Quæstio 4
Quarto quæritur, An Deus in vita hac possit immediate amari.
Quam quæstionem in hac distinctione non vidi motam nisi a Richardo. Thomas vero in secunda secundæ, quæstione vicesima septima, movet eam.
Breviter autem sine argumentis procedendo, advertenda est Richardi responsio, qui sic ait: Quamvis de lege communi Deus non cognoscatur ab homine in hac vita nisi mediate, puta per speculum in ænigmate et per creata;1 tamen nunc per caritatem a nobis immediate diligitur, quoniam voluntatis actio incipit ubi intellectivæ potentiæ actio terminatur, quum potentiarum istarum actiones habeant se per ordinem. Unde quod debiliter cognoscimus, quandoque fortiter et ardenter amamus: sicque magis ascendit et penetrat amoris affectio, quam intellectus cognitio, juxta illud Hugonis: Dilectio intrat ubi cognitio remanet foris. Hæc Richardus.
Thomas vero loco prætacto respondet: Actus cognitivæ potentiæ perficitur per hoc quod cognitum est in cognoscente; actus autem potentiæ appetitivæ, per hoc quod appetitus inclinatur in rem ipsam. Ideo motus appetitivæ potentiæ est in res secundum conditionem seu proprietatem earum; actus vero potentiæ cognitivæ est secundum modum cognoscentis. Porro Deus per se et propter se est maxime cognoscibilis atque amabilis, utpote essentialiter veritas ac bonitas summa, per quas alia cognoscuntur et diliguntur. Sed quoad nos, quoniam nostra cognitio a sensu ortum sortitur, prius sunt cognoscibilia quæ sunt sensibus propinquiora, et ultimus terminus cognitionis est in eo qui remotissimus est a sensu, puta in Deo. Sic ergo dicendum, quod dilectio, quæ est motus et actio appetitivæ potentiæ, tendit in Deum primo, et ex ipso derivatur ad alia: sicque caritas immediate diligit Deum, et alia mediante Deo. Sed in cognitione est econverso, quia per alia cognoscimus Deum, quemadmodum causam per effectum. Hæc Thomas.
Footnotes
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
Chapter 141 of 271