Quæstio 6
S Exto quæritur, An caritas augeatur, et qualiter quibusve actibus.
Videtur quod non augeatur. Primo, quoniam est simplex forma indivisibilisque essentia. — Secundo, quia nec est quanta ex sua natura, nec quantitas, sed qualitas simplex; nec ex parte subjecti sui, quum insit voluntati, quæ est immaterialis et inorganica potentia animæ. — Tertio, quod non movetur, non augetur, quum augmentatio sit species motus. Sed caritati non competit moveri, quum non sit corpus neque res corporalis, sed spiritualis.
In oppositum est auctoritas Augustini, dicentis: Caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Et iterum ait: Caritas quum fuerit nata, id est infusa, nutritur; quum fuerit nutrita, roboratur; quum fuerit roborata, perficitur. — Denique diversi sunt gradus caritatis, in quibus homo crescit paulatim. Et tale crementum est quoddam caritatis augmentum.
Ad hoc Thomas respondet: Quidam posuerunt caritatem essentialiter non augeri, et horum quadruplex fuit opinio. Quidam namque dixerunt, quod caritas secundum se non augetur, sed dicitur augeri in nobis in quantum nos in caritate proficimus: et hæc fuit opinio Magistri et suorum, quoniam posuerunt caritatem non esse nisi ipsummet Spiritum Sanctum, in quem variatio nulla cadit. Sed hoc stare non valet, quoniam non est intelligibile quod nos proficiamus in caritate, quæ est Spiritus Sanctus, nisi aliquid fiat in nobis quod prius non fuit: et hoc esse non potest solummodo actus, quum actus procedat ex habitu seu virtute, sicut probatum est, omnis quoque actus perfectus, quali unimur Spiritui Sancto, est a virtute perfecta. — Alii dixerunt, quod caritas essentialiter non augetur, sed dicitur augeri, in quantum magis firmatur in subjecto secundum ipsam radicationem. Sed ex hoc sequitur ipsam quoque augeri essentialiter: nulla enim forma magis firmatur in subjecto, nisi per hoc quod majorem habet victoriam super illud. Augmentum vero victoriæ redundat in augmentum virtutis, et per consequens in augmentum suæ essentiæ: quoniam virtus si non est ipsa essentia, oportet quod sit ab essentia, commensureturque ei sicut effectus propriæ causæ. — Alii dixerunt, quod caritas essentialiter non augetur, sed adveniente majori caritate, minor quæ inerat destruatur, sicut dies augeri dicuntur dum minoribus succedunt majores. Quod stare non valet, quoniam nulla forma corrumpitur nisi ex agente contrario, ut albedo nigredine, vel per accidens ex corruptione subjecti. Quum ergo subjectum caritatis permaneat, caritas quoque adveniens, caritati quæ inerat non contrarietur, nequaquam destruitur. — Alii dixerunt, quod caritas non augetur nisi quantum ad fervorem. Quod dici non potest, quoniam fervor caritatis dupliciter sumitur. Primo proprie, prout est in parte sensitiva. Quum enim vires inferiores sequuntur motum superiorum si sit intensus, sicut videmus quod ad apprehensionem mulieris dilectæ totum corpus accenditur; sic quando affectus superior intense movetur in Deum, consequitur quædam impressio in viribus sensitivis, qua incitantur ad obediendum divino amori. Intensio autem istius fervoris ad augmentum non sufficit caritatis: quia secundum augmentum istius fervoris non attenditur quantitas meriti, quum augmentum hujusmodi in corporis inferiorumque virium dispositione consistat. Idcirco hoc modo magis ferventes non semper magis merentur: qui autem crescit in caritate, crescit in merito. Secundo, fervor caritatis metaphorice sumitur, secundum quod caritatem dicimus esse calorem, et intensionem actus caritatis vocamus fervorem, prout etiam S. Dionysius ponit fervidum in angelorum amore.1 Sicque fervor est per se consequens essentiam caritatis. Hinc non potest in tali fervore fieri augmentum, nisi caritas essentialiter augeatur: quoniam simul variatur res, et omnia quæ ipsam consequuntur per se.
Idcirco dicendum, quod caritas essentialiter augetur. Augeri autem non aliud est quam majorem sumere quantitatem. Propterea secundum quod aliquid se habet ad quantitatem, ita se habet ad augmentum. Quantitas autem est duplex, videlicet virtualis et dimensiva. Virtualis non est ex suo genere quantitas. Non enim dividitur divisione suæ essentiæ, sed magnitudo ejus attenditur per respectum ad divisibile aliquid extra vel multiplicabile, quod est objectum vel actus virtutis. Ex genere autem suo est forma accidentalis in genere qualitatis, aut forma substantialis, quæ non est major aut minor. Hinc augmentum secundum quantitatem virtutis, non pertinet ad speciem motus quæ augmentatio appellatur, sed magis ad alterationem: sicque augentur caritas et aliæ qualitates. — Porro quantitas dimensiva convenit quibusdam per accidens: sicut albedini, quæ dicitur quanta secundum quantitatem superficiei. Unde non augetur nisi per accidens. Per se autem convenit corporibus, quæ per se augentur. Quod contingit dupliciter: quia interdum quod suscipit majorem quantitatem movetur de quantitate minori ad majorem; aliquando vero fit hoc sine motu ipsius quod augetur: propter quod non quælibet pars ejus augetur, sicut quælibet pars moti per se movetur. Et hoc contingit quando efficitur quantitas major per quantitatis additionem: sicut dum additur lignum ligno, aut linea lineæ. Unde hic est augmentum, sed non motus augmenti. Verum quod aliquid moveatur ad quantitatem majorem, contingit dupliciter: primo sic, quod quantitas sit per se terminus motus; vel quod terminum consequatur. Quumque quantitas fuerit per se terminus motus, oportet quod sit ibi additio ad totum et ad quamlibet ejus partem, ita quod totum augeatur et quælibet pars ipsius, ut est in animali et planta: sicque proprie est motus augmenti, et sic motus augmenti non est nisi in habentibus nutritivam. Consequitur autem quantitas terminum motus, dum motus est ad formam quam consequitur quantitas aliqua. Cuilibet etenim formæ debetur quantitas determinata: et quoniam non specificatur nisi ab eo quod est per se terminus motus, ideo talis motus non vocatur per se motus augmenti, sed generatio, si sit forma substantialis, vel alteratio, si sit forma accidentalis.
