Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An juxta capacitatem ac dispositionem naturalium caritas infundatur.1

Videtur quod sic. Primo, quoniam super illud Matthæi, Dedit unicuique secundum propriam virtutem, scribit Hieronymus et habetur in Glossa: Non pro largitate aut parcitate dantis, alii plus alii minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Hinc et philosophi dicunt, quod causa prima influit cunctis juxta capacitatem ipsorum. — Secundo, quia infra, libro secundo, habetur quod angeli altiores in natura sunt altiores in gloria. Quo constat, quod juxta dispositionem et capacitatem naturalium collata sint eis charismata gratiarum. — Tertio, sicut forma substantialis se habet ad esse naturale, sic caritas ad esse gratuitum. Sed formæ substantiales dantur a datore formarum secundum dispositionem et capacitatem materierum: ergo et caritas secundum capacitatem naturalium, ita quod qui naturalia possidet meliora, majorem recipiat caritatem. — Quarto, sicut gloria est gratiæ complementum, sic gratia perfectio est naturæ. Sed quo quis fuerit major in gratia, eo fit major in gloria. Ergo quo naturalia habuerit meliora, eo plus gratiæ ei confertur.

In contrarium est illud Joannis:2 Spiritus ubi vult spirat; et quod ait Apostolus: Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.3 Unde et paterfamilias ille, supremus rerum omnium Dominus, loquitur: An non licet mihi quod volo facere?4 Denique multi homines assumuntur ad ordines angelorum, quibus inferiores sunt per naturam. — Præterea, Deus est causa ordinis distinctionisque rerum: ergo diversitas munerum divinorum ad præordinationem divinæ sapientiæ est principaliter referenda, præsertim quum nil agat in tempore nisi ex prædispositione æterna. — Rursus, quos ad majora gloriæ dona elegit, his excellentiorem caritatem largitur. Ergo secundum prædestinationis æternæ mensuram, non secundum naturæ gradum, tribuit caritatem. — Amplius, videmus quotidie quod aliqui melioris indolis et minus vitiosi, juste relinquuntur a Deo; alii vero duriores et magis culpabiles, misericorditer convertuntur.

Ad istud Thomas respondet: Quum Deus ad omnia se æqualiter habeat, oportet quod diversitas donorum ab ipso receptorum attendatur secundum recipientium diversitatem, secundum quod aliquid est magis aptum et paratum ad recipiendum. Quemadmodum autem in naturalibus formis videmus quod materia fit magis aut minus disposita ad formam suscipiendam per dispositiones accidentales, sic homo ex suis operibus fit magis aut minus dispositus ad consequendum suam perfectionem in donis gratuitis. Verumtamen differenter se habent operationes animæ ad virtutes seu perfectiones acquisitas et ad virtutes infusas. Perfectiones etenim acquisitæ, sunt in potentia animæ non solum materiali, sed etiam activa, prout aliquid est in seminalibus causis: ut naturalis scientia in cognitione primorum principiorum. Similiter virtutes morales sunt in rectitudine et ordine rationis. Ideo operationes animæ se habent ad eas tanquam activa principia, quia ex operationibus generantur. Porro virtutes seu perfectiones infusæ, sunt in natura animæ solum ut in materiali potentia, et nullo modo activa: quoniam elevant animam supra omnem suam naturalem actionem. Hinc operationes animæ habent se ad virtutes infusas solum ut dispositiones, non ut causæ. Dicendum ergo quod mensura secundum quam datur caritas, est capacitas animæ exsistens ex natura simul et dispositione: quæ dispositio est secundum operationum conatum. Et quia secundum eumdem conatum magis disponitur natura in uno quam alio; ideo habens naturalia meliora, dummodo sit par conatus, plus recipiet de virtutibus perfectionibusque infusis, quemadmodum et qui naturalia habet pejora quandoque magis recipiet, si ad hoc plus conetur. Hæc Thomas in Scripto.

Verum idem Doctor in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta, videtur de hac re aliter sentire, dicendo: Uniuscujusque quantitas dependet a propria causa, quoniam universalior causa effectum producit majorem. Caritas autem quum transcendat proportionem naturæ, non dependet quantum ad suam infusionem ex aliqua naturali virtute, sed solum ex pietate et gratia Spiritus Sancti eam infundentis. Hinc quantitas caritatis non dependet ex virtute naturæ, neque ex capacitate naturalis virtutis, sed solum ex voluntate

Spiritus Sancti distribuentis sua dona ut vult. Unde et Apostolus ad Ephesios : Unicuique (inquit) nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.5 Hæc in Summa.

