Quæstio 8
Octavo quæritur, An caritas possit augeri in infinitum.
Videtur quod non. Primo, quia ut ait Philosophus, omnium natura constantium certus est finis seu mensura et ratio magnitudinis; atque ut ait Scriptura, omnia in numero, mensura et pondere constituit Deus. Ergo caritati præstitutus est finis ultra quem augeri non potest.1 — Secundo, capacitas mentis creatæ finita est: ergo infinitæ caritatis susceptiva non est. Accidens autem quale est caritas, nec esse neque augeri potest nisi in suo subjecto. — Tertio, nihil ordinate movetur aut tendit nisi ad terminum quem potest attingere: quo adepto, quiescit. Caritas autem augendo movetur et tendit ad quamdam perfectionem, ergo ad aliquem finem quem pertransire non valet. — Quarto, si caritas in infinitum valet augeri, posset non solum caritate et gratia sacratissimæ Virginis, sed et animæ Christi, major gratia et caritas esse. Omne enim finitum, per additionem continuam potest excrescere supra finitum, quum unum finitum non excedatur ab alio improportionabiliter aut infinite. — Quinto, si caritas potest in infinitum augeri, posset tandem increatæ caritati æquari. — Sexto, quia sic caritas viæ posset æquari caritati patriæ, imo et major ea fieri.
In contrarium est, quod quanto quis amplius crescit in caritate, tanto plus dilatatur et aperitur cor ejus ad caritatem majorem.
Ad hoc respondet Henricus quinto Quodlibeto, quæstione vicesima secunda: In re duplex consideratur perfectio, et secundum hoc duplex consideratur in ea modus augmenti. Una est perfectio rei, consistens in ejus essentia seu natura; alia, quæ consistit in operatione ipsius. Prima perfectione perfecta est quantitas molis in supposito, quando attingit extremum quantitatis debitæ suæ formæ et speciei, aut simpliciter, aut secundum quod habet esse in hac vel illa materia. Sicque in formis recipientibus magis et minus, forma vocatur perfecta quando attingit extremum virtutis seu virtualis quantitatis debitæ propriæ speciei, vel simpliciter, vel prout habet esse in isto vel illo. Hoc modo, quantum mihi apparet, quamvis forte contrarium verum sit, quæcumque forma creata, ex eo quod creatura est, sicut limitata est ad speciem, ita limitata est ad certum gradum perfectionis in sua essentia, ita quod ei est terminus naturalis citra quem sistere nequit in minimo, nec progredi valet in summo. Non enim video, si posset augeri in infinitum, quin species ratione qua species, posset consistere infinita: et sic nullum impossibile esset ponere individuum actu sub certa specie infinitum. — Secundo modo forma vocatur perfecta, quando potest exercere operationem perfectiori modo quo convenit sibi, aut in ea natum est fieri.
Est autem opinio una dicentium, quod caritas queat augeri in infinitum, quoniam non potest ei præfigi terminus, nec ex parte ipsius caritatis augmentabilis, quum sit participatio et assimilatio quædam caritatis increatæ et infinitæ, qui est Spiritus Sanctus; nec ex parte agentis seu caritatem augentis, qui est Deus immensæ virtutis; nec ex parte subjecti, ob causam jam tactam.
Veritatem hujus opinionis videre non valeo, sed primo puto hic distinguendum de caritatis augmento, de quo dupliciter possumus loqui: primo, secundum quod caritas consideratur absolute et in se secundum quemcumque statum; secundo, prout consideratur penes diversos status, utpote comparando imperfectam caritatem viæ ad caritatem perfectam patriæ. — Primo modo intelligitur dicta positio ponens augmentum caritatis, procedere in infinitum. Ego autem, ut verbis utar Augustini in sermone de Assumptione beatissimæ Virginis, quia hoc sentire non valeo, dicere pertimesco. Unde nil asserendo, conabor modum ponendi contrarium declarare, insufficientiamque positionis istius ostendere. Non enim video in alicujus essentia vel operatione posse procedere augmentum in infinitum, quin possibile sit secundum speciem illam esse aliquid actu infinitum secundum perfectionem in substantia et propria ejus operatione. Ideo tam ex parte creatæ essentiæ quam ex parte operationis ipsius, necesse est in augmento aliquem terminum figi, ultra quem non potest procedere, non obstante quod caritas creata sit participatio caritatis increatæ et infinitæ: quia secundum S. Dionysium secundo capitulo de Divinis nominibus, creata non possunt Creatori perfecte assimilari, sed imperfecte, juxta suam capacitatem. Quum ergo infinitas formæ et perfectionis sit propria ratio primi principii, ex sua natura ei conveniens, nulli potest creaturæ communicari nec convenire. Quamvis ergo caritas creata sit participatio caritatis increatæ, hoc tamen est secundum gradum inferiorem, cui repugnat infinitas. Denique quum quælibet creata essentia sit quædam participatio increatæ essentiæ, sequeretur quod non haberet terminum certum et præfixum suæ perfectionis, sicut nec divina essentia.2 — Nec solum impossibile est caritatem augeri in infinitum ex parte formæ et speciei caritatis, sed item ex parte subjecti, quum et ipsum sit in sua natura, virtute et capacitate finitum. Unde etsi per caritatem dilatetur usque ad certum gradum, non tamen in infinitum. Ideo si per impossibile posset quis in hoc statu vivere sine fine, caritas tam secundum se quam secundum suum fervorem, in ipso ad certum pertingeret finem, nec progredi posset. Sed quia præfixum est unicuique tempus vivendi in sæculo isto, potest unusquisque quamdiu hic vivit, in caritate et ejus fervore proficere et augeri. Sicque loquitur Glossa super illud ad Philippenses, Quæ retro sunt obliviscens, etc., quod bonus semper potest proficere, et quod non est hic status in caritatis perfectu.
Si vero loquamur de caritate secundum diversos status, comparando imperfectam caritatem viæ ad perfectam patriæ caritatem, variatur hic aliquantulum judicium de caritatis augmento ut consideratur secundum suam substantiam, et ut consideratur secundum suam operationem: quoniam caritas viæ et patriæ in substantia sua ejusdem omnino est rationis, non autem operatio ejus, quæ est dilectio, quia dilectio sequitur cognitionem: propter quod aliud ac altius genus cognitionis inducit aliud genus dilectionis. Cognitio quippe Dei in vita hac, est ænigmatica et per fidem, qua cognoscitur3 Deus ut absens quantum ad suæ essentiæ immediatam visionem, præsens vero per ænigma. Sed cognitio patriæ est per præsentiam atque intuitum suæ nudæ essentiæ in se ipsa. Quoniam ergo secundum Philosophum secundo de Anima, voluntas naturaliter augetur ad delectabile præsens, gradum aliquem in fervore dilectionis necessario habet caritas patriæ, ad quem nequaquam valet pertingere in hac vita secundum communem cursum caritas viæ, etiam si ponatur, sive per possibile sive per impossibile, quod caritas alicujus viatoris sit major in sua essentia, quam caritas alicujus Beatorum. Sed quoniam caritas viæ et patriæ, quantum ad suam essentiam, ejusdem est rationis, potest caritas viæ æquari caritati patriæ quoad ipsam cari-
B
C
D tatis essentiam, quum caritas patriæ nequeat in infinitum augeri : imo posset quorumdam Beatorum caritatem excedere, nisi aliud forsan obstaret. Quamvis autem caritas viæ posset augeri in infinitum, nunquam tamen posset pertingere ad gradum seu perfectionem atque fervorem caritatis Beatorum quantum ad operationem : quoniam Beati vident et diligunt Deum ut præsentem, viatores ut absentem, id est non clare visum. Nunc ergo desiderando illuc tendamus, quia desiderando capaciores efficimur. Quemadmodum enim si velles sinum tuum implere aliquo bono tibi præstando, et scires quam magnum esset hoc bonum, extenderes sinum tuum, et extendendo faceres capaciorem; sic Deus differendo beatitudinem extendit desiderium, quatenus extensum fiat capacius, et postea copiosius repleatur. — Unde caritas viæ perficitur in patria magis quantum ad suum actum, quam in sua essentia, quamvis et in ea perficiatur per gradum completum et ultimatum. Porro caritas Beatorum, quantum est ex parte caritatis, posset augeri : quoniam non pervenit ad terminum suum supremum, quum sit major in uno Beato quam alio. Quod autem augeri non valet, est ex parte status eorum : quoniam sunt in termino, non in via.
Si autem quis instet, quoniam fomes minui potest in infinitum, ergo caritas in infinitum potest augeri, quum fomitis diminutio sit caritatis augmentum : dicendum quod non sequitur, quia infinitas negative et privative dicta potest competere creaturis, non autem infinitas positiva.
Alia vero est communis opinio, quod caritas quoad suam essentiam non habetur hic perfecta, nec hic possit habere perfectum augmentum, ita quod tanta est quantitas caritatis patriæ secundum suam essentiam in minimo Beato, ut nullius vita quantumcumque prolixa et sancta, sufficiat ad promerendum augmentum caritatis æquale caritati Beatorum. Et ista opinio pro se allegat, quia in libro Retractationum Augustinus retractat quod in libro de Moribus Ecclesiæ dixit, Deum, quem cognoscere volumus, prius plena caritate diligamus; et ait : Melius diceretur sincera, quam plena, nisi forte putetur non esse majorem futuram, quando videbimus facie ad faciem. Sic itaque accipiatur, tanquam plena dicta sit, qua major esse non possit quamdiu ambulamus per fidem. Erit enim plenior, imo plenissima, sed in visione per speciem. Et hæc opinio certior esse videtur, et magis de mente Augustini. — Hæc Henricus.
Albertus tamen in libro de Laudibus gloriosissimæ Virginis Matris Dei, testatur quod ipsa incomparabilis atque sanctissima Christifera Virgo, habuit in hac vita caritatem (quantum ad habitum) perfectiorem caritate omnium Beatorum post Christum. Et talis opinio attestatur dignitati præstantissimæ Virginis, imo et pietati divinæ, quæ electis suis dat in hac vita totam caritatem quam meruerunt, ut eam copiosius mereantur, nec reservat ac differt in futurum. Quum enim dat gratiam immeritam in præsenti, multo fortius dat omnem meritam caritatem et gratiam in sæculo isto.
Huc positioni Henrici consonat quod Bonaventura hic scribit : Status est in augmento caritatis secundum omnem modum quo convenit esse statum et perfectionem in motu augmenti. Augmentum quippe, sicut in corporalibus patet, habet statum a tribus, videlicet a virtute agente, a potentia suscipiente, et a forma perficiente : sicut in homine stat augmentum, quando virtus caloris et carnis secundum speciem non potest plus convertere quam deperditur, et quando potentia humidi radicalis non potest magis extendi, et quando corpus perfectum est secundum quod perfectioni congruit animæ. Sic caritas stat ex parte virtutis agentis. Sed hujusmodi status in corporali augmento potest esse dupliciter. Nam virtus illa aut est operans naturaliter, aut a proposito : si naturaliter, tunc stat quando non potest amplius; si a proposito, tunc stat quando non disponit amplius. Et hoc modo stat caritatis augmentum, quando deventum est ad mensuram qua mensus est Deus homini secundum dispositionem et distributionem sapientiæ suæ. Ideo quamvis virtus divina caritatem augens sit infinita, attamen operatur secundum dispositionem sapientiæ suæ limitantis varios suos effectus secundum quod placet sibi. — Stat quoque caritatis augmentum ex parte suscipientis, quia ut dicitur a Matthæo, dat unicuique secundum propriam virtutem.4 Et hujusmodi status intelligi potest tripliciter. Primo, secundum actum, ut quum amplius non procedit: et sic stat in viris perfectis qui non assurgunt ad majora. Secundo, penes aptitudinem: et ita stat in Beatis, qui amplius non possunt se disponere ad majora. Tertio, secundum possibilitatem suscipientis: et sic statum habet in Christo, et credo quod etiam in benedictissima Virgine. Scio enim de Christo, quod tantum habet de gloria, quantum potest recipere creatura unita; et credo de Virgine dulcissima, quod tantum de gloria habeat, quantum suscipere potest creatura non unita, id est Deo hypostatice non conjuncta. — Stat item augmentum caritatis ex parte augmentabilis, videlicet ipsius habitus caritatis, quum ad perfectam pervenit quantitatem. Quantitas vero virtutis perfecta, est duplex: prima, simpliciter dicta; secunda, in genere. Simpliciter autem perfecta est virtus in summo et simplicissimo, ut in Deo; in genere autem, in omnibus qui pertingunt ad actum completum ad quem sunt ordinati, qui est diligere Deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota virtute.5 Et hoc secundo modo est status in caritate omnis mentis creatæ.
Si autem objiciatur, quod ignis materialis est augmentabilis in infinitum, si adsit materia, ut ait Philosophus: ergo multo plus ignis spiritualis in anima, scilicet caritas. Respondendum, quod calor potest augeri dupliciter: primo intensive, et sic habet statum et terminum; secundo extensive, ut sit in pluribus, et sic non habet statum ex parte sui, sed ex parte combustibilis. Caritas conformiter potest augeri intensive, ut magis diligat, sicque statum sortitur; et etiam extensive, plures amando, et ita non habet statum. Quamvis demum objectum caritatis sit infinitum, ex hoc tamen non sequitur quod caritas creata esse valeat infinita, quia non potest objecto suo commensurari. — Hæc Bonaventura.
B Verum in ista materia aliter sentit Thomas, hic loquens: De augmento caritatis dupliciter possumus loqui: primo, quantum ad id quod est; secundo, quantum ad id quod potest esse. Quemadmodum dici solet, quod non est dare summum malum quo non possit aliquid esse pejus; tamen est aliquid summum malum quo nihil est pejus: similiter dico, quod augmentum caritatis pervenit seu jamdudum devenit ad aliquem terminum ultra quem caritas non augetur in quocumque; non tamen devenit ad terminum ultra quem non possit augeri. Cujus ratio est ex parte ejus quod movetur secundum augmentum hoc, atque ex parte ejus ad quod movetur. Id autem ad quod movetur quid in augmento caritatis, est similitudo caritatis increatæ: ad quam, quum infinita sit, potest in infinitum magis ac magis accedi, et nunquam aliquid adæquabitur ei perfecte. Porro ex parte ejus quod movetur, est quod ipsa anima quanto plus de divina recipit bonitate et lumine gratiæ ejus, tanto capacior fit ad recipiendum: ideo quanto plus recipit, tanto plus potest recipere. Potentiæ enim naturales sunt determinatæ et finitæ secundum exigentiam materiæ: idcirco non queunt recipere nisi secundum capacitatem et proportionem materiæ. Potentiæ vero immateriales non ex materia limitantur, sed magis secundum quantitatem bonitatis divinæ in eis receptæ. Ideo quanto plus additur eis de bonitate divina, tanto plus queunt de illa recipere : quemadmodum tertio de Anima dicit Philosophus, quod quanto plus intellectus intelligit intelligibilia alta et fortia, tanto plus potest intelligere talia; sensus vero a fortibus sensibilibus corrumpuntur, quum sint potentiæ materiales. Itaque quanto spiritualis natura plus recipit de caritate, tanto plus potest recipere. — Quidam vero comparantes capacitatem substantiæ spiritualis capacitati substantiæ materialis, dixerunt quod est terminus in augmento caritatis secundum capacitatem naturæ, ita quod ultra naturalem capacitatem non queat recipere. Et ponunt exemplum de aere, qui terminum habet suæ subtilitatis quem non excedit : propter quod potest in eo lumen intendi secundum quod magis et minus depuratur a permixtis vaporibus; sed dum pervenitur ad puritatem suæ naturæ, non potest amplius purificari nec illuminari ab eodem illuminante. Sed non est simile de capacitate substantiæ materialis et spiritualis. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta : Terminus, inquit, tripliciter potest præfigi augmento alicujus formæ. Primo, ex parte formæ, quæ terminatam habet mensuram, ad quam quum fuerit perventum, in forma non potest ultra procedi. Alio modo, ex parte agentis, cujus virtus non se extendit ad agendum ulterius. Tertio, ex parte subjecti, quod non est capax majoris perfectionis. Nullo autem horum modorum imponitur finis augmento caritatis in via. Caritas namque secundum rationem propriæ speciei, terminum augmenti non habet, quum sit participatio caritatis infinitæ, quæ est Spiritus Sanctus. Similiter causa agens caritatis est infinitæ virtutis, videlicet Deus. Nec ex parte subjecti potest finis præfigi caritatis augmento, quoniam caritate excrescente, excrescit habilitas ad majus augmentum : quoniam caritas cor aperit ad magis amandum, juxta illud Apostoli :
II Cor. vi, 11. Cor nostrum dilatatum est. Hæc Thomas in Summa.
Petrus autem videtur declinare ad opinionem dicentium quod caritatis augmento præfigitur terminus : quam opinionem dicit esse planiorem atque communiorem. Et addit quod ex ista opinione sequi videtur, quod Christo non fuerit datum charisma caritatis et gratiæ secundum plenitudinem suæ capacitatis, quoniam totum quod datum est ei finitum est.
Richardus quoque in hac re recedit a Thoma, inter cetera scribens : Dicunt aliqui, quod anima quanto plus capit de caritate, tanto capacior redditur; et quod non sit simile de capacitate rerum materialium et spiritualium : quia materialium rerum capacitas ex materia limitatur, idcirco recipere nequeunt nisi secundum exigentiam ipsius materiæ; capacitas vero spiritualis substantiæ non limitatur ex conditione materiæ, sed juxta quantitatem bonitatis divinæ ei influxæ : ideo quanto plus ei de bonitate infunditur, tanto plus potentia suæ capacitatis augetur. — Contra quam opinionem sic argui potest : Capacitas animæ aut nominat ejus potentiam, aut aliquid superadditum ei. Si primo modo, planum est quod capacitas animæ habet limites determinatos : quoniam cujus essentia determinatos limites habet, etiam ejus potentia. Si vero capacitas dicit aliquid superadditum potentiæ, certum est quod illud in potentia animæ recipitur : ergo si superadditum illud potest crescere sine fine, sequeretur quod potentia animæ posset sine fine recipere, sicque determinatos limites non haberet. Præterea ex illa opinione sequeretur quod Deus in anima aliqua perfectiorem posset ponere caritatem quam sit caritas animæ Christi. Hinc mihi videtur, quod ex parte creaturæ caritas in infinitum augeri non valeat; ipsaque creatura tantum habilitari potest per caritatem, quod plus habilitari non possit ad diligendum : imo in anima Christi sic factum est. Propter quod dico secure, quod capacitas voluntatis animæ Christi caritate totaliter est repleta. Hæc Richardus.
Qui tamen sentire videtur, quod caritas quantum est ex parte sua, possit infinite augeri, quum sit respectu infiniti objecti, et species caritatis determinatum non habeat limitem, quia si semper fieret una voluntas alia voluntate nobilior, semper quælibet voluntas posset a Deo recipere habitum caritatis sibi proportionatum : quod non esset verum, si species caritatis limites determinatos haberet, ultra quos non posset augeri. Hæc Richardus.
Quocirca reor dicendum, quod juxta præhabita omnis virtus omnisque habitus et omnis forma creata, est determinatæ et limitatæ perfectionis, nec valet in infinitum excrescere, nec voluntas creata potest ad infinitam perfectionem ascendere in propria specie. Motivum quoque quod tangit Richardus, solutum est : quoniam caritas creata suo objecto non potest æquari. Est autem materia ista difficilis. Unde et magni doctores circa eam tam diversimode sensisse noscuntur.
Quorum positiones tangit Durandus, dicendo : Circa hanc quæstionem est triplex modus dicendi. Primus est, quod caritas et omnis forma suscipiens magis et minus, potest in infinitum augeri; sic tamen quod nunquam est devenire ad infinitum actu. Secundus modus, quod specialiter caritas, non generaliter omnis forma, possit tale habere augmentum. Tertius, quod nec caritas nec alia forma queat augeri in infinitum, sed in omni forma creata sit devenire ad gradum perfectionis suæ supremum, ultra quem reperiri non valeat nec in perfectione extendi. — Ratio primæ opinionis (vel præsertim de caritate) est, quoniam magis et minus dicuntur per majorem et minorem accessum ad terminum ad quem. Ubi igitur terminus distat infinite ab accedente, quantumcumque propinquet accessus, esse poterit infinitus, et infinita est ratio accedendi : sed terminus rationalis creaturæ, videlicet Deus, distat semper infinite a creatura quantumcumque proficiat. Denique in numeris est processus in infinitum, propter infinitum recessum ab unitate. Ergo in caritate est infinitus processus, propter infinitum accessum ad Deum, velut etiam si quis ascendat in locum sursum a se infinite distantem. Rationes tertiæ positionis prætactæ sunt. Philosophus quoque octavo Physicorum vult quod nullus motus alterationis esse valeat infinitus. Motus autem intensionis et remissionis est motus alterationis : non ergo in infinitum tendere potest. Et istud de caritate verificare oportet. Unde in Enchiridio, capitulo loquitur ultimo Augustinus : Caritas crescit donec ad magnitudinem illam perveniat qua major esse non potest.
Sed objici potest, quia in voluntate duplex est capacitas respectu caritatis, propinqua videlicet et remota. Propinqua est ex actibus quibus nos reddimus dignos caritatis augmento; remota vero est nuda potentia voluntatis. Ex parte primæ capacitatis non oportet caritatem habere sui augmenti finem : quoniam quanto plus caritas augmentatur, tanto plus crescit talis capacitas. Actus enim qui ex majori sunt caritate, reddunt nos digniores caritatis augmento. Nec ex parte secundæ capacitatis est impedimentum : quia potentiæ passivæ finitæ non repugnat in infinitum perfici successive, ita quod nunquam deveniatur ad infinitum actu. Neque impedimentum est respectu perfectionum diversarum specierum, quemadmodum quantitas est in potentia ad infinitas figuras successive, ut ad trigonum, tetragonum, etc.; neque respectu ejusdem formæ, dummodo non repugnet formæ in infinitum augeri. Quod autem non repugnet caritati talis infinitas, patet : quoniam limitatio secundum speciem, non repugnat infinitati graduum in eadem specie. Limitatio namque secundum speciem, ponit rem in gradu a quo se non potest extendere ad alterius speciei perfectionem; verumtamen non impedit quin infra speciem possit semper magis intendi, non ponendo in eadem specie terminum. — Verum ad ista pro parte modo est responsum. Dictum est namque quod habilitatio seu aptificatio ad caritatis augmentum per ejus profectum, habet finem in rationali creatura, nec potest in infinitum excrescere. Limitatæ quoque perfectioni speciei repugnat infinitas perfectionalium graduum infra limites speciei ejusdem. Multiplicatio autem successiva ex parte quantitatis seu materiæ, non includens perfectionem simpliciter dictam, non repugnat limitationi naturæ specificæ.
Quod demum objicitur de infinita distantia Dei seu ultimi finis objectalis a quocumque profectu augmentoque caritatis, faciliter solvitur. Primo etenim dici potest, quod nulla creata mens potest Deum attingere plene et per æqualitatem, ita ut contempletur et diligat eum quantum ex sua natura contemplabilis amabilisque consistit: imo semper in infinitum etiam in patria inde occumbit. Secundo, quod per quemlibet caritatis motum Deus aliquiter attingatur: quia amatur ut summum bonum, et sic mens ei unitur tanquam objecto. Ideo accessus ad Deum non est successivus sicut in motu locali, sed per approximationem perfectionis, quæ necessario statum habet in creatura. Et dato quod esset accessus successivus in infinitum, tamen non sequeretur quod caritas, quæ est ratio accedendi, posset esse infinita: sicut non oporteret quod gravitas esset infinita, dato quod locus deorsum infinite distaret, et motus ad ipsum exsisteret infinitus. Idem enim manens idem, potest jugiter facere idem. Sicque caritas finita sicut et gravitas finita, quamdiu manneret, posset causare accessum ad terminum quantumcumque distantem. — Hæc Durandus.
Insuper circa ista Ægidius recitat diligenter Thomæ positionem, eamque reprobat, sicut jam factum est: quia secundum eam, anima Christi quanto majorem gratiæ plenitudinem ab exordio incarnationis accepit, tanto majoris fuisset gratiæ susceptiva; sicque ejus capacitas non fuisset tota repleta, quum tamen in Evangelio scriptum sit, quod non ad mensuram datus ei sit Spiritus. Propter quod quintodecimo de Trinitate asserit Augustinus, quod ab initio suæ conceptionis adeo exstitit gratia plenus, quod ultra in eo augeri nequivit. — Præterea advertendum, quod augeri aliquid in infinitum, intelligi potest dupliciter. Primo, ut omnis terminus positus excedatur: sicque proprie sumitur augeri in infinitum, quoniam infinitum est cujus partem accipientibus semper est aliud extra accipere, ut in libro Physicorum ait Philosophus. Et sic caritas non potest in aliquo in infinitum augeri, quoniam posset capacitas alicujus gratia sic repleri quod non posset in eo caritas plus intendi, sicut in anima Christi factum est. Secundo aliquid potest augeri in infinitum non simpliciter, sed quoniam terminum sibi præfixum nunquam attingit, dato etiam quod jugiter augmentetur: quemadmodum patet ex quintadecima propositione tertii geometriæ, ubi probatur quod angulus qui efficitur ex diametro circuli et semicirculo, est omnium acutorum amplissimus, et quo major est circulus, tanto est magis amplus, et si in infinitum cresceret circulus, nunquam tamen perveniret ad quantitatem anguli recti, qui non solum finitus est, sed etiam invenitur major eo, puta obtusus. Sic quoque caritatem in infinitum crescere non est inconveniens, ita ut præfixo sibi aliquo termino, videlicet caritate patriæ, nunquam deveniret ad illum quamdiu manet in via; nec tamen caritas quam habebit in patria, erit immensa: imo invenietur caritas major ea, videlicet caritas animæ Christi. — Sed his objici potest: Si est dare terminum in augmento caritatis, ponatur in aliquo caritas perfecta: tunc quæro an actus ex ea toto conatu elicitus mereatur caritatis augmentum, an non. Si meretur, ergo ibi non est status nec terminus augmenti caritatis: cujus contrarium præsupponitur. Si non meretur, ergo potentior est actus caritatis imperfectæ, qui meretur habitus sui augmentum, quam actus caritatis perfectæ. Dicendum, quod actus caritatis perfectæ in termino, non meretur habitus sui augmentum: et hoc non est ex impotentia hujusmodi actus, sed quoniam habitus suus non est augmenti amplius susceptivus. Hæc Ægidius.
Videtur postremo positio ista dicentium in augmento caritatis consistere statum, tam ex parte caritatis quam ex parte capacitatis mentis creatæ, tam etiam ex præordinatione divina, verior ac rationabilior esse. Nec vidi hac vice aliquem doctorem prætactam S. Thomæ positionem sequentem.
Footnotes
Chapter 145 of 271