Denique caritas dicitur augeri non quasi subjectum augmenti, quum sit accidens, sed quia per ipsam augmentum attenditur: sicut et quantitas fertur augeri et albedo variari, dum aliquid per quantitatem augetur aut per albedinem variatur. Nec oportet si essentialiter augeatur, quod destruatur. Dicitur namque secundum essentiam suam moveri, dupliciter. Primo, quia essentia est per se terminus motus: sicque secundum essentiam moveri, est essentiam amittere et corrumpi. Secundo, quia est motus secundum aliquid conjunctum essentiæ quod est per se terminus motus: quemadmodum aliquid dicitur moveri essentialiter, quando secundum locum movetur atque secundum suam essentiam est in loco. Et sic essentiale augmentum vocatur quod est secundum quantitatem consequentem essentiam, manente una et eadem essentia sub quantitate diversa: sive quantitas sit ipsa essentia rei, sicut quantitas virtutis est idem cum ipsa virtute, et tamen movetur per se (loquendo secundum quantitatem) secundum majorem et minorem perfectionem virtutis, nec tunc per se secundum essentiam suam movetur, quoniam retinet suum esse; sive quantitas sit aliud ab essentia, ut in corporali augmento. Nec oportet quod omne quod movetur sit quantum, nisi loquendo de motu naturali seu physico, qualis non est animæ motus. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta: Caritas (inquit) viæ potest augeri. Ex hoc namque dicimur via tores, quia tendimus in Deum, qui est ultimus finis noster. In hac vero via tanto magis procedimus, quanto plus Deo appropinquamus: cui non appropinquamus passibus corporis, sed affectibus mentis.
Quam appropinquationem efficit caritas, per quam mens Deo unitur. Hinc Apostolus caritatem nominat viam:2 Excellentiorum, inquiens, viam vobis demonstro. — Virtualis quoque quantitas caritatis non solum attenditur penes numerum objectorum quæ caritate amantur, quum et minima caritas diligat omnia quæ caritate sunt diligenda; sed etiam, imo præcipue, secundum intensionem actus, ut magis vel minus aliquid diligatur: sicque virtualis quantitas caritatis augetur. — Dicitur etiam caritas summa virtus respectu aliarum virtutum, et dicitur esse in summo ex parte objecti, quod Deus est. Attamen non quælibet caritas summa est, neque in summo, quantum ad perfectionem suam in se, aut quantum ad actus sui intensionem: imo ita augetur. — Quidam vero dixerunt caritatem non augeri quantum ad suam essentiam, sed solum secundum radicationem suam in subjecto, vel secundum fervorem. Sed hi propriam vocem non intellexerunt. Quum enim sit accidens, esse ejus est inesse: ideo aliud nihil est caritatem secundum essentiam suam augeri, quam eam magis radicari vel inesse subjecto. Conformiter, quum caritas sit virtus essentialiter ordinata ad actum, idem est ipsam augeri secundum essentiam, et ipsam habere efficaciam ad producendum actum ferventioris dilectionis. Sicque augetur secundum essentiam. Hæc in Summa præfata.
Concordant Petrus et alii quidam, dicentes: Augmentatio et diminutio sunt mutationes circa magnum et parvum. Unde secundum quod aliquid se habet ad magnitudinem vel parvitatem, ita se habet ad augmentum et diminutionem. Magnitudo demum et parvitas attribuuntur alicui dupliciter. Primo, secundum quod ipsa dicuntur magna aut parva: et sic augentur substantiæ quarum est esse magnum vel parvum secundum quantitatem molis vel virtutis. Secundo, prout magis vel minus insunt: sicque dicuntur augeri et minui formæ quæ possunt magis et minus inesse, ut albedo et sanitas. Hoc quippe est eas augeri secundum essentiam, quoniam accidentis esse est inesse. Secus esset de forma subsistente, ut de anima, quæ minus inest materiæ quam formæ substantiales eductæ, nec tamen est minor quam illæ. Sic ergo caritas secundum essentiam suam augetur. Verumtamen aliud est formam magis inesse subjecto, et aliud firmius inesse subjecto, vel in subjecto liberius operari: quia hæc duo, videlicet firmius inesse ac liberius operari, attenduntur secundum dispositiones concomitantes; sed primum, utpote magis inesse, attenditur secundum essentiam formæ. Hinc dicere caritatem augeri secundum majorem radicationem in subjecto vel secundum majorem fervorem, non est dicere ipsam augeri secundum essentiam; sed ipsam magis inesse, hoc solum est eam augeri secundum essentiam. Magis vero dicitur inesse secundum quod potentia subjecti magis terminatur sub actu formæ et ei subjicitur. Cujus exemplum est in sole, cujus materiæ capacitas tota terminatur sub sua forma: et ita est de caritate quando ad suum pervenit terminum. — Hæc illi. Quorum hoc ultimum dictum videtur a verbis illis Thomæ præhabitis discordare. Quæ tamen discordantia videtur in diverso usu seu acceptione verborum et in modo loquendi magis quam in re ipsa consistere: ideo parva apparet.
Positio autem Richardi concordat Thomæ in omnibus jam inductis; similiter positio Bonaventuræ. Communiter vero atque concorditer fatentur doctores caritatem augeri; sed in modo ponendi, multipliciter diversificari et contrariari videntur.
Porro Ægidius quamvis caritatem augeri concedat, negat tamen eam essentialiter posse augeri: imo nullam virtutem nullamque formam accidentalem dicit augeri seu intendi vel remitti secundum essentiam, quum essentia rei in indivisibili sit consistens, et species rerum habeant se ut numeri; sed intensionem et remissionem virtutum atque formarum asserit fieri secundum esse ipsarum. — Hanc vero opinionem multipliciter fortiterque impugnat Durandus. Insuper quid circa hæc sentiant Albertus, Henricus et alii, in processu patebit.
Consequenter ergo videndum, Qualiter caritas augeatur seu intendatur, an scilicet per additionem novi gradus aut novæ seu superadditæ caritatis, vel per additionem essentiæ, aut per confortationem et firmiorem radicationem dumtaxat.
Itaque circa hoc scribit Thomas hoc loco: Eorum qui ponunt caritatem essentialiter augeri dicta, in duas redeunt opiniones. Una est, quod augetur per additionem caritatis ad caritatem. Alia est, quod augetur per intensionem secundum accessum ad terminum, id est ad perfectionem caritatis: et in hoc redit quod aliqui dicunt caritatem augeri per multiplicationem sui in anima sicut lux in aere. Primam autem positionem intelligere nequeo, quia in omni additione oportet intelligere duo diversa, quorum unum additur alteri. Si ergo sint ibi duæ caritates, aut differunt specie, aut numero tantum. Non specie, quum omnes caritates in eadem specie sunt virtutis. Nec numero, quum sint in eodem subjecto: non enim possunt plures formæ accidentales ejusdem speciei in eodem numero esse subjecto, præsertim formæ absolutæ, non relativæ. Provenit igitur positio ista ex falsa imaginatione qua imaginati sunt quidam augmentum caritatis ad modum corporalis augmenti, in quo fit quantitatis ad quantitatem additio. Ideo dico, quod dum caritas augetur, nil additur ibi, quemadmodum et Philosophus quarto asserit Physicorum, quod aliquid efficitur magis album magisve calidum, non per additionem albedinis aut caloris, sed quoniam quantitas præinexsistens intenditur secundum propinquitatem ad terminum. — Denique intensio ista diversimode accidit in qualitatibus simplicibus et compositis, primis et secundis. Qualitates namque compositæ seu secundæ intenduntur secundum intensionem qualitatum primarum, ut sapor et sanitas secundum intensionem caloris et frigoris, humoris et siccitatis. Qualitates autem primæ et simplices intenduntur ex causis suis, utpote ex agente et recipiente. Agens enim intendit reducere patiens de potentia in actum suæ similitudinis, quantum potuerit. Quemadmodum autem non calidum est potentia calidum, sic minus calidum est in potentia respectu calidioris. Hinc sicut per calorem efficitur de non calido calidum, non quod ponatur ibi aliquis calor, sed quoniam calor qui est in potentia, in actum educitur;3 ita quoque efficitur magis calidum per actionem calidi, in quantum educitur calor qui inest ut actus imperfectus, in majorem perfectionem majoremque assimilationem agentis. Quod contingit secundum quod potentia subjecta est actui: quæ quoniam quantum in se est ad multa se habet, magis aut minus terminatur sub actu illo, vel quia augetur virtus agentis, sicut ex conjunctione plurium luminarium intenditur illuminatio; vel ex parte materiæ, secundum quod efficitur susceptibilior actus illius: quemadmodum aer quanto plus attenuatur, tanto fit susceptibilior luminis. Intensio autem caritatis non contingit ex hoc quod virtus agentis fortificetur, sed tantum ex hoc quod natura recipiens, quæ quantum in se est quamdam habet dispersionem secundum quod est in potentia ad plura, magis ac magis præparatur ad gratiæ susceptionem, prout ex prætacta multitudine seu confusione potentialitatis, in unum colligitur per operationes quibus ad caritatem suscipiendam præparatur, ut dictum est.
Ideo S. Dionysius profectum sanctitatis semper designat per hoc, quod est ex vita partita in vitam unitam consurgere.4 — Unde patet quod caritatis augmentum simile est augmento naturalium qualitatum, quamvis differat ejus origo ab illarum origine: quoniam qualitates naturales educuntur de potentia materiæ, quarum quasdam inchoationes indidit Deus materiæ opere creationis; ideo quando in actum prodeunt, est exitus de imperfecto ad perfectum. Dona vero gratuita non educuntur de potentia naturæ, quoniam nihil est in potentia naturali quod per agens naturale non possit educi. Idcirco origo gratiæ est per novam infusionem, sed augmentum ejus est per hoc quod de imperfecto ad perfectum actus infusus educitur.
Verum his objici potest. Primo, quoniam nihil potest caritatem augere nisi Deus. Deus autem non agit aliquid in anima nisi per novum influxum: qui novus influxus nequit intelligi nisi de novo aliquid infundatur. — Secundo, si caritas non augetur per caritatis additionem, non augeretur nisi per recessum a suo contrario. Sed augmentum caritatis potuit esse in creaturis in quibus nihil est de contrario caritatis, sicut in angelis, atque in homine in statu innocentiæ. Ergo caritas non augetur hoc modo, sed primo, videlicet per additionem. — Tertio, quia nisi sic esset, Deus non esset causa augmenti caritatis, sed homo qui se refrenat a contrario caritatis.
Et respondendum ad primum, quod Deus una et eadem operatione agit in omnia quæ sunt, quamvis forsan operatio illa differat solum secundum rationem, secundum quod exit a variis attributis et ideis. Hinc una et eadem operatione caritas infunditur et augetur, nec est diversitas nisi ex parte recipientis, quod ex illa operatione plus minusve recipit secundum quod ad eam diversimode præparatur: quemadmodum eadem solis irradiatione efficitur aer clarus et clarior, expulsis nebulosis vaporibus qui receptionem luminis impediebant. Ideo non oportet quod sit ibi alia et alia caritas: imo, dato quod essent duæ operationes, non oporteret quod terminarentur ad duo diversa secundum substantiam; sed prima terminaretur ad esse caritatis, secunda ad caritatem eamdem secundum majorem ejus perfectionem, secundum quod aliquid de imperfecto educitur ad perfectum. — Ad secundum, quod non est de ratione intensionis alicujus qualitatis, quod sit per remotionem a contrario; sed hoc accidit qualitati secundum quod est in subjecto contrarium participante. Imo hoc non est de necessitate intensionis qualitatis, quod qualitas ipsa educatur de imperfecto ad perfectum, ut patet de diaphano, in quo nihil est contrarium luci: in quo diaphano potest lumen intendi secundum incrementum virtutis illuminantis. Hæc demum imperfectio est ex potentialitate naturæ, quæ subjicitur perfectioni et actui. Quum enim potentia receptiva ad multa se habeat, secundum hanc suam multiplicitatem dissimilis est principio agenti, quod terminatum est ad unum actum; et secundum quod ista confusio potentialitatis magis subjicitur actui perfectiori, efficitur magis quid unum et principio agenti assimilatum. — Ad tertium, quod eodem mondo sumus causa augmenti gratiæ sicut et causa gratiæ, utpote solum per modum dispositionis;5 efficientia vero utrobique ex parte est Dei. — Hæc Thomas in Scripto. Quod autem in hac positione habetur: sicut per calorem efficitur de non calido calidum, non quod ponatur ibi aliquis calor, sed quoniam calor qui est in potentia, in actum educitur; ita fit aliquid magis calidum per actionem calidi, in quantum educitur calor qui inest ut actus imperfectus, in majorem perfectionem: istud, inquam, videtur obscurum. Ignis namque calefaciens aquam, vere agit et imprimit similitudinem sui in aquam: non quod idem numero calor procedat de igne in aquam; sed quod ignis median te suo calore, vere producit calorem in aquam, quemadmodum odorifera herba in aere et in manu confricantis producit odorem. Nec enim ignis ab aqua expelleret frigus, nisi caliditatem frigiditati contrariam ejusque corruptivam imprimeret aquæ.
Insuper in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta: Omnis (inquit) additio est alicujus ad aliquid. Idcirco in omni additione oportet saltem præintelligere distinctionem eorum quorum unum additur alteri, ante ipsam additionem. Si ergo caritas additur caritati, oportet præsupponi caritatem additam ut distinctam a caritate cui additur, non quidem ex necessitate secundum esse vel rem, sed saltem secundum intellectum. Posset etenim Deus quantitatem etiam corporalem augere, addendo magnitudinem aliquam non prius exsistentem, sed tunc primo creatam: quæ quamvis prius non fuerit in rerum natura, habet tamen in se unde ejus distinctio intelligi possit a quantitate cui additur. Si igitur caritas additur caritati, oportet præsupponere ad minus secundum intellectum distinctionem unius ab alia. — Distinctio autem in formis est duplex: una secundum speciem; alia secundum numerum. Distinctio habituum secundum speciem, est secundum diversitatem objectorum; distinctio vero secundum numerum, est secundum diversitatem subjecti. Potest ergo contingere quod aliquis habitus per additionem augeatur, dum extenditur ad quædam objecta ad quæ se prius non extendebat: sicque augetur scientia geometriæ in illo qui de novo incipit scire aliqua geometricalia quæ ante nescivit. Sed hoc dici non potest de caritate: quoniam minima caritas extendit se ad omnia quæ ex caritate sunt diligenda. Non ergo talis additio in augmento caritatis potest intelligi præsupposita distinctione secundum speciem additæ caritatis ad eam cui superadditur. Relinquitur ergo, si fiat additio caritatis ad caritatem, quod hoc fiat præsupposita distinctione secundum numerum, quæ est secundum diversitatem subjectorum: sicut albedo augetur per hoc quod album additur albo, quamvis hoc augmento non fiat aliquid magis album. Hoc autem in proposito dici non potest, quia subjectum caritatis non est nisi mens rationalis. Ideo tale caritatis augmentum fieri non valeret nisi una mens rationalis alteri adderetur: quod est impossibile. Quamvis etiam si esset possibile, tale augmentum faceret majorem diligentem, non autem magis diligentem. — Relinquitur ergo quod caritas nullo modo queat augeri per additionem caritatis ad caritatem, ut aliqui ponunt. Si ergo augetur, hoc solum est per hoc quod subjectum magis ac magis participat caritatem, id est, secundum quod magis reducitur in actum illius, et magis subditur illi. Hic namque est proprius modus augmenti cujuslibet formæ quæ intenditur, eo quod esse hujusmodi formæ totaliter consistit in hoc quod susceptivo inhæret. Ideo quum magnitudo rei consequatur esse ipsius formæ, formam esse majorem, est eam susceptibili magis esse, non formam aliam advenire. Hoc quippe esse posset, si forma haberet ex se ipsa aliquam quantitatem, non per comparationem ad subjectum. Sic ergo caritas augetur per hoc quod intenditur in subjecto: et hoc est ipsam augeri secundum essentiam.
Præterea, si quis instet, quod caritas est lumen: ergo sicut lumen sensibile crescit in aere per additionem, ut patet in domo candela alia superaccensa, sic et caritas crescit in anima per additionem. Respondetur, quod additio luminis ad lumen in aere, potest intelligi propter diversitatem luminarium causantium lumen; talis autem distinctio non habet locum in proposito, quia non est nisi unum luminare influens lumen caritatis. — Hæc Thomas in Summa.
At vero Bonaventura circa hæc aliter sentit: Duplex, inquiens, opinio est hic. Una, quod augmentum caritatis est per depurationem a suo contrario, seu per impermixtionem cum illo, juxta illud Philosophi: Unumquodque est tanto plus tale, quanto minus habet de contrario suo sibi admixtum. Contrarium autem caritati, est concupiscentia seu cupiditas vel amor privatus. Ideo quanto plus hæc exstinguuntur in nobis, tanto plus caritas depuratur; et quanto plus depuratur, tanto plus Deo assimilatur et accedit ad terminum. Ratio movens istos fuit auctoritas Philosophi, asserentis formas intendi per accessum ad terminum, et per impermixtionem cum suo contrario; auctoritas etiam Augustini in libro LXXXIII Quæstionum dicentis: Sicut minuitur cupiditas, sic crescit et caritas. Hæc autem positio non exstat conveniens, quoniam caritas major et minor est in angelis, in quibus nihil est nec unquam fuit caritati contrarium. Verumtamen juxta mensuram remissionis concupiscentiæ intenditur caritas quantum ad fervorem: et ita intelligit Augustinus. Sic quoque loquitur Philosophus de formis, quantum ad intensionem et augmentum earum.
Alia positio est, quod caritas augetur per appositionem: cujus exemplum habetur in lumine, quod caritati assimilatur expresse. Unde sicut majus lumen additum auget minus, sic caritas superaddita auget minorem. — Quod si quæratur, an ex eis fiat unum seu caritas una: dicunt aliqui, quod sicut diversa lumina in aere sunt distincta et inconfusa, attamen unum majus lumen reddunt propter concursum in susceptibili uno; sic in lumine spirituali, quod est gratia vel caritas, essentialiter sunt distincta, et tamen unum majus efficiunt in movendo virtutem arbitrii liberi. Illud tamen non est simile: quia distinctio luminum in aere, venit ex parte diversarum originum seu luminarium; causa autem caritatis et gratiæ non est nisi unus fons luminis. Idcirco dicendum quod ex eis fit unum. — Et si objiciatur, ergo unum eorum se habet per modum materialis, et aliud per modum formalis: dicendum, quod augmentum contingit dupliciter fieri. Primo, per virtutem ipsius augmentabilis, ut patet in animali: et tunc augmentabile habet se per modum formalis et activi principii; augmentans vero, per modum materialis et passivi. Secundo fit per virtutem extrinsecam, sola possibilitate et unibilitate exsistente in augmentabili: tuncque augmentabile quum habeat se in ratione imperfecti, habet se per modum passivi; augmentans vero quum sit perficiens, habet se in ratione formalis et completivi, quia dat quantitatem perfectam. Quum ergo objiciatur quod unum est in potentia ad aliud, dicendum quod non est in potentia ad conversionem, sed unionem. Hæc autem potentia est in caritate ex sua imperfectione: quum enim sit perfectibilis, unibilis est rei perficienti. — Hæc Bonaventura.