Præterea ad hanc quæstionem respondet Ægidius : Quum homo naturaliter appetat bonum, quanto quis meliorem habet naturam, tanto plus tendit in bonum, estque capacior caritatis, dummodo aliunde non oriatur impedimentum. Potest autem duplex impedimentum accidere. Primum, quoniam bonum illud transcendit facultatem naturæ, ut caritas. Propter quod secundum meliora naturalia non semper datur gratia seu caritas major, sed interdum secundum voluntatem et præordinationem dantis efficitur in aliquo major aut minor capacitas ad gratiam capiendam. Secundum impedimentum est ex parte passionis seu vitii a medio rationis retrahentis, ita quod quis non tendit in bonum verum naturaliter, sed in bonum apparens culpabiliter. Propter jam tacta, non oportet quemlibet angelum superare quemlibet hominem in caritate et gratia; neque necesse est homines melioris complexionis atque ingenii habere præ aliis gratiam ampliorem, eo quod passiones et vitia sua sectentur. — Quum itaque quæritur, secundum quid detur major gratia homini, non debemus dicere quod secundum naturalia meliora, quia aliquando tales minus conantur ad gratiam; neque debemus dicere quod secundum majorem conatum, quoniam cum minori conatu plus se disponit ad gratiæ susceptionem is qui habet naturalia meliora, quam habens pejora. Si tamen sint aliqui in naturalibus pares, qui plus conatur, plus de gratia suscipit; et si sint pares in conatu, qui meliora naturalia habet, plus suscipit. Sicque secundum proportionem conatus ad naturalium bonitatem, est major aut minor susceptio gratiæ : et hoc potissime prout ad gratiæ susceptionem requiritur liberi arbitrii motus. Nam in infusione gratiæ parvulorum, majoritas et minoritas (si tamen est ibi magis et minus) attenditur solum secundum beneplacitum infundentis, quamvis ad majoritatem hujusmodi aliquo modo valeant orationes parentum et aliorum qui pro parvulis intercedunt. — Hæc Ægidius. Cujus responsio satis concordare videtur positioni Thomæ in Scripto, et utraque intelligenda videtur secundum communem cursum : quia quum Deus justus non sit personarum acceptor, ei qui magis se disponit ad caritatem et gratiam faciendo quod in se est, plus tribuit et infundit, ceteris paribus. Nihilo minus quibusdam ex privilegio electionis æternæ aliter facit, quos et aversos aut rebellisantes seu minus se præparantes, quandoque piissime prævenit, alterat, trahit, compungit, atque nonnunquam ad præcipuam gratiam ardentemque caritatem repente perducit etiam sine magno eorum conatu, quemadmodum de multis beatis martyribus et confessoribus ac sanctis virginibus legitur.

Denique si totus effectus divinæ prædestinationis simul sumatur, videlicet non solum caritas et gratia ac virtutes ei connexæ, sed et gratiæ gratis datæ ac dispositiones ad caritatem, quæ omnia cadunt sub providentia Dei tanquam effectus ipsius; videtur dicendum, sicut ex secunda secundæ inductum est, quod scilicet quantitas gratiæ solum dependet ex voluntate Spiritus Sancti. Propter quod Thomas primum argumentum solvendo, ait ibidem : Virtus illa secundum quam dat Deus unicuique sua dona, est dispositio et præparatio præcedens gratiæ infusionem, seu conatus ad eam. Sed hanc etiam dispositionem et conatum prævenit Spiritus Sanctus, movens hominis mentem magis aut minus secundum suam voluntatem. Propter quod ait Apostolus :6 Qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine. — De hoc Richardus et alii plenius scribunt, ut infra distinctione de prædestinatione patebit.

Hinc scribit Durandus : Mensura caritatis consideranda est ex duobus, quia dependet ex causis duabus, videlicet Deo influente, et subjecto recipiente. Ex eis ergo pensanda est, ita quod contingit caritatem non æqualiter dari: uno modo, ex parte Dei, supposita etiam æquali dispositione subjecti. Quemadmodum enim Deus ex beneplacito suo sanctificat unum in utero, non alium, sic unum sanctificat in utero magis quam alium, ut patet in beatissima Virgine et Jeremia; nec in hoc facit injuste, quia utrumque agit gratuito.7 Alio modo contingit caritatem inæqualiter dari, propter inæqualitatem ex parte subjecti. Quæ inæqualitas potest attendi vel penes naturam nudam subjecti, et sic non datur caritas secundum naturalium proportionem: alioqui in angelo et homine non posset esse par gratia, nec in hominibus dispar. Alio modo attenditur inæqualitas ex parte dispositionis subjecti per hoc quod homo reddit se aliqualiter dignum gratia, saltem de congruo: et hæc dispositio est conatus ad bonum, quia secundum Augustinum, qui creavit te sine te, non justificabit te sine te, id est, nisi te ad bonum cooperante. — Et de isto conatu est difficultas præcipua, an secundum conatum majorem vel minorem detur caritas major vel minor. Et respondendum, quod conatus potest esse major dupliciter: primo, propter difficultatem; secundo, propter intensionem. Si dicatur major propter intensionem, quia videlicet iste majori affectione fertur in Deum atque intensiori detestatione in peccatum quam alius: sic infallibiliter secundum proportionem conatus infunditur caritas, quoniam immediata dispositio voluntatis ad recipiendum caritatem, est amor boni et detestatio mali prout ex naturalibus fieri potest. Verum si conatus dicatur major propter difficultatem, sic secundum conatum non semper confertur caritas, datur tamen quandoque. Conatus namque difficilior non est semper intensior. Ergo secundum gradum difficultatis in conatu, non est gradus in infusione caritatis. Talis quippe difficultas quandoque contingit ex indispositione naturæ vel passione aut consuetudine prava. Est tamen quandoque secundum gradum difficultatis istius gradus datæ caritatis, quando videlicet cetera sunt omnino paria: tunc enim non videtur conatus difficilior in uno quam alio, nisi quoniam actus ad quem est conatus exstat perfectior. — Iste vero conatus creditur in angelis exstitisse secundum proportionem naturalem eorum. Et quamvis homo non potest habere conatum unum tam fortem ut æqualis sit conatui illi angelico, tamen per plures conatus et actus atque perfectus, potest attingere ad tantam caritatem seu majorem quam angelus. Hæc Durandus. per plures conatus et actus atque perfectus, potest attingere ad tantam caritatem seu majorem quam angelus. Hæc Durandus. Verum quod Durandus affirmat caritatem dependere non solum ex Deo, sed etiam ex subjecto, videtur ab inductis verbis Thomæ discordare. Ad quod dici potest, quod secundum Thomam, caritas dependet ex solo Deo effective; inhæsive vero et dispositive, seu etiam quoad suam conservationem in esse, a subjecto aliqualiter est dependens: quoniam nisi gratiam habens, a mortali abstinuerit culpa, desinit gratia seu caritas esse in ipso. liter est dependens: quoniam nisi gratiam habens, a mortali abstinuerit culpa, desinit gratia seu caritas esse in ipso. Porro in Scripto respondet Thomas ad primum: Virtus recipientis consideranda est non solum secundum naturam recipientis, sed etiam secundum dispositionem conatus advenientem naturæ, quemadmodum et in formis substantialibus præparatio materiæ attenditur et juxta accidentales dispositiones materiæ supervenientes. — Per quod patet solutio tertii. — Ad secundum vero dicendum, quod in angelis non fuit sensualitas menti renitens: ideo juxta vigorem et dignitatem naturalium suorum creduntur se toto posse convertisse ad Creatorem, et gratiam seu gloriam accepisse ab ipso. — Ad ultimum respondetur, quod non est per omnia simile: quoniam gratia est dispositio naturæ ad gloriam, ideo non requiritur ut interveniat alia dispositio media inter caritatem et gloriam, nisi forsan non sit satisfactum pro culpis ejus qui decedit in caritate; sed inter naturam et gratiam cadit conatus medius dispositivus ad gratiam.

Denique quæstionem hanc non legi hac distinctione motam nisi a Thoma atque Ægidio ac Durando, quamvis alibi moveatur ab aliis. Pro præsenti ergo ista sufficiant.

Antisiodorensis vero in Summa sua, libro tertio, aliquid tangit de ista materia, inter cetera perhibens quod strenuitas naturalium multum juvet ad actus virtutum et ad tentationes vincendum. Unde (ut asserit) strenuus miles in bello magis permitteret se occidi quam fidem et Christum negaret. — Verumtamen circa hoc posset difficultas alia tangi, an scilicet aliquis ex puris naturalibus posset mori pro fide, et utrum in ipsa mortis toleratione Deus sibi infunderet contritionem et gratiam: quæ difficultas suo reservanda est loco.

Footnotes

  1. dist. I, q. 4, p. 124 C ets. ↩

  2. Joann. III, 8. ↩

  3. 1 Cor. XII, 11. ↩

  4. Matth. XX, 15. ↩

  5. Ephes. IV, 7. ↩

  6. Coloss. I, 12. ↩

  7. Jer. 1, 5. ↩

Chapter 140 of 271