Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An caritas sit ex caritate diligenda.

Videtur quod non. Primo, quia secundum Augustinum libro de Doctrina christiana, quatuor sunt ex caritate diligenda, videlicet Deus, propria anima, proximus, et proprium corpus : quorum nullum est caritas. — Secundo, si caritas diligitur, ergo aliqua dilectione diligitur; et illa dilectio diligenda est rursus alia dilectione, sicque ibitur in infinitum. — Tertio, fides non credititur, nec spes speratur : ergo nec caritas diligitur.

In contrarium est auctoritas Augustini, qui ait in littera : Qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam dilectionem præcipue diligat. Sed et octavo de Trinitate : Nemo (inquit) dicat : Non novi quid diligam. Diligat fratrem, diligat et ipsam dilectionem.

Ad hoc Bonaventura respondet : Sumendo dilectionem pro dilectione increata, quæ Deus est, sic ex caritate est diligenda; sumendo vero eam pro habitu vel actu gratuito, est etiam diligenda, quamvis non super omnia. Etenim triplex est amor, videlicet : amicitiæ, quo quis optat alicui bonum propter ipsum; et concupiscentiæ, quo quis desiderat sibi ipsi bonum per respectum ad commodum suum. Tertius est amor complacentiæ, quo quis quiescit ac delectatur in re desiderata in ejus præsentia. Caritas itaque amore amicitiæ non est amanda, quia non est beatificabilis nec beneficii capax; amore vero concupiscentiæ est amabilis ex caritate, secundum quod diligens amplius cupit diligere ad suam salutem; amore quoque complacentiæ, quo scilicet diligens acceptat ipsam dilectionem qua diligit Deum, tanquam valde acceptabile bonum : sic diligenda est caritas quæ habetur. Hæc Bonaventura.

Porro Albertus breviter solvit, dicendo: objectum est verum, intelligit se intelligere, quum et hoc sit quoddam verum. Augustinus dicens, Qui proximum diligit, consequens est ut præcipue ipsam dilectionem diligat, arguit secundum quod causa exemplaris accipitur in exemplato. Ideo sensus est: Diligens Deum, diligit dilectionem in exemplari, videlicet in increato amore, secundum quod illud exemplar resultat in amore creato. Caritas quippe increata resultat atque resplendet in caritate creata, sicque in illa tanquam in speculo suo diligitur.

Thomas vero respondens diffusius: Aliquid, inquit, est diligibile dupliciter: primo, sicut ratio dilectionis; secundo, sicut objectum: quemadmodum color videtur tanquam objectum, lux vero ut ratio per quam color exstat visibilis actu. Caritas demum sumitur tripliciter: primo, pro caritate increata; secundo, pro habitu caritatis; tertio, pro actu ipsius. Quodlibet autem istorum trium est ratio diligendi, et etiam esse potest caritatis objectum (proximum namque diligimus in quantum Deus in ipso inhabitat, caritatisque habitum habet et actum ejus exercet): sicque diliguntur ut ratio diligibilis in quantum diligibile. Si autem considerentur in se, sic adhuc diliguntur ut objectum dilectionis. Verumtamen non sic diligitur habitus aut actus caritatis dilectione amicitiæ vel benevolentiæ, quæ inanimatorum esse non potest, secundum Philosophum octavo Ethicorum; sed dilectione cujusdam complacentiæ, secundum quod diligere dicimur id quod approbamus et quod volumus esse. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in secunda secundæ, quæstione vicesima quinta, articulo secundo: Caritas, ait, amor quidam est. Amor autem ex natura potentiæ quam perficit et actuat, habet quod possit supra se ipsum reflecti. Quum enim voluntatis objectum sit bonum universale, quidquid sub ratione boni continetur, potest sub actu cadere voluntatis: et quoniam ipsum velle, est quoddam bonum, potest voluntas velle se velle; quemadmodum intellectus, cujus

