Skip to the text

Quæstio 7

Septimo quæritur, An caritas quo libet actu dilectionis intendatur seu augeatur.

Videtur quod sic. Primo, quoniam opera bona ex genere, facta extra caritatem, disponunt ad ejus infusionem, præsertim opera misericordiæ, sicut ad S. Eustachium ante ejus conversionem dixit Salvator. Ergo multo plus opera facta ex caritate conferunt ad ejus augmentum. — Secundo, sicut habitus acquisitus per actus sibi correspondentes et ex eo manantes, perficitur et augetur; ita et virtus infusa, per actus ex ea fluentes. — Tertio, quilibet actus ex caritate procedens, est meritorius vitæ æternæ: ergo et gratiæ caritatisque amplioris, quum gloria major sit gratia. — Quarto, sicut actus fervens et fortis magnum meretur caritatis et gloriæ incrementum, sic actus caritatis remissior videtur minoris saltem augmenti meritorius esse. — Quinto, nullum bonum a Deo irremuneratum relinquitur: ergo quilibet actus caritatis quantumlibet parvus, aliquid gloriæ promeretur. Sed non crescit viator in merito gloriæ, nisi crescat in caritate.

In contrarium est communis doctrina doctorum, et item auctoritates Sanctorum, dicentium quod opera bona tepide et remisse peracta, magis disponunt ad caritatis amissionem quam profectum.

Ad hæc Thomas respondet: Non eodem modo se habet actus informatus caritate ad ejus augmentum, et actus caritatem præcedens ad ejus infusionem: quoniam actus ex caritate procedens, ordinatur ad ejus augmentum per modum dispositionis et etiam meriti; actus vero caritatem præcedens, ordinatur ad ejus infusionem solum per modum dispositionis. Et neuter actus ordinatur ad caritatis infusionem aut augmentationem per modum efficientis, sicut ordinantur actus nostri ad habendum habitus acquisitos. Interdum autem actus caritatis præcedens est tam vigorosus, quod solus sufficit immediate disponere ad gratiam obtinendam secundum immobile beneplacitum bonitatis divinæ, quæ unicuique largitur prout se præparat. Interdum vero unus actus non disponit ad caritatem nisi dispositione remota, et sequens actus magis disponit, similem, sicque habilitate crescente, homo sicque deinceps, secundum quod ex multis actibus bonis pervenitur ad ultimam dispositionem, in quantum actus sequens semper agit in virtute omnium præcedentium actuum: ut patet in guttis cavantibus lapidem, quod non quælibet aliquid aufert de lapide, sed præcedentes disponunt, et ultima in virtute præcedentium agens, in quantum invenit materiam dispositam complet cavationem. Nempe quum homo sit libere agens, potest agere secundum totum suum posse et item remisse; naturalia vero ex necessitate agentia, operantur semper secundum suum extremum posse. — Itaque dum homo caritatem non habens, movetur et præparat se ad salutem secundum totum posse suæ bonitatis naturalis seu acquisitæ, tunc uno actu obtinet caritatem; si autem remissius se disponat, requiruntur plures actus. Conformiter, quando homo in caritate exsistens, operatur bonum ex tota virtute suæ naturæ et virtutis infusæ, tunc uno hujusmodi actu sufficienter disponitur ad caritatis augmentum, et mox recipit illud, nisi ipsemet obicem ponat. Si autem operetur remissius, dispositio est remota, et potest per plures actus bonos ad caritatis augmentum pertingere, non tamen de necessitate, quoniam homo quantumcumque dispositus, potest non agere secundum dispositionem hujusmodi: quod non contingit in dispositionibus non voluntariis, ratione jam dicta. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta, respondet sic: Spirituale caritatis augmentum quodammodo simile est corporali augmento: quod in animalibus et plantis non est motus continuus sicut motus localis; sed per aliquod tempus operatur natura ad augmentum disponens et nihil augens actu, et postmodum actualiter augens. Sic non quolibet actu caritatis caritas ipsa augetur; sed quilibet caritatis actus disponit ad ejus augmentum, in quantum ex uno actu caritatis homo redditur promptior ad actum conprorumpit in actum ferventiorem, quo tenditur ad caritatis profectum, et tunc caritas augetur in actu: quemadmodum et in generatione acquisitæ virtutis non quilibet actus bonus parit virtutem, sed dispositive cooperatur, et ultimus qui exstat perfectior, in virtute præcedentium agens, perducit virtutem in actum. Hæc in Summa.

Concordat Richardus, dicendo: Caritas non augetur quolibet actu, secundum quod communior tenet opinio, sed quolibet actu caritatis ita perfecto atque intenso quod voluntas per caritatem sibi inexsistentem nequit elicere intensiorem. In ceteris actibus quos non elicit secundum totum suum conatum, non meretur uno actu caritatis augmentum, sed quum actus tales toties multiplicaverit quod æquivalent uni actui secundum totum posse elicito, probabile est quod tunc Deus caritatem auget in nobis: qui sicut caritatem per creationem infundit, concurrente disposizione nostra ad gratiam, sic ipse caritatem auget per nostrarum exercitia actionum. Hæc Richardus.

Circa hæc scribit Ægidius: Quamvis secundum Philosophum secundo Posteriorum et primo Metaphysicæ, memoria generetur in nobis ex multis actibus sensitivis, interdum tamen magis generatur in nobis ex actu uno sensus, quam ex multis: sicut dum aliquid magnum, mirum insolitumque videmus cum ingenti affectu et admiratione. Sic interdum ex uno actu caritatis toto conatu elicito, caritas in nobis augetur. — Triplex quoque ponitur causa cur non quolibet actu caritas augmentatur, secundum tria quæ Philosophus adscribit virtuti. Unum est, quod est circa bonum difficile, quia consistit in medio, a quo facile est deviare, et difficile est illud semper attingere. Secundum est, quod virtus dicit permanentiam quamdam, quia est stabile bonum, utpote habitus. Tertium est, quia inclinat ad bonum per modum naturæ: propter quod certior dicitur omni arte. Quum ergo virtus sit circa difficile seu arduum bonum, non quilibet actus auget eam, sed qui cum grandi conatu ac diligentia exhibetur, aut multi actus æquivalentes. Rursus, quum virtus permanentiam habeat, non quilibet actus potest eam augere, sed qui fit cum magno conatu atque custodia cordis, ut stabiliter exerceatur. Item, quum virtus inclinet per modum naturæ, possumus loqui de augmento caritatis sicut de naturalium augmento formarum. Etenim quum agens sit tale in actu quale est patiens in potentia, si de calido fieri debet calidius, non sufficit quod calefaciens sit æque calidum, sed oportet ipsum plus de calore habere quam illud quod plus calefiet ab ipso. Conformiter, quum actus caritatis remisse ab habitu caritatis progreditur, magis facere videtur quod habitus minuatur quam intendatur. Idcirco oportet ferventer et toto conatu, non remisse, virtutibus inhærere. Hæc Ægidius.

Hujus etiam quæstionis similem ponunt doctores super secundo Sententiarum, distinctione vicesima sexta, An scilicet gratia gratum faciens actu quolibet augeatur. Ibique respondent Thomas et alii sicut hoc loco.

Unde et Durandus scribit ibidem: Non omnis actus ex caritate vel gratia procedens, meretur augmentum caritatis vel gratiæ, sed solum illi qui sunt secundum proportionem caritatis vel gratiæ voluntatem informantis, excellentioresve actus, puta ex toto voluntatis conatu manantes. Cujus ratio est, quoniam ille solus dignus est accipiendis, qui bene utitur jam acceptis; sed habens habitum intensum operansque remisse, non utitur debito modo habitu suo, quoniam actus non proportionatur intensioni seu magnitudini habitus: ergo per tales actus non meretur augmentum gratiæ, sed solum per illos qui habitum ipsum adæquant sive excellunt. — Hæc Durandus. Cujus verba intelligenda sunt de actibus illis remissis divisim: quia ut dictum est, multi simul æquivalent uni actui satis intenso ad gratiæ incrementum.

Videtur quoque his concordare Antisiodorensis in Summa, libro tertio.

Ad primum igitur respondendum, quod sicut opera bona ex genere ante caritatis infusionem exhibita, aliquo modo disponunt ad caritatem; ita opera facta ex caritate, quamvis ex debili conatu, aliqualiter ad ejus augmentum disponunt. Et solutio objectionis istius jam patet ex dictis. — Eadem est solutio ad secundum. — Ad tertium, quod plus est mereri caritatis augmentum, quam vitam æternam, in quantum mereri caritatis augmentum, est promereri et gloriæ incrementum. Quamvis autem omnis actus ex caritate procedens, vitam meretur æternam, non tamen felicitatis augmentum, ut communior tenet positio. Verumtamen ad argumentum quo ita arguitur, Per quemlibet actum caritatis homo fit carior Deo, ergo et major in caritate; respondet Richardus: Non est verum quod per quemlibet actum caritatis homo efficitur carior Deo secundum quod carior dicitur a majori habitu caritatis, sed secundum quod carior dicitur a pluribus operibus ex caritate elicitis: pro quibus operibus homo etiam quoad præmium essentiale remunerabitur. Præmium enim essentiale correspondet non tantum habitui caritatis viæ, sed habitui et actibus simul. Hæc Richardus. De hoc tamen suo loco veritas magis patebit. — Ad quartum dicendum, quod non est simile propter rationes prætactas. — Ad quintum, quod actus caritatis remissus non manet irremuneratus: imo multipliciter utilis est, et disponit ad caritatis ac gloriæ incrementum.

Circa hæc addit Thomas hoc loco: Quum tota capacitas animæ vix sufficiat ad receptionem tantæ perfectionis quanta est caritas, nisi Deus ex sua liberalitate et pietate suppleret: ideo ad hoc quod in anima sit ultima dispositio ad caritatem et ejus augmentum, requiritur actus qui sit secundum totam voluntatis virtutem atque conatum; et talis sufficit quantum in nobis est, non minor. Hæc Thomas. — Hæc vero intelligenda videntur, salva motione et ope Spiritus Sancti, in omni actu meritorio causaliter ac principaliter concurrente: qui interdum multum gratiose prævenit mentem, ita quod sine suo ingenti conatu accenditur et proficit vehementer. Nihilo minus in tali præventione liberum arbitrium cooperatur.

Chapter 144 of 271