Quæstio 1
Circa hæc quæritur primo, An caritas, qua rationalis seu intellectualis creatura diligit Deum et cetera quæ ex caritate sunt diligenda, sit virtus creata inhærens formaliter, vel ipsemet Spiritus Sanctus.
Et videtur quod sit ipsemet Spiritus Sanctus. Primo, auctoritate Magistri. Et si dicatur quod ipse fuit illius opinionis, nec in hoc sit defendendus, arguitur auctoritatibus Augustini in littera, quæ videntur id evidenter prætendere. — Secundo sic: agens sine medio, utpote immediate per se, operatur perfectius quam agens per aliud: quia quod est per se est prius ac dignius eo quod est per aliud. Sed Spiritus Sanctus operatur in nobis velle atque perficere in meritoriis actibus, ut ad Philippenses dicitur. Quum ergo ipse sit per-
Philipp. n, 13. fectissime agens, videtur quod immediate per se, non per intermedium habitum seu per habitualem caritatem creatam, moveat mentes creatas ad meritorios actus. — Tertio, Deus immediate per se est causa et conditor ipsius esse naturæ, ergo et ipsius esse gratiæ et supernaturalis ac meritorii actus. — Quarto, sicut anima est vita corporis, sic Deus vita est animæ, ut asserit Augustinus. Sed anima immediate per se vivificat corpus: ergo et animam Spiritus Sanctus. — Quinto, actus caritatis sunt excellentiæ tantæ, quod non videntur posse convenire puræ alicui creaturæ, videlicet: Deo immediate unire, facere dignum vita æterna, justificare, salvare, mentem creatam reddere Deo acceptam et Dei sponsam, amicam et filiam. Nec sine caritate aliqua res creata est Deo accepta. Sicque caritas videtur omni mente creata angelica esse præstantior, Deoque carior, juxta illud: Propter quod unumquodque tale, et illud magis. — Omnis quoque forma creata est de se vanitas, quod (ut apparet) caritati non convenit. — Præterea, non videtur caritas accidens esse, quum tantæ sit dignitatis et omni natura creata Deo placentior. Imo quum juxta divinum Dionysium, infimum ordinis superioris sit dignius supremo ordinis inferioris, si caritas esset accidens, infima atque vilissima substantia vilior inferiorque consisteret: quod nequaquam conceditur, præsertim quum juxta Augustinum, ipsa caritate nil carius sit.
In contrarium est communis doctrina doctorum. Teste namque Apostolo, fides, spes, caritas, ejusdem sunt ordinis et sibi connumerantur, juxta quod scriptum est: Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc. Ex quo Sancti eliciunt, quod tres theologicæ sunt virtutes. Virtus autem est
Cf. t. XV, p. 25D, 87B', etc.
1 Cor. xiii, 13. habitus inhærens et causatus. — Rursus, sicut intellectus indiget perfici fide et sapientia tanquam habitibus ipsum vere inhæsive formaliterque perficientibus, sic voluntas indiget perfici caritate.
Ad istud Thomas respondet: Tota bonitas animæ gratuita, est ex caritate principaliter, originaliter et formaliter; et quantum sic bona est, tantum habet de caritate, et si caritatem non habeat, spiritualiter nihil est, secundum Apostolum. Per caritatem autem anima non minus habet de bonitate in esse gratiæ, quam per virtutem acquisitam in esse politico. Porro virtus politica duo facit, quia habentem efficit bonum, et actum ipsius bonum reddit. Multo igitur fortius agit hæc caritas. Sed nullum horum facere potest, nisi sit habitus creatus inhærens. Omne etenim esse constat profluere a forma aliqua inhærente, ut esse album ab albedine, et esse substantiale a forma substantiali. Quemadmodum ergo intelligi nequit quod paries sit albus absque albedine inhærente, ita non potest intelligi quod anima sit bona in esse gratuito sine caritate et gratia ipsam informante. Consimiliter, quum actus proportionetur potentiæ operativæ sicut effectus propriæ causæ, impossibile est intelligere quod actus perfectus in bonitate, sit a potentia non perfecta per habitum: quemadmodum calefacere non potest esse ab igne, nisi mediante calore. Idcirco quum actus caritatis perfectionem quamdam habeat ex hoc quod est meritorius, omnino oportet fateri caritatem esse habitum creatum in anima: qui habitus est efficienter a tota supergloriosissima Trinitate, sed exemplariter manat ab amore increato, qui est Spiritus Sanctus. Ideo frequenter invenitur quod Spiritus Sanctus sit amor quo diligimus Deum et proximum, sicut et divinus Dionysius asserit, quod esse Dei est esse omnium rerum, in quantum videlicet ab increato esse Dei omne aliud esse exemplariter et effective producitur.
De Cœlest. hier.cap.IV; de Divin. nom.cap.V.
Verumtamen Magister vult dicere, quod caritas non sit aliquis habitus creatus in anima, sed quod solum sit actus qui est ex libero arbitrio per Spiritum Sanctum, quem nominat caritatem. — Ad cujus explanationem quidam dixerunt, quod sicut lux potest considerari dupliciter, primo, in se, et sic dicitur lux; secundo, prout est in extremitate diaphani terminati, sicque vocatur color, quia hypostasis coloris est lux, nec color est aliud quam lux in extremitate : sic dicunt quod Spiritus
Sanctus prout in se consideratur, est Spiritus Sanctus et amor Patris ac Filii, et dicitur Deus; sed prout consideratur ut exsistens in anima quam movet ad actum caritatis, dicitur caritas. Asserunt quippe quod sicut solus Filius univit sibi naturam humanam, quamvis operatio totius fuerit Trinitatis; ita Spiritus Sanctus solus sibi unit voluntatem, quamvis sit ibi operatio Trinitatis totius. Sed hoc stare non valet, quoniam unio naturæ humanæ in Christo terminata est ad ipsum increatum esse personale divinæ personæ: ideo idem numero actus est personæ divinæ et naturæ humanæ assumptæ. Voluntas autem sanctorum non assumitur in unitatem suppositi Spiritus Sancti. Unde quum operatio a supposito habeat unitatem et diversitatem, non potest intelligi una esse operatio voluntatis creatæ et Spiritus Sancti, nisi per modum quo Deus operatur in qualibet creatura. Sed iste modus non sufficit ad operationis perfectionem, quoniam operatio sequitur conditiones causæ proximæ in necessitate et contingentia, perfectione ac consimilibus, et non causæ primæ. Ideo dici non potest quod ibi sit perfecta operatio voluntatis, per quam uniatur Spiritui Sancto, nisi sit ibi habitus potentiam operativam perficiens; nec potest esse similitudo actus voluntatis ad Spiritum Sanctum, nisi sit similitudo Spiritus Sancti in anima secundum aliquam formam quæ sit principium actus quo Spiritui Sancto assimiletur, quia ad hoc non sufficit actus. — Hæc Thomas in Scripto. alias lux incorporata
I Cor. xiii.
Præterea, in secunda secundæ, quæstione vicesima tertia: Magister, inquit, primo Sententiarum ponit quod caritas non sit aliquid creatum in anima, sed ipsemet Spiritus Sanctus mentem inhabitans. Nec est sua intentio quod motus dilectionis quo diligimus Deum, sit Spiritus Sanctus, sed quod motus iste dilectionis est a Spiritu Sancto non mediante aliquo habitu, sicut a Spiritu Sancto sunt actus alii virtuosi mediantibus virtutum habitibus. Quod dixit propter excellentiam caritatis. Tamen si quis recte consideret, hoc in caritatis detrimentum magis redundat. Non enim motus caritatis ita procedit a Spiritu Sancto mentem humanam movente, quod mens humana tantum sit mota, et nullo modo sit principium hujusmodi actus, sicut dum corpus aliquod movetur ab exteriori movente. Hoc etenim esset contra rationem voluntarii, cujus oportet principium esse in ipso: sicque sequeretur quod diligere non esset voluntarium. Nec dici potest, quod Spiritus Sanctus sic moveat voluntatem ad actum amandi ut instrumentum, quod etsi sit principium actus, non tamen est in ipso agere aut non agere: quia sic quoque ratio voluntarii tolleretur et excluderetur ratio meriti. Oportet ergo quod voluntas sic moveatur a Spiritu Sancto, quod et ipsa sit efficiens hujusmodi actum. Porro nullus actus perfecte producitur a quacumque activa potentia, nisi sit ei connaturalis per aliquam formam quæ sit principium actionis. Unde Deus, qui omnia movet ad debitos fines, singulis rebus indidit formas per quas inclinantur ad fines sibi divinitus præstitutos: sicque per hoc disponit cuncta suaviter, ut in libro Sapientiæ habetur.1 Constat autem quod actus caritatis excedit naturalem potentiam voluntatis. Nisi ergo aliqua forma superadderetur voluntati per quam ad actum dilectionis inclinaretur, actus iste imperfectior esset naturalibus actibus, actibus quoque aliarum virtutum, nec facilis delectabilisque consisteret. Quod falsum est, quoniam nulla virtus tantam habet inclinationem ad proprium actum ut caritas, nec aliqua forma aut virtus seu habitus tam delectabiliter operatur ut ipsa. Hinc maxime est necesse quod ad actum caritatis producendum in nobis, sit aliqua forma habitualis superaddita naturali potentiæ, ipsam ad actum caritatis inclinans, eamque prompte ac delectabiliter operari efficiens. — Hæc Thomas in secunda secundæ. Qui etiam in Scripto tertii, distinctione vicesima septima, istud bene declarat.
Circa hæc Petrus scribit: In anima rationali tria considerantur, videlicet: essentia ejus, quæ perficitur per gratiam; item potentiæ cognitivæ, quæ perficiuntur per habitus cognitivos; potentiæ quoque motivæ motæ, ut concupiscibilis et irascibilis, quæ perficiuntur per habitus motivos. Insuper consideratur in anima potentia universaliter motiva non mota, puta voluntas, quæ perficitur caritate. De qua an sit increata, fuerunt opiniones. Magister namque vult dicere, quod sicut Spiritus Sanctus secundum æternam processionem est amor Patris ad Filium, et econtra, non tamen ut forma utrique inhærens; ita secundum processionem temporalem sit amor utriusque ad rationalem creaturam, et econverso, et moveat voluntatem quemadmodum angelus corpus assumptum, non ut forma voluntati inhærens. Porro modus quo Spiritus Sanctus movet voluntatem, non est tantum per modum causæ efficientis, quia sic omnia movet: sed est etiam per modum causæ exemplaris, quoniam amor est; et finalis, quoniam summum bonum est: hinc movet ut finis. Hæc vero apprehensio summi boni in ratione boni per fidem, est ei (videlicet voluntati) pro forma movente, quæ tamen non voluntatis, sed rationis est forma: sicut desideratum apprehensum movet desiderium mediante apprehensione, prout posuerunt philosophi quod intelligentia movet cœlum mediante anima cœli, quæ apprehendens intelligentiam, desiderat ei assimilari in actualitate essendi atque regendi inferiora, propter quod movet continue suum orbem. Alii vero considerantes quod omne esse et agere est ab aliqua forma inhærente agenti, quæ est formale principium operandi, verius dicunt quod Spiritus Sanctus perficit voluntatem exemplariter, efficienter et finaliter, per caritatem tamen creatam et infusam ac inhærentem formaliter. Nec est simile de modo diligendi quo se diligunt Pater et Filius. Ipsi namque spirant istum amorem ex se : quod non convenit creaturæ. — Hæc Petrus. In cujus verbis obscurum est quod dicit voluntatem esse potentiam motivam, non motam, quum certum sit voluntatem a suo moveri objecto atque a Spiritu Sancto : nisi forsan id dicat, quia voluntas libere et non coacte ferri ac moveri asseritur, vel quia est inorganica et immaterialis potentia.
Insuper, in Scripto tertii, caritatem esse virtutem creatam infusam declarat sic : Felicitas vitæ humanæ est duplex : una naturalis, ad quam natura inclinat ex se, idcirco ad eam appetendam non oportuit dari habitum inclinantem ; alia supernaturalis, ad quam non inclinat natura ex se, ideo oportuit dari habitum supernaturalem inclinantem ad tendendum in illam : qui habitus caritas appellatur. Hæc Petrus.
Insuper Richardus circa hæc notabiliter scribit : Magister videtur fuisse hujus opinionis, quod non sit in anima aliqua caritas creata, nisi secundum quod caritas pro actu caritatis accipitur, sed quod Spiritus Sanctus sit caritas per quam actum dilectionis elicimus. Quum enim voluntas sit nobilissima potentia animæ, alias vires movens ; ideo, quamvis Spiritus Sanctus perficiat alias vires per habitus creatos, voluntatem tamen perficit per se ipsum, non ut forma inhærens, sed ut finis atque exemplar et motor. Hæc autem opinio a magistris modo communiter non tenetur, quia rationabilis non est, et appropinquare videtur errori Pelagii. Non enim intendebat Pelagius ab actu meritorio generalem excludere influentiam Dei sine qua nulla creatura in actum suum exire potest. Sed prætacta opinio ultra generalem influentiam illam nihil videtur ponere in voluntate nisi ipsius naturalem virtutem seu dispositionem, per quam potest acquirere quod necessarium est ad meritorium velle. — Sed forsitan dices, quod ad eliciendum meritorium velle, Spiritus Sanctus non solum generaliter influit, imo etiam voluntatem movet speciali motione, sufficiente ad eliciendum meritorium accutum, et ad hoc quod voluntas sit Deo accepta et cara. Verum quod ista responsio sit insufficiens, sic ostendo : Voluntas justi non tantum est Deo cara dum est in actu dilectionis, sed et tunc quando non est in actu, sicut in somno. Quum ergo tunc non moveatur a Spiritu Sancto speciali illa motione, nihil est in ea quare sit Deo cara, nisi natura sua vel dispositio ex naturalibus acquisita : sicque per sola naturalia esset Deo accepta. — Si autem dicas, quod ex prima illa motione manet in voluntate aliqua dispositio habitualis per quam remanet Deo cara : illam ego voco habitum caritatis. — Sed forte dicis, quod nulla dispositio talis manet in voluntate, et tamen remanet Deo per gratiam cara, quæ est in essentia animæ, quæ necessaria est ad hoc quod Spiritus Sanctus moveat voluntatem illa speciali motione quæ requiritur ad hoc quod in voluntate causetur meritorium velle. Contra, Augustinus quintodecimo de Trinitate : Sola, inquit, caritas est quæ dividit inter filios regni et filios perditionis. Ergo pro nullo tempore homo est Deo carus sine caritate, atque gratia est idem cum ea vel inseparabilis ab eadem : quorum contraria dicis, dum voluntatem non exercentem actum caritatis, non concedis habere caritatis habitum, et tamen fateris eam Deo acceptam et caram. — Si dixeris, quod positio tua non includit gratiam esse separatam a caritate pro quocumque tempore, quia per gratiam voluntas habitualiter habet Spiritum Sanctum, qui est caritas : sic dicendo, quamvis voce tenus neges habitum caritatis, tamen realiter ponis ipsum : quoniam habitus caritatis nil aliud est quam habitus per quem a voluntate habetur Spiritus Sanctus.
Hinc dico, quod caritas est quid creatum in anima, habitusque infusus voluntati a Spiritu Sancto, quo habilitatur ad diligendum Deum propter se et super omnia, et proximum propter Deum. Per caritatem namque fit reformatio animæ : quæ reformatio non fit sine forma informante. Rursus, per caritatem anima Deo præcipue assimilatur : quæ assimilatio non fit sine forma inhærente. Amplius, per caritatem anima spiritualiter vivit : nil autem vivit formaliter nisi per formam inhærentem. — Verumtamen hoc totum compositum ex voluntate et caritate, seu voluntas habitualiter amans, indiget excitari, determinari et moveri a Spiritu Sancto ad actum caritatis quo ad felicitatem pertingitur : quoniam nulla res potest se per se movere ad consecutionem sui finis, nisi moveatur a superiori, quum finis sit superior ipsa re. Unde et naturalia magis aguntur quam agant. — Hæc Richardus.
Præterea Bonaventura scribit hic : Non credo quod Magister hoc modo fuerit hujus opinionis. Ideo advertendum quod illud quo diligimus, potest tripliciter accipi. Primo, effective : sicque caritas seu amor est effectus totius Trinitatis, sed appropriate Spiritus Sancti. Secundo, ut quo diligimus exemplariter : sicque Spiritus Sanctus, qui est unio Patris ac Filii et nexus amborum, est unitas ad cujus imitationem caritas nos connectit, prout dicitur apud Joannem : Ut sint unum sicut et nos unum sumus.2 Tertio, sicut quo diligimus formaliter : et sic secundum opinionem Magistri, caritas est animi affectio. Et in his omnibus verum dixit neque erravit, sed deficit : quia præter hoc, est ponere caritatem secundum communem positionem, quæ sit habitus creatus animam informans. Et ratio hujus sumitur ex parte essentiæ caritatis, et ex parte virtutis ejus ac operationis. Ex parte essentiæ, quia caritas est bonitas creaturæ rationalis, ipsam perficiens, distinguens, ordinans et disponens ad vitam æternam : ergo necesse est quod sit ejus formalis perfectio. Quumque sit virtus, oportet quod sit habitus menti inhærens. Actum quoque virtuosum necesse est a virtute habituque procedere. Denique caritas est principium gratificationis : gratificatio vero est id in quo distinguitur malus a bono non tantum in actu, sed etiam in quiete. Item, caritas est promerendi principium : sed non quia benefacimus, boni sumus ; sed magis econtra, quia boni sumus, benefacimus : ergo ante operationem caritatis boni sumus virtute seu habitu caritatis. Hæc Bonaventura.
Porro Albertus circa ista non alia scribit quam præallegati doctores, sed pro utraque parte multipliciter arguit, et quorumdam Magistrum sequentium recitat opiniones, quas reprobat ; ac tandem concludit, Magistro in hac parte esse contradicendum : Omnes, inquiens, fere meliores doctores concedunt contradicendum hic esse Magistro. In solutionibus vero argumentorum quædam scribit notanda, quæ tangam.
At vero Ægidius super hac quæstione scribit prolixe. Et quamvis tandem concludat, quod caritas sit virtus creata inhærens, nititur tamen probare quod rationes a S. Thoma ad hoc probandum inductæ, non exsistant idoneæ, utpote quod actus non procedat de potentia nisi per formam seu habitum inhærentem : quia Beati in patria contemplantur divinam essentiam non per speciem creatam informantem, sed per hoc quod divina essentia intellectui eorum conjungitur loco intelligibilis formæ : ergo et voluntas creata potest in actum diligendi prodire per hoc quod Spiritus Sanctus ei conjungitur loco caritatis habitualis.
Verum ad hæc est breviter respondendum, quod rationes Thomæ sunt validæ, et dictis Alberti, Bonaventuræ aliorumque consonæ. Nec verum est quod intellectus creatus videt divinam essentiam absque habitu mediante, quia per lumen gloriæ, quod est quid fixum ac habituale ac gratia consummata, elevatur atque aptatur ad divinæ conspectum essentiæ: quamvis visio illa non sit per speciem intelligibilem inhærentem creatam. Quod ideo evenit, quoniam nulla forma speciesve creata tantæ potest esse perfectionis, ut Deum valeat clare in se ipso immediate repræsentare: imo a tali repræsentatione occumbit ac deficit infinite. Estque penitus supernaturale quod Deus sic videatur absque intelligibili specie inhærente, non tamen est omnipotenti Deo impossibile. Tamen si alio modo posset rationabiliter poni, videlicet quod per speciem creatam inhærentem posset divina essentia clare, immediate ac beatifice conspici, non ponere mus eam absque hujusmodi specie a Beatis videri. Sed quia in proposito rationabiliter poni potest mentem creatam Deum per caritatem infusam diligere, ita tenendum est, nec ad supernaturaliorem modum sine necessitate est confugium. Non tamen negamus quin per omnipotentiam Dei posset omnino supernaturaliter aliter fieri, utpote eo modo quo imaginatur Magister. Itaque rationes sancti Doctoris secundum legem communem naturalemque modum et modum convenientiorem rite concludunt: quæ tamen (ut tactum est) omnipotentiæ Dei non derogant, quin scilicet ipse aliter facere posset.
Insuper Ægidius tenet, quod quamvis oporteat in anima ponere habitum medium supernaturalem ad hoc quod actum caritatis eliciat, non tamen necesse est ponere habitum caritatis. Nam habitum illum quem affirmat oportere poni, dicit esse gratiam gratum facientem, essentiam animæ perficientem ac informantem. Itaque ait: Positio ista Magistri subtilis est, et per rationem improbari non valet. Nam actus fidei et spei in nobis elici nequeunt nisi per habitus qui sunt fides et spes, propter imperfectionem actibus illis annexam. Actus vero qui ipsis succedunt in patria, scilicet visio et tentio, sine mediantibus habitibus eliciuntur in Beatis in patria. Quum ergo actus caritatis in patria maneat, nec imperfectio de ejus ratione consistat, poterit etiam in præsenti actus ejus elici absque intermedio habitu caritatis. Hæc Ægidius.
Quocirca dicendum, quod præallegati doctores opinionem Magistri in hac parte efficaciter reprobant. — Deinde in Beatis sunt dona Spiritus Sancti sapientia et scientia, ita quod beatifica visio etiam in patria fertur actus sapientiæ illius completissimæ quæ est ibi, et ea mediante elici perhibetur. — Deinceps, quum actus caritatis viatorum, præsertim incipientium, implectio nem habeat sibi annexam, si ideo actus fidei et spei non eliciuntur in anima seu ab ea nisi per habitus, quoniam imperfectionem habent annexam: ergo nec actus dilectionis viatorum, saltem incipientium et proficientium nondum perfectorum, elicietur a voluntate, nisi per habitum caritatis. — Amplius, sicut Albertus et Bonaventura tangunt, dicere quod oporteat in anima ponere habitum supernaturalem infusum ad eliciendum caritatis actum, nec tamen concedere quod habitus ille sit caritas, frivolum esse censetur. Verum an gratia gratum faciens et caritas realiter ab invicem distinguantur, alia quæstio est et problema difficile, habens defensores magnos et fortia argumenta pro utraque parte. — Quod vero oporteat ponere caritatem habitualem in anima, hinc quoque ostenditur, quod caritas ipsa est vestis nuptialis sine qua nemo salvatur, ut sancti Patres concorditer protestantur. Infantes autem ante adultam ætatem emigrantes, salvantur: ergo in caritate decedunt. Non autem habent nec unquam habuerunt actum dilectionis ante emigrationem, sed habitualem caritatem dumtaxat deferunt secum.
Præterea de hac re plurima scribit Scotus, et multipliciter ac efficaciter probat quod oporteat ponere habitum caritatis. Deinde subjungit: Mihi videtur quod in hac materia aliter sensit Magister quam communiter sibi imponitur. Vult enim quod præter fidem et spem ponatur in anima etiam habitus gratificans animam, unde actus dicatur et sit meritorius: quia in libro secundo concedit quod gratia sit virtus perficiens animam, et quod sicut pluvia infunditur terræ eamque irrigat et fecundat, sic animæ gratia inspiratur, ipsam irrigans atque perficiens. Asserit quoque quod usus bonus liberi arbitrii sit ex gratia, quæ virtus est animæ. Hinc dico quod caritas et gratia sunt habitus unus, quod pro præsenti supponitur: et Magister hoc voluit, quamvis non explicavit aperte. Sicque præter fidem et spem non oportet ponere habitum caritatis alium ac distinctum a gratia. Sed ponit Magister Spiritum Sanctum gratiæ adsistentem, ita quod gratia animam informante, Spiritus Sanctus fecundat animam ipsam per gratiam, et sic eam inhabitans, gratificat actum suæ dilectionis; et voluntas, mediante habitu gratiæ informante ac Spiritu Sancto inhabitante, elicit actum dilectionis: et ita, secundum Magistrum, parvuli baptizati habent Spiritum Sanctum inhabitantem et gratiam gratificantem. Dico igitur quod Spiritus Sanctus cooperatur animæ ad eliciendum actus fidei ac spei, mediantibus habitibus qui sunt fides et spes, propter imperfectionem actuum eorumdem; voluntati vero cooperatur ad eliciendum actum gratum sine habitu medio: et sic Spiritus Sanctus est forma virtutum. Quod autem oporteat ponere habitum informantem, hinc potissime comprobatur, quoniam alias actus meritorius non esset in hominis potestate, imo esset tantum miraculosus et a causa superiori, videlicet Spiritu Sancto dumtaxat.
Porro hæc Scoti opinio videtur in multis deficere, imo et implicare. Si enim, ut asserit, gratia et caritas sunt habitus unus et idem realiter, fateri oportet quod Spiritus Sanctus cooperetur voluntati ad eliciendum meritorium actum dilectionis mediante habitu caritatis, sicut et intellectui cooperatur ad eliciendum fidei actum mediante fidei habitu, quum certum sit actualem dilectionem internam ac meritoriam tam vere, immediate ac proprie atque elicitive esse actum caritatis habitualis, quam vere et elicitive actus fidei actus est fidei habitualis. — Denique, si ut affirmat, gratia et caritas realiter idem sunt, oportet concedere quod gratia tam vere ac subjective consistat in voluntate, quam vere et inhæsive caritas est in ea. Caritatem autem voluntati inesse negare non potest, qui actum caritatis, videlicet velle atque diligere, concedit esse in voluntate. Nam et diligere, est alicui bonum velle, secundum Philosophum. Velle autem seu actum volendi non esse in voluntate, nulus sani judicii poterit affirmare. — Præterea, quamvis subtilior rationabiliorque positio teneat caritatem et gratiam realiter distingui ab invicem, prout suo loco patebit et alibi sæpe probatum est, et ab Alexandro, Thoma, Alberto, Bonaventura, aliisque solidioribus doctoribus concorditer edocetur; hoc tamen pro nunc transiliatur, hoc addito, quia si Magister illius fuisset opinionis quod realiter idem sint, non plane negasset habitum caritatis esse in anima, sicut nec habitum gratiæ. Ideo resolutio Scoti non procedit secundum intentionem Magistri. — Amplius, dato quod non poneretur in anima habitus informans atque gratificans, qui utique est ponendus; ex hoc tamen non sequeretur quod Scotus infert, videlicet quod actus meritorius non esset in hominis potestate: tum quia et is qui est in peccato mortali potest caritatem acquirere et meritorie operari, quod in se est faciendo, sicque actus meritorius in ejus est potestate; tum quia alterius opinionis defensor responderet, quod homine se præparante atque quod suum est peragente, Spiritus
Sanctus mox excitaret liberum arbitrium ad meritorium actum. — Insuper, quod Scotus dicit Spiritum Sanctum esse formam virtutum, quamvis verum est de forma efficienter exemplariterque formante, hoc tamen non sufficit huic proposito, quia oportet in anima esse unam virtutem supremam formaliter inhærentem, quæ sit ceterarum virtutum motrix formalis, vertex, vita et forma interior.
Introducit demum Scotus circa quæstionem hanc multas difficultates (ut apparet) supervacuas, curiosas, quibus immorari, magis videtur fractio capitis et impedimentum devotionis, quam occupatio fructuosa. — Præterea dicit, quod nec sola caritas, nec sola voluntas sit principium elicitivum actus dilectionis seu meritoriæ actionis : et in hoc ipsi consentio. Addit quoque, quod voluntas cum caritate est totale principium actus meritorii : quod quamvis aliquo modo queat salvari, loquendo videlicet de interiori principio, potest tamen et impugnari, quia necessario concurrit atque requiritur actualis motio et specialis cooperatio Spiritus Sancti. Ulterius dicit, quod voluntas est principalior causa respectu actus, caritas vero respectu meriti et acceptationis : quod forsan juxta modum suum loquendi, formaliter potest admitti. Asserit item, quod neutra causarum istarum accipit causalitatem ab alia, ita quod nec voluntas habet causalitatem ad operandum a caritate, nec econtrario. Quod monstratur erroneum, quum certum sit voluntatem a caritate inclinari et affici, vivificari atque idoneam fieri ad producendum meritorios actus, et ad movendum imperialiter, efficaciter ac meritorie alias vires ac virtutes ad actus suos : ad quæ sine caritate est impotens. Caritas quoque quum sit accidens voluntati tanquam proximo subjecto inhærens, fulcimentum et aliquid vigoris, conservationis et efficaciæ sortitur ab ea, et juvant se invicem cooperanturque mutuo.
At vero Durandus : Omnes, inquit, ponunt caritatem increatam, quæ Deus est, juxta illud : Deus caritas est. Omnes quoque ponunt aliquam caritatem creatam, quæ potest sumi dupliciter : primo, pro actu quo diligimus Deum, et hanc omnes concedunt; vel pro habitu, et hanc negat Magister. Ponit enim libro secundo, quod gratia exsistente in essentia animæ, non oporteat aliquem ponere habitum in voluntate, mediante quo eliciatur actus dilectionis meritoriæ. — Deinde Durandus circa hoc ponit opinionem Ægidii et ejus motiva jam tacta, et efficaciter reprobat ea; et addit : Operatio sciri facit seu arguit formam. Caritatis autem duplex est operatio : prima, hominem reddere Deo carum; secunda est dirigere seu ad meritorium actum perficere. Videndum ergo propter quam operationum istarum oporteat ponere caritatem creatam in anima. Et videtur quod non propter primam, quoniam homo potest Deo esse carus sine caritate ipsum informante : quoniam omne donum Dei exsistens in homine procedit a caritate qua Deus primo diligit hominem : prius ergo sumus Deo cari, quam caritas nobis infundatur ab eo. Igitur propter secundam caritatis operationem oportet ponere habitum caritatis in voluntate, videlicet ad promerendum vitam æternam de condigno. Ex puris namque naturalibus non meremur, saltem de condigno, quamvis de congruo. Denique quum Spiritus Sanctus moveat voluntatem ad meritorium actum, hoc est vel per modum objecti cogniti tantum, vel etiam per modum agentis, inclinantis voluntatem in objectum sic cognitum. Non primo modo, quia sic movet voluntatem in naturali dilectione, quæ non est meritoria de condigno : ergo secundo. Verumtamen circa hæc multa scribit Durandus, quæ suis locis discutientur.
Porro, quod ait hominem posse esse Deo carum sine caritate in ipso homine exsistente, non videtur bene sonare, quum scriptum sit, Sine fide impossibile est placere Deo : ergo nec sine caritate. Et rursus ait Scriptura : Neminem diligit Deus
I Joann. IV, 8.
Hebr. XI, 6.
Sap. VII, 28. nisi qui cum sapientia inhabitat. Ergo nec aliquem diligit nisi qui caritatem habet. Rursus, qui caritatem non habet, in statu consistit damnationis; et si sit adultæ ætatis, in mortali est culpa: non ergo carus est Deo. — Verum ad hæc potest quis dicere, quod aliquis dupliciter dicitur Deo acceptus, carus sive dilectus, utpote secundum præsentem justitiam, et secundum prædestinationem æternam, et quod secundum prædestinationem æternam aliquis electus caritatem non habens, sit Deo dilectus.
Ad primum ergo dicendum, quod nunc satis ostensum est quid ad auctoritatem Magistri in hac parte sit respondendum. Ad auctoritates vero Augustini Thomas in secunda secundæ respondet, quæstione vicesima tertia: Divina essentia caritas est, sicut et sapientia ac bonitas. Ideo sicut dicimur boni bonitate quæ Deus est, et sapientes sapientia quæ est Deus, quoniam bonitas et sapientia quibus formaliter boni sumus ac sapientes consistimus, sunt quædam participationes increatæ bonitatis ac sapientiæ; sic caritas, qua formaliter Deum proximumque diligimus, participationio est caritatis divinæ. Idcirco interdum sic loquitur Augustinus. Hic etenim modus loquendi frequens est apud Platonicos, quorum doctrinis Augustinus fuit in naturali philosophia imbutus. Quod quidam non attendentes, sumpserunt ex verbis Augustini occasionem erroris. — Ad secundum Albertus et Bonaventura respondent, quod agens sine medio et per se, perfectus est quantum est ex parte agentis. Quod autem Spiritus Sanctus movet voluntatem per intermedium habitum caritatis, non est ex imperfectione, impotentia seu indigentia Spiritus Sancti, sed voluntatis creatæ, quæ indiget perfici et aptari ad recipiendum tanti motoris influxum, nec potest esse Deo accepta, nec meritorie agere absque caritate. Quum ergo media per quæ Deus agit, a Deo habeant quidquid sunt et possunt, non cedit in imperfectionem summi et primi agentis, quod interdum agit per media. — Ad tertium respondendum, quod sicut Deus immediate produxit rerum naturas naturaleque esse, sic etiam ipse est immediata causa et creator caritatis et gratiæ; sed meritorios actus causat per intermedios habitus, non ex indigentia sua, sed sicut jam dictum est, quemadmodum etiam multa naturalia producit assidue per causas secundas, secundum condecentiam ordinis rerum, quæ tamen per se ipsum posset producere. Et sicut ait Albertus, Opera recreationis et gratiæ ordinantur ad finem sublimiorem quam opera naturæ: idcirco plura requiruntur in illis, nec potest in omnibus esse conformis ordo ac modus agendi. — Ad quartum dicendum, quod illa similitudo non tenet in omnibus, quoniam Deus est vita animæ per modum causæ efficientis; anima vero vita est corporis tanquam causa formalis intrinseca, substantialisque pars totius compositi.
Ad quintum dicendum, quod præstantissimi actus illi attribuuntur caritati tanquam causæ secundariæ et creatæ atque quodam modo instrumentali, et sicut causæ formali intrinsecæ, non sicut causæ primæ ac principali. Ad id vero quod tangitur, quod caritas videtur esse dignissima creatura et omni mente creata præstantior, breviter dico, quod in ratione formæ, intellectuales substantiæ, et cetera perfecte per se subsistentia, præstantiores sunt caritate, quemadmodum substantia accidente; non autem in ratione finis, quia caritas propinquius supernaturali beatitudini unit: estque donum supernaturale, et quantum ad hoc, super dona naturalia eminentiam quamdam sortitur, ut ait Albertus. Unde et Thomas fatetur, quod anima in quantum caritate perficitur, hoc est sub ratione perfectibilis, est quodammodo inferior caritate: quæ in quantum actus atque perfectio voluntatis ac animæ, est suo modo præstantior eis, puta secundum quid; sicut scientia intellectu, in quantum ipsum perficit. Hinc Richardus : Quum bonum convertatur cum ente, sicut caritas et anima comparantur in entitate, ita in bonitate. Comparantur autem in entitate : et quoniam anima est substantia, caritas accidens, anima plus habet de entitate quam caritas; et ex consequenti, plus habet de bonitate essentiali, caritas vero plus habet de bonitate morali. — Ad id vero quod subditur, quod omnis forma creata est vanitas, respondetur quod caritas quoque in quantum ex nihilo est ac dependens, atque a vero et incommutabili esse deficiens, imo et amissibilis ac corruptibilis suo modo, videlicet desinens esse per peccatum mortale, vanitati admixta est, et suo modo vanitas appellatur, ut Alexander testatur. — Ad ultimum respondendum, quod caritas potius est id quo placetur Deo, quam id quod placet Deo; estque ordinata ad intellectualem essentiam potius quam econtra. Intellectualis quippe natura per caritatem placet Deo, ita quod caritas est medium complacendi. Unde id quod proprie placet Deo, est intellectualis creatura caritate ornata. Nam et accidens ad substantiam ordinatur.
Multa demum sublimia prædicata conveniunt caritati : ut quod immediate Deo conjungit, et beatitudinem de condigno meretur, atque æternæ æquivalet vitæ in quantum ipsa caritas sancta est supernaturalis similitudo increati amoris, videlicet Spiritus Sancti, et ei inseparabiliter juncta, ac in ejus virtute agens ac movens : attamen increatæ beatitudini, quæ est Deus, non æquivalet absolute, imo infinite occumbit ab ea. Attamen secundum quamdam acceptationem et divinæ benignitatis æstimationem, dicitur etiam increatæ beatitudini æquivalere, in quantum Deus piissimus per caritatem ita acceptat creaturam rationalem, quod reputat eam benigne dignam sua fruitione, quanquam a creatura nihil condignum simpliciter possit Deo rependi aut exhiberi.
Footnotes
Chapter 138 of 271