Sed amor etiam ex ratione propriæ speciei habet quod supra se ipsum reflectatur, quoniam est spontaneus motus amantis in amatum. Unde ex hoc ipso quod quis amat, amat se amare. Caritas vero non est simplex amor, imo habet amicitiæ rationem, quum sit amor cum benevolentia. Porro per amicitiam amatur aliquid dupliciter: uno modo, sicut ipse amicus, cui bona volumus propter ipsum; alio modo, sicut bonum quod amico volumus: et sic caritas per caritatem amatur, non primo modo. Caritas namque est bonum illud quod cupimus omnibus quos ex caritate diligimus. Et eadem ratio est de beatitudine aliisque virtutibus, an scilicet ex caritate sint diligendæ. Hæc in secunda secundæ.

Concordat Petrus, adjiciens: Est dilectio concupiscentiæ large sumptæ, quæ est boni non habiti; et est dilectio complacentiæ, quæ est boni habiti ut maneat: et hæ dilectiones sunt tam circa animata, quam circa inanimata. Est quoque dilectio amicitiæ, quæ est respectu animatorum conformium in natura; et est dilectio benevolentiæ, quæ solum est respectu animatorum: et hæ duæ tantum sunt animatorum, præsertim ratione utentium. Hæc Petrus.

Hinc quoque in prima secundæ, quæstione vicesima sexta, Thomas disseruit: Secundum Aristotelem secundo Rhetoricæ, amare, est alicui bonum velle. Motus ergo amoris tendit in duo, puta in bonum quod quis vult sibi et alteri, atque in eum cui vult bonum. Amore itaque concupiscentiæ amantur ea quæ aliis cupiuntur, ut cibus, equus, pannus, pecunia. Amore autem amicitiæ amantur rationales creaturæ quibus bona optantur. Hæcque amoris divisio quasi analogica est. Quæ enim amantur amore concupiscentiæ, non amantur proprie nec propter se, sed desiderantur ac referuntur ad eos qui amore amicitiæ diliguntur, qui et proprie diligi perhibentur. Hæc in prima secundæ. — A jectum est ibi. Unde et Thomas hic aptius Concordat Richardus.

Ægidius etiam, quamvis hic prolixe describat quæ vires in actibus suis sint reditivæ ad se et reflexivæ supra proprios actus, in conclusione tamen concordat præhabitis. Certum est autem, quod nulla potentia organica aut materialis, sit conversiva et reflexiva supra se ipsam et actus suos. Oportet namque quodlibet redire ad quodlibet; quumque continuum et materiale sit in infinitum divisibile, necesse esset in tali reditione ad se infinita pertransiri. Hinc nulla potentia in homine est cognitiva aut appetitiva proprii actus, proprie loquendo de appetitione, nisi intellectus atque voluntas. Quod Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica subtilissime probat: Omne, inquiens, incorporeum ad se conversivum est; itemque, Omne ad se conversivum, impertibile est et simplex. Idem asseritur et probatur in libro de Causis.

Ad primum ergo respondet Albertus, quod quatuor sunt ex caritate diligenda tanquam objecta quæ proprie diliguntur, ex quibus bonum gratiæ ac gloriæ desideratur. Caritas vero et actus ejus virtutesque ceteræ diliguntur tanquam dispositiones ad felicitatem, et tanquam bona quæ rationali creaturæ optantur: juxta quem modum et beatitudo creata ex caritate diligitur. Beatitudo vero increata et objectalis, quæ Deus est, est ex caritate super omnia incomparabiliter diligenda. — Thomas vero respondet, quod caritas est quodammodo media inter Deum et proximum, quum sit similitudo Dei, et ratio proximum diligendi: idcirco ad dilectionem consequitur utriusque.

Ad secundum præfati doctores, Ægidius quoque et alii multi respondent in alio loco, quod in hujuscemodi dilectione dilectionis non itur in infinitum: quia eodem actu dilectionis diligitur objectum et ipsa dilectio, ut supra, quum de fruitione tractaretur, narratum est contra quod ob-

Chapter 139 of 271