Concordat Petrus, dicendo: Duæ sunt hic opiniones. Una dicit fieri augmentum caritatis per caritatis infusæ prius meliorationem et depurationem et perfectionem, secundum quod magis colligitur virtus amoris a multis in unum. Alii dicunt hoc fieri per additionem novæ caritatis a Deo, quæ præcedenti caritati unitur per creationem, et uniendo creatur. Prima opinio accipit augmentum caritatis ad similitudinem augmenti naturalium qualitatum, videlicet per ejusdem intensionem; alia, ad similitudinem augmenti quantitatis, per additionem quantitatis alterius. Prima opinio ponit augmentum caritatis sine additione rei extrinsecæ; secunda, per rei extrinsecæ additionem: non rei quæ ante exstiterit, sed quæ creando additur, et addendo creatur. Et ista opinio planior esse videtur. Hæc Petrus.
Porro Albertus de tanta difficultate modicum scribit: Hæc (dicens) quæstio una est et rationis ejusdem in augmento omnium virtutum. Et concedo simpliciter quod caritas augetur per additionem essentiæ ad essentiam. Et si quæratur qua virtute fiat illa additio, respondendum quod se ipsis sibi uniuntur in voluntate, quæ est proprium utriusque subjectum, quemadmodum ignis conjungitur igni in proprio loco. Ipsa quoque speciei identitas in addito atque in eo cui fit additio, facit transitum facilem unius in aliud. — Hæc Albertus. Cujus positio cum Petro et Bonaventura concordat.
Amplius Ægidius: Variæ, ait, sunt hic opiniones. Nam aliqui dicunt caritatem per additionem augeri, ita quod ex prima caritate et secunda fit una major, quum tamen accidentium non sit mixtio. Alii vero dixerunt caritatem essentialiter augeri, et tale augmentum fieri per accessum ad terminum. Sed si volunt positionem suam tenere, oportet quod iste accessus sit respectu termini secundum gradus essentiæ, ita quod caritas aucta habeat plures gradus in essentia sua, quam ante augmentum habebat: alias non augeretur in essentia. Sed hoc esse non potest nisi duobus modis, utpote virtualiter vel per additionem alterius formæ. Dicitus namque sensitivum esse in intellectivo virtualiter, quoniam quidquid potest sensitivum, potest et intellectivum et plus. Verum in his adveniente secundo cedit primum; nec secundum est in eadem specie cum primo, ut patet in trigono et tetragono. Sicque prima caritas cederet in caritatis augmento, quod tamen isti non ponunt; et quod caritas aucta non esset ejusdem speciei cum prima caritate, quod negant. Ergo ista additio graduum in essentia erit per additionem alterius caritatis: sicque incidunt in positionem quam reprobant, et quam se non posse intelligere dicunt. Hæc Ægidius.
Quocirca sciendum, quod contra S. Thomas loquitur tam acute, sed irrationabiliter valde. Quamvis enim (ut patuit) Thomas dicat caritatem augeri essentialiter, non tamen secundum intellectum quo Ægidius exponit illud, sed quoniam caritas vere in se ipsa intenditur seu in sua natura, et hoc per modum expressum in verbis sancti Doctoris.
Deinde subdit Ægidius: Propter hoc aliter est dicendum, videlicet quod ordo graduum in forma, primo est secundum essentiam. Et ordo talis semper facit speciei diversitatem: sicut videmus quod lux quum sit substantia hypostasisque coloris, ideo secundum diversos gradus lucis constituuntur species diversæ colorum, ita quod nigrum participat lucem in minimo gradu, album in maximo, medii autem colores medio modo. Talis autem graduum ordo non est in caritate, quoniam caritas perfecta et imperfecta non differunt specie. Alius ergo ordo graduum in forma est secundum esse. Et talis ordo esse non valet in forma substantiali in eadem specie, quoniam forma substantialis dat esse specificum individuo, et tali esse variato, oporteret formam ac speciem variari. Sed in forma accidentali, quæ non dat esse specificum, potest esse hujusmodi ordo ac diversitas graduum secundum esse, quoniam talis forma potest magis et minus inesse; quumque ejus esse sit inesse, potest secundum diversos gradus inesse absque gradu et ordine in sua essentia. Quod autem tam diversimode inhæret, contingit ex diversa dispositione subjecti, quod magis aut minus participat formam accidentalem, secundum quod magis aut minus fuerit ad hoc dispositum. Conformiter una anima est magis disposita ad caritatis suspensionem quam alia: imo interdum una et eadem anima, uno tempore magis ad hoc exstat disposita quam alio. Sicque caritas intenditur et augetur secundum gradus in esse, non secundum gradus in essentia. — Hæc Ægidius. Qui etiam nititur improbare quod Thomas ait, tale augmentum caritatis magis proprie posse vocari alterationem quam augmentationem, quum motus sit in eodem genere cum rebus ad quas est motus. Sed omnino deficit processus Ægidii.
Denique circa hæc scribit Durandus, et præinductam Ægidii opinionem reprobans, ait: Ubicumque est dare augmentum secundum magis et minus (quod tamen augmentum magis est alteratio quam augmentum), ibi est reperire gradus majoris et minoris perfectionis. Illud namque cujus natura consistit in indivisibili simpliciter, non dicitur secundum magis et minus: quoniam magis et minus proprie sumptum, est secundum eamdem naturam specificam, secundum quod dicitur septimo Physicorum, quod ea quæ sunt comparabilia secundum magis et minus, ejusdem sunt rationis. Duæ autem sunt opiniones, penes quid attendantur gradus formæ secundum quos forma recipit magis et minus.
Nam aliqui dicunt quod non attendantur secundum essentiam, sed secundum esse : quod probant sicut jam in verbis Ægidii est probatum. Hæc autem opinio in multis deficit. Primo, in hoc quod supponit ipsum esse realiter distingui ab essentia : cujus oppositum multi pro verissimo tenent. — Denique quod dicunt gradus attendi secundum esse, non secundum essentiam, aut intelligitur quod in ipso actu essendi ut est quædam res, sunt diversi gradus, sicut alii ponunt diversos gradus in essentia formæ; aut intelligitur quod esse est quædam res in se omnino indivisibilis, sed participatio ejus in subjecto habet quamdam latitudinem graduum. Primum dici non potest propter multa. Primo, quia esse ad minus sequitur formam vel totum compositum ratione formæ, sicut quæcumque propria passio seu proprietas sequitur speciem, puta risibile hominem. Sed in specie et propria passione nequeunt esse gradus in uno quin sint in alio : ergo nec in forma et in esse ipsius. Secundo, quia id quod consequitur aliquid primo et per se, nec convenit alii nisi per illud, videtur ab illo habere fixionem, mensuram et determinationem. Sed esse consequitur formam, nec potest alicui convenire nisi per eam : ergo habet mensuram, fixionem et determinationem secundum formam. Unde apparet quod ipsum esse non queat habere variationem secundum gradus, forma non variata. Tertio, quoniam aut loquuntur de esse essentiæ, aut de esse exsistentiæ. Non de esse essentiæ, quia hoc realiter idem est cum essentia : idcirco si in uno ponuntur gradus, ergo in alio. Si de esse exsistentiæ, aut illud est unum in unoquoque supposito juxta unitatem formæ substantialis vel accidentalis, aut non. Si est unum, sequitur quod nulla forma habebit gradus secundum esse nisi forma substantialis, cui soli competit dare esse actualis exsistentiæ. Sed hoc est veritati et dictis eorum contrarium. Si detur secundum, adhuc sequitur quod forma substantialis possit recipere magis et minus secundum gradus in esse exsistentiæ, sicut forma accidentalis. Quid enim plus obstat hic quam ibi? nisi quod unum sit esse specificum, aliud non, quoniam nullum esse exsistentiæ est specificum. Esse enim specificum, est esse essentiæ quod indicat definitio; et tale esse specificum dat forma accidentalis in genere accidentis, quemadmodum forma substantialis in genere substantiæ. — Porro si dicatur quod tam essentia quam esse sit res omnino indivisibilis, non habens gradus secundum se, sed tantum participative a subjecto, prout credo eos intelligere qui istius opinionis consistunt : non enim ponunt aliquod esse exsistentiæ in uno supposito nisi unum dumtaxat specie, quod est a forma substantiali. Propter quod quum negent formam substantialem suscipere magis et minus secundum essentiam et secundum esse, et nulli alii formæ debetur esse secundum eos; videtur quod non intendunt quod sit aliquid esse essentiæ vel exsistentiæ quod habeat gradus, sed ipsum esse vocant participationem a subjecto per inesse : quia (ut dicunt) accidentis esse est inesse. Si autem hæc participatio recipit magis ac minus, hoc oportet esse omnino ex parte subjecti : quod et ipsi fatentur. Sed hoc veritatem non habet, quia videmus quod subjectum uno atque eodem modo dispositum recipit formam intensius et remissius, sicut aer uniformiter dispositus, intensius illuminatur a sole quam a luna.
Respondendum ergo ad motiva eorum. Nempe quum dicunt quod formæ seu species rerum se habent ut numeri, respondetur tripliciter. Primo, quod intelligitur de formis a materia separatis. Secundo, quod de substantialibus naturarum vel specierum per eas constitutarum, quarum proprie est definitio. Definitio autem numero comparatur, quoniam definitioni nil addi potest aut minui sine variatione in specie. Tertio potest dici, quod omnes formæ tam substantiales quam accidentales se habent ut numeri, quantum ad hoc quod sunt indivisibiles et sine latitudine graduum quantum ad gradus formales qui constituunt speciem, non autem quantum ad gradus possibiles inveniri in diversis ejusdem speciei suppositis. — Ad aliud dicendum, quod non semper differunt specie illa quorum unum includit aliud potestative, nec semper sibi invicem cedunt, quoniam in eadem specie invenitur magis et minus.
Alia opinio est, quod nulla forma secundum se vel secundum suum esse specificum suscipit magis et minus, sed solum secundum quod contrahitur ad individuum: sic enim et non aliter convenit ei esse mutabile. Hæc autem positio videtur obscura et dubia: quia si sic intelligant, quod forma secundum suum esse abstractum et universale, seu secundum suam absolutam rationem, non sit variabilis, verum est; sed sic non est ad propositum. Si vero sic intelligant, quod etiam in individuis non conveniat formæ alicui recipere magis et minus ex parte ipsius formæ, sed solum ex parte individui seu subjecti; stare non posset, quum formæ tales quæ habent directe contrarium, et secundum Aristotelem in Prædicamentis, recipiunt magis et minus, et ex sua natura possunt intendi et remitti.
Dicendum est ergo quod intensio et remissio formæ attenduntur secundum gradus essentiæ. Quod primo probatur. Quemadmodum enim se habet magis et minus extensive ad quantitatem, ita se habet intensive ad qualitatem. Sed magis et minus extensive attenduntur ad quantitatis essentiam. Ergo intensive pensantur secundum essentiam qualitatis, quæ quoad hoc habet latitudinem graduum. Secundo, sicut indivisibilitas in quibusdam formis est ratio non suscipiendi magis et minus, sic divisibilitas formæ secundum gradus causa est suscipiendi magis ac minus. Tertio, quoniam vera alteratio terminatur ad formam quæ est in genere qualitatis, præsertim in tertia specie, ut patet septimo Physicorum. Sed vera alteratio est inter magis et minus. Ergo terminatur ad hujusmodi formam: quod esse non posset nisi gradus intensionis et remissionis attendentur secundum ipsam essentiam formæ aut qualitatis. — Præterea hi gradus conveniunt solis accidentalibus formis, non omnibus, sed separabilibus, et his quæ diversarum specierum subjecta concernunt. Nulla etenim forma potest diversos gradus habere, nisi agens ipsam producens et subjectum eam recipiens, valeant diversimode se habere. Et ista ad propositum applicando, dico quod quum caritas sit habitus creatus ad quem Deus eam infundens, et mens eam recipiendo, diversimode se possunt habere (Deus, inquam, non per suam mutationem, sed per liberam voluntatem; mens vero per suum conatum) : hinc caritas hoc modo potest augeri, latitudinem habens secundum diversos gradus perfectionis. Augmentum quoque caritatis et cujuscumque qualitatis, magis proprie est alteratio quam augmentum : quia augmentum proprie attenditur secundum qualitatem molis, quæ non est in caritate, imo nec in aliqua qualitate, nisi per accidens. — Hæc Durandus. Cujus verba pro parte recitative magis quam assertive induco. Quæ quamvis pro majori parte sint contra Ægidium, tamen in hoc quod ait esse ab essentia realiter non differre, etiam a Thoma recedit.
Consequenter de hoc, an caritas per additionem augeatur, scribit sicut præhabitum est, quemadmodum de hoc tres opiniones consistant. Prima dicentium quod caritas per caritatis augeatur additionem : quam reprobat sicut reprobata est supra. Secunda, quod caritas et formæ consimiles augeantur per hoc quod præcedens forma corrumpitur atque perfectior introducitur : quam (sicut præhabitum est) reprobat. Ideo juxta tertiam tenet positionem, quod augmentum caritatis et cujuslibet formæ recipientis magis et minus, fit per hoc quod eadem forma prius imperfecta et in gradu remisso, ad perfectorem deducitur gradum: qui gradus non simul, sed successive in eadem sunt forma. In omni namque transmutatione proprie dicta, subjectum manet numero unum et idem sub utroque termino quantum ad omne illud quod pertinet per se ad rationem subjecti, ad quod in intensione formæ pertinet ipsa forma, secundum quam attenditur intensio atque remissio, sicut dum de minus calido fit aliquid calidius. — Hæc Durandus, qui in his videtur Thomas secutus.
Præterea Henricus Quodlibeto quinto, quæstione nonadecima, qua quæritur, an habitus infusus possit augeri: Duplex, inquit, est augmentum formarum, unum in essentia et natura earum, aliud in operazione. De primo augmento quærit hæc quæstio. De quo est una opinio, quod formarum augmentum non est ex natura essentiæ earumdem, sed ex dispositione et modo essendi in subjecto: quod improbatum est alibi. Quumque formæ seu virtutes infusæ non habeant esse in subjecto ex natura subjecti, sicut ex subjecto non habent esse, ita nec suum augmentum, secundum istam opinionem. Sicque secundum opinionem hanc, non apparet quomodo in habitibus infusis poni queat augmentum. Sed ut ostensum est alibi, intensio et remissio in formis fieri habent in earum essentia ex natura ipsa, qua in sua essentia latitudinem habent. Ideo non ex natura subjecti, sed ipsius formæ secundum se, investiganda est causa ratioque augmenti: quoniam eadem est cum eo quod est causa suscipiendi magis et minus. Porro magis et minus, sunt dispositiones subjecti, ex eo quod forma in sua essentia est major et minor, secundum modum infra tangendum. Est enim idem modus augmenti in omnibus hujusmodi formis. — Idcirco dicendum, quod omnes habitus infusi possunt augeri tam ex parte virtutis seu habitus, quam ex parte agentis seu infundentis. Causa autem augmentabilitatis virtutis infusæ non est accipienda ex parte subjecti, quia ex parte subjecti non est possibilitas ad augmentum formæ, nisi sit educta de potentia materiæ; sed sumenda est ex parte formæ in se: quia in sua essentia habet partes virtuales seu latitudinales, non integrales et quantitativas, ad quas est in potentia dum est sub quantitate minori, sicut et quælibet alia forma. Nec est in hoc differentia aliqua ex parte materialium formarum et aliarum, sed est solum differentia ex parte agentis: quoniam formæ materiales habent agens in materia quo generantur, et generatæ augmentantur; formæ vero immateriales ac spirituales, ut habitus acquisiti, per actus subjecti generantur atque augentur. Habitus autem infusi, quamvis in eodem consistunt subjecto cum acquisitis habitibus, quia tamen ex actibus nostris non generantur, ideo nec eis augentur, effective dico, sed dispositive et meritorie tantum. Imo, quemadmodum a solo supernaturali agente creantur et infunduntur, ita ab eo solo effective augentur: et hoc, non per alicujus ejusdem essentiæ appositionem, quia augmentum in formis non est per partium additionem in formarum essentia, sed in virtute per quam forma aucta efficacius potest in suam operationem: quod non faceret simile appositum simili, quoniam tepidum adjunctum æqualiter tepido, non facit calidius. Fit ergo augmentum extractione in actum virtualium partium in substantia habitus, quarum quælibet educta ponit augmentum non solum in substantia, sed etiam in virtute, et hoc per idem agens supernaturale per quod virtus in esse producitur. — Hæc Henricus. Cujus responsio videtur consona his quæ ex secunda secundæ sunt introducta. Intentio quoque Henrici infra clarius elucescit, in quæstione, an caritas posset augeri in infinitum.
Amplius Scotus circa hæc multa scribit, et longum est omnia recitare. Tenet autem quod in caritatis augmentatione caritas prior non corrumpatur adveniente majori. Verumtamen dicit, quod non tota realitas caritatis majoris præfuit in caritate minori, nec realitas illa minoris caritatis sit tota essentia caritatis majoris. Nam addit quod caritas augeatur per adventum novi gradus caritatis ab extra, utpote per additionem caritatis ad caritatem, et quod ex gradibus illis fiat caritas una ex naturali convenientia eorumdem: quemadmodum etiam dicitur in aere diversa lumina generari ex luminaribus pluribus, atque ex illis luminibus unum quodammodo resultare ac fieri. — Sicque in his sequi videtur opinionem Alberti, Bonaventuræ et Petri, prout ex verbis ipsorum præhabitis innotescit. Quid vero his objici queat, jam patuit.
Præterea quærit, an in caritate minori sit aliqua pars caritatis in potentia, per cujus extractionem ad actum caritas intendatur et augeatur. Quocirca recitat prætactam positionem Henrici: Aliqui (inquiens) dicunt, quod caritas augetur per extractionem gradus caritatis de potentia ad actum, dicentes quod forma nunquam major est in subjecto nisi in se fuerit major; et quod juxta Simplicium, forma latitudinem habet: ideo quando est sub gradu remisso, potest intendi per extractionem partium virtualium. Deinde Scotus contra hæc arguit. Cujus argumenta virtualiter exstant præhabita, et infra solventur. Nec videntur secundum intentionem Henrici procedere: quia et ipse testatur augmentum caritatis a Deo solo supernaturaliter et effective procedere, non autem a mente creata, nisi dispositive ac meritorie tantum. Idcirco quod ait caritatem intendi per extractionem præfatam, non intelligit nisi in quantum subjectum caritatis faciendo quod in se est et actum caritatis ex habitu infuso eliciendo, cooperatur dispositive ac meritorie ad caritatis augmentum, atque in quantum in habitu caritatis imperfecto continetur aliquo modo in potentia habitus caritatis perfectior, seu ipsa caritatis perfectio, secundum quod perfectum dicitur virtualiter seu potentialiter ac radicaliter contineri in imperfecto, et actus in potentia, et fructus in semine, ac arbor in radice. Unde et potentia dicitur esse quædam inchoatio sui actus. — Si autem objiciatur, quod secundum hæc, caritas imperfecta esset in potentia ad majorem, et esset mutationis subjectum, quod non videtur, quum sit forma et actus: respondet Henricus, quod caritas imperfecta non est in potentia subjecti seu subjectiva, sed in potentia naturæ, quia ex sua natura convenit ei posse intendi. Verum contra hoc instat Scotus: quia si caritas imperfecta non est in potentia subjectiva ad perfectiorem, ergo ipsamet imperfecta non potest fieri perfecta. Ad quod apparet dicendum, quod Henricus non intendit negare caritatem imperfectam esse in potentia subjectiva ad perfectiorem, quasi ipsamet caritas imperfecta non possit fieri perfecta; sed ideo, quoniam caritas imperfecta non augetur per additionem novæ caritatis cujus ipsa fiat subjectum. — Quærit etiam Scotus, quid Henricus intelligat per partem caritatis virtualem. Ad quod poterit dici, quod aliquem latitudinis gradum quo ipsa intenditur.
Postremo id quod affirmat Henricus, nunquam ex parte subjecti esse causam intensionis formæ accidentis, videtur pati instantiam. Quædam namque subjecta ex sua natura ac dispositione sunt capaciora formæ et augmenti ipsius: sicut videmus ligna arida et stuppam facilius, celerius atque intensius calorem et ejus intensionem ab igne suscipere, quam ligna viridia; similiter corpora quædam tersa, pervia et polita, plenius suscipiunt lucem et ejus incrementum a sole, quam corpora tetra et grossa. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius scribit, quod sol quantum est ex parte ipsius, omnibus susceptivis lucis suæ radios æque communicat et infundit; sed quædam perfectius, quædam imperfectius lumen solis participant, secundum quod diversimode capacia sunt atque disposita. Natura ergo dispositioque subjecti interdum cooperatur ad formæ intensionem et remissionem, quanquam et formæ ex sua natura intendi conveniat ac remitti.
Insuper de his scribit in Summa sua Antisiodorensis, libro tertio: Secundum majorem et minorem caritatem, major et minor est effectus et actus caritatis. Porro proprietas, virtus seu habitus, dicitur major quinque modis. Primo, secundum majoritatem subjecti: sicut albedo equi major est albedine margaritæ. Secundo, majoritate durationis: sicut major est color phœnicis quam cycni. Tertio, intensive: ut major est albedo nivis quam saxi. Quarto, secundum efficaciam promerendi: sic major est caritas viri heroici quam pusilli. Quinto, dignitate: sicut virtus theologica est major virtute morali. Primo modo una caritas non est alia major, quia omnis caritas indivisibili inest subjecto.
An autem secundo modo, est dubium: quia videtur quod imo, quum una dilectio sit diuturnior alia. Sed objicitur, quoniam actus et motus caritatis videtur instantaneus esse. Et respondendum, quod diuturnior est, quia ad minus tempori coexistit. Constat quoque quod tertio, quarto et quinto modis caritas una sit major quam alia, quum una sit intensior, efficacior atque perfectior alia. — De intensione autem caritatis est duplex opinio.
Una, quod non maneat eadem numero quando augetur: quod falsum est et contra illud Apostoli: Caritas nunquam excidit. Quæritur ergo, secundum quid attendatur augmentum seu intensio caritatis.6 Ad quod communiter dicitur, quod secundum maximum motum caritatis, videlicet secundum quod maximo ejus actui propinquatur, vel secundum quod in majorem potest motum procedere. Quod intelligendum est de attentione per effectum et signum, non de attentione per causam, quum caritas causa sit actuum motuumque suorum: et quo ipsa est major, eo majorem potest producere actum. Sicque intensio actus ex habitu caritatis attenditur. Alii vero dicunt, quod secundum majorem aut minorem permixtionem contrarii sui intensio caritatis pensatur: quod in aliquibus ita est. Sed quæritur, quid sit ipsa intensio seu augmentatio caritatis. Ad quod dici potest, quod accessus ad veri nominis impositionem, vel potestas resistendi ex caritate tentationibus, ita quod quæ magis potest, magis intensa est, sicut ait Boetius, quod dominium est potestas coercendi subjectos. Et sic caritas in anima melioratur. — De hac re multa scribit hic doctor; sed quia sententialiter sunt inducta, pertranseo.
Amplius Guillelmus Parisiensis in prima parte tractatus sui de Vitiis et virtutibus: Intensio, inquit, in virtutibus, elongatio est a contrario. Unde et quæ sunt in ultimo elongationis a vitiis, in ultimitate sunt intensionis, id est intensissimæ. Similiter intensio virtutum est appropinquatio ad primam maximamque virtutem, quæ Deus est, sicut intensio justitiæ, ad divinam et increatam justitiam. Idem de pietate et caritate dicendum. Quod inde evidenter declaratur, quia quæ Deo magis assimilantur, illæ majores et intensiores virtutes sunt. Si vero quæratur per quid noscatur aut mensuretur talis intensio, respondemus quod actibus et motibus istis qui sunt magis odire, magis horrere, magis detestari et vitare peccata. — Hæc Guillelmus. Cujus determinatio in hac parte superficialis et imperfecta videtur, quum sint multæ virtutes quæ Deo secundum deitatem non competunt, ut patientia, humilitas, ceteræ quoque virtutes morales quæ circa passiones versantur. Similiter fides et spes non conveniunt Deo. Qualiter ergo in his intensio quæ eis adscribitur, est appropinquatio ad virtutem quæ Deus est? Denique elongatio a contrario non videtur quid positivum; nec in præhabitis verbis docetur qualiter fiat virtutum intensio.
Videtur demum in hac materia positio Thomæ rationabilior esse, propter motiva hinc inde præhabita. Tamen in hac re Richardus opinionem Bonaventuræ secutus est, tenens caritatem augeri per caritatis additionem, et quod ex diversis gradibus seu caritatibus illis fiat una perfectior. Quumque objicitur, quod ex duobus in actu non fit unum, et quod omnis forma sit simplex, nec partes ex se habens nisi quantitas: respondet, quod ex duobus exsistentibus in actu completo, non fit unum; caritas vero quamdiu potest intendi, est incompleta. At secundum solvit, dicendo quod forma dicitur simplex per exclusionem compositionis quæ est ex forma atque materia, vel ut Scotus ait, ex quantitativis et integralibus partibus, non per exclusionem compositionis ex pluribus gradibus actualitatis. Verumtamen Bonaventura, Petrus, Richardus, loquuntur hic sobrie et opinative magis quam assertive.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis caritas sit simplex forma indivisibilisque essentia, habet tamen quantitatem virtualem et latitudinem quamdam. — Et per hoc patet ad secundum solutio, quoniam caritas etsi non sit quanta seu magna dimensive vel corporaliter, nihilo minus magna est virtualiter. — Ad tertium respondetur, quod augmentatio caritatis non requirit motum localem: imo sufficit variatio, alteratio et melioratio seu vigoratio ejus; atque (ut patuit) intensio caritatis congruentius alteratio quam augmentatio vocaretur.
Footnotes
Chapter 143 of 271