendit quod adoptivi sint filii Dei, et in caritate consistant: quod quibusdam per certitudinem absolutam, aliis per certitudinem probabilem aut piam confidentiam protestatur ac manifestat.
Footnotes
Chapter 142 of 271