Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, In quibus speciebus apparuit ac missus est Spiritus Sanctus, et a quo formatæ sunt species illæ; an etiam habebant veritatem naturæ rerum quarum sunt species.

Quemadmodum autem in textu habetur, visibiliter missus est Spiritus Sanctus in specie columbæ et nubis ac flatus. Videtur autem quod in tam vilibus speciebus mitti non debuit; et quum Filio minor non sit, non debuit mitti in specie viliori quam in qua missus est Filius, qui in rationali missus est creatura, puta in humanitate assumpta.

In hac quæstione tria tanguntur : primum, quæ sunt corporales formæ in quibus est missus; secundum, a quo formæ illæ formatæ sunt; et an habuerunt vere naturam rerum quas præferebant.

Ad primum Thomas respondet : Visibilis missio fit ad significandum plenitudinem gratiæ redundantis in multos. Gratia autem redundat in alios dupliciter, scilicet per instructionem et operationem, secundum quod ille in quo est gratiæ plenitudo habet se aliquo modo efficienter ad gratiam. Uterque autem modus redundantiæ fuit in Christo : quoniam ipse nos per suam doctrinam ad Dei cognitionem adduxit; ipse quoque in quantum Deus, dedit gratiam effective, et in quantum homo, per modum meriti. Hinc ad designandum gratiam redundantiæ ejus in nos per modum operationis, facta est missio visibilis in baptismo : quia tunc ipse a baptismo nihil accipiens, tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam contulit aquis, efficienter ut Deus, meritorie ut homo.

D Hinc in specie columbæ facta est ad eum missio Spiritus Sancti ad spiritualem suam fecunditatem significandam :1 quia columba est fecundissimum animal. Propter quod et Pater tunc apparuit in sono vocis, naturalem filiationem ipsius protestans ac dicens : Hic est Filius meus dilectus.2 Ad cujus filiationis similitudinem per gratiam baptismalem in filios adoptionis regeneramur, ut dicitur ad Romanos :3 Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Porro ad insinuandum redundantiam gratiæ ejus in alios per modum doctrinæ, apparuit Spiritus Sanctus super ipsum in lucida nube, cujus est lumen spargere. In quo designatur effusio doctrinæ per prædicationem. Idcirco quum vox Patris super ipsum intonuisset, Hic est Filius meus dilectus, adjecit:4 Ipsum audite. Non ergo oportuit visibilem missionem fieri super Christum in sua conceptione; sed tunc quando gratia ejus cœpit præfatis modis in alios redundare. — Apostolis quoque bis facta est visibilis missio. Primo, ad insinuandum redundantiam gratiæ ex eis per operationem in administratione sacramentorum. Quæ missio facta est in specie flatus, ut fertur apud Joannem.5 Unde subjungitur ibi, Quorum remiseritis peccata, etc., ut ostenderetur quod talis auctoritas non devenit in eos nisi ex influxu Capitis, utpote Christi, in quem devenit immediate a Patre. Hinc in Christo significabatur auctoritas ista per volatum columbæ desuper venientis, in Apostolis vero per speciem flatus a Christo procedentis.6 Secundo facta est ad eos missio visibilis ad denotandum redundantiam gratiæ per modum doctrinæ, in die Pentecostes.78 Idcirco apparuit super eos in igneis linguis, ut essent verbis proflui caritateque fervidi, proximorum salutem zelantes. — Siquidem species illæ in quibus Spiritus Sanctus apparuit, signabant effectus Spiritus Sancti, secundum quos Spiritus Sanctus dicitur multiplex, quamvis in sua essentia unus sit: idcirco in pluribus apparuit speciebus ac pluries. Unde et in irrationalium creaturarum apparuit ac missus est formis quæ Spiritus Sancti effectus magis designant. Quod ideo quoque effectum est, quia ut secundo de Cœlesti hierarchia capitulo Dionysius protestatur, inferiores creaturæ eo ipso quo magis distant a participatione perfecta divinorum, congruentius manifestant divina: quia non potest ex hoc error oriri propter evidentem distantiam talium a divinis. Qui error facilius posset accidere, si per nobiles creaturas signarentur divina: ut si appareret persona divina in stella vel nobiliori natura, posset quis æstimare divinum quid esse in illis. Hæc Thomas in Scripto. mendandam, quoniam Pater intra se loquendo genuit Filium, qui est Verbum. Filius vero apparuit ut mediator Dei et hominum tantum, non irrationalium creaturarum:9 taliter autem mediare non convenit Verbo æterno nisi in rationali natura. Spiritus Sanctus autem missus est atque apparuit in creatura sibi suppositaliter non unita: ideo magis competebat ei in creatura apparere irrationali, quæ plus conveniebat significationi institutivæ. In toto quoque animali, videlicet in columba, apparuit super Christum, ad significandum in ipso universitatem gratiæ ac virtutum, plenitudinemque spiritualium sensuum.10 Per columbam vero significabatur in Christo innocentia naturæ, fecunditas gratiæ, sacrificium redemptionis humanæ: est namque columba animal innocens, fecundum, et immolaticium. Super Apostolos autem, in quibus fuit gratia particularis, apparuit Spiritus Sanctus in parte animalis, puta in linguis.11 Hæc Petrus. apparuit in quibus missus est Spiritus Sanctus, fuerit res vere corporalis. Ad quod respondet quod imo, ita quod exteriori sensu potuit apprehendi, quemadmodum columna nubis filios Israel ducens, et ignis rubi.12 De quibus omnibus secundo de Trinitate loquitur Augustinus:13 Species illæ corporales ad demonstrandum quod opus fuit, subito apparuerunt; et peractis suis ministeriis, esse mox destiterunt. Hæc Richardus.

Concordat quoque Durandus jam dictis.

Præterea circa hæc quærit Albertus : Act. II, 3. Quare tantum in his tribus speciebus manifestatus est Spiritus Sanctus, videlicet in specie columbæ, in linguarum specie ignearum, et in specie flatus? Ad quod respondet : In Spiritu Sancto tria accipuntur, videlicet persona, processio, et ratio doni. Si attendatur ratio suæ personalitatis, sic caritas est, et convenientiam habet cum igne. Effectus autem istius divini ignis, fuit conversio mundi ad fidem et Dei amorem. Idcirco apparuit in igneis linguis : quæ super discipulos illos sedebant, quatenus sessio significaret permanentiam Spiritus Sancti in Ecclesia. Si vero attendatur Spiritus Sanctus in donis suis, sic significatur in columba : quæ fecunda et simplex est, gemens et sine felle atque malitia ; et talia fiunt corda humana per Spiritus Sancti dona. Si attendatur modus processionis Spiritus Sancti, significatur per flatum : quia procedit a Patre ac Filio ut spiritus vitæ ac sanctitatis, conferens toti Ecclesiæ sensus spirituales ac motum. — Hæc Albertus, qui de his plurima scribit, sed sententialiter exstant præhabita.

Verumtamen ei quod ait Albertus, Spiritum Sanctum in his tribus speciebus tantum manifestatum, objici potest quod secundum expositores, in Christi transfiguratione apparuit in nube : quia et proprietates ac actus Spiritus Sancti per nubem lucidam congrue designantur. Nubes14 quippe refrigerat, ardorem solis contemperat, terram compluit et fecundat, ac lucem dispergit : quæ omnia spiritualiter conveniunt Spiritui Sancto.

Porro Bonaventura hic scribit : Finis imponit necessitatem his quæ sunt ad finem. Ideo modus apparitionis Spiritus Sancti sumendus est juxta finem apparitionis. Apparuit autem Filius in carne ut esset mediator ; Spiritus Sanctus vero ut doctor, juxta illud :15 Docebit vos omnem veritatem. Ad mediationem autem requiritur extremorum separatorum quædam conjunctio : ideo Filius Dei rationali creaturæ per unionem hypostaticam se unitat. Ad eruditionem autem ignorantium opus est signo : ideo Spiritus Sanctus apparuit in creatura ut signatum in signo. Quumque nihil sit Deo hypostatice unibile nisi beatificabile, et hoc solum est substantia rationalis; ideo Filius in substantia rationali solum apparuit. Quoniam vero usui significationis puræ convenit creatura irrationalis magis quam rationalis : ne forsan crederetur unita, et non tantum significans, ideo Spiritus Sanctus apparuit in creatura irrationali quæ aliquo modo significaret, sicut flatus designat spirationem, ignis dilectionem. Rursus, quoniam ad perfectam mediationem requiritur quod mediator sit unus et unio inseparabilis, ideo apparitio Filii fuit singularis et indivisibilis. Econtra, quum Spiritus Sanctus non queat perfecte significari in uno signo, oportuit eum per plura significari : propter quod in diversis speciebus est missus atque apparuit, Filius vero in sola humanitate assumpta. Illis vero speciebus Spiritus Sanctus fuit unitus non secundum veritatem, sed intentionem, utpote non in unitate personæ, sed ut signo. — Quod si quæratur unde proveniebat unio talis : dicendum quod dispositive a proprietatibus creaturæ, quæ per suas proprietates apta fuit Spiritus Sancti declarare personam, ut flatus spiritum, ignis amorem, columba spiritualem fecunditatem. Completive autem venit ex ordinatione divina, quæ ordinavit creaturas illas ad hoc, non factas16 instituendo, sed simul formando atque instituendo, quia ad hoc solum eas formavit ut significarent : ideo columba et ignis cum apparitione cœperunt ac desierunt. — Præterea, si quæratur quare tot modis apparuit Spiritus Sanctus : dicendum quod juxta præhabita, apparitio Spiritus Sancti fuit ad manifestandum plenitudinem redundantiæ gratiæ. Et quoniam redundantia illa est triplex, ideo tribus modis apparuit. Est enim plenitudo gratiæ per redemptionem : et hæc fuit in Christo; estque gratia ista perfecta. Idcirco in Christo manifestata est per columbam, quæ fuit pretium redemptionis primogenitorum, et erat animal integrum ac perfectum.17 Est etiam plenitudo gratiæ per influentiam vitæ quantum ad sensum et motum : et hoc est per sacramenta Ecclesiæ. Quæ plenitudo sacerdotibus inest : ideo primis illis sacerdotibus, puta Apostolis, datus est Spiritus Sanctus in specie flatus. Nam ut ait Joannes : Insufflavit in eos, dicens :18 Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Tertia est plenitudo per cognitionis administrationem sive doctrinam. Quæ plenitudo excellenter fuit in primis illis prædicatoribus, puta Apostolis : hinc Spiritus Sanctus apparuit eis in igneis linguis.19 Hæc Bonaventura.

Insuper ad secundam hujus quæsiti partem, videlicet cujus ministerio aut causalitate formatæ sunt species illæ, respondet hic Thomas : De hoc est duplex opinio. Una dicentium quod in hoc differunt apparitiones novi Testamenti ab apparitionibus veteris, quod apparitiones veteris Testamenti sunt factæ per angelos, ut Sancti communiter dicunt, apparitiones vero novi Testamenti per ipsas divinas personas. Idcirco in istis apparitionibus ipsæ divinæ personæ dicuntur missæ, non angeli; in illis autem apparitionibus angeli missi sunt, non divinæ personæ. Alii dicunt quod utræque apparitiones ministerio factæ sint angelorum. Videntur vero utrique quantum ad aliquid dicere verum. Nam et in apparitione veteris Testamenti et in missione visibili novi Testamenti, duo considerantur : videlicet id quod extra apparet, et item id quod intus efficitur seu factum significatur. Diversimode tamen, quia in apparitione veteris Testamenti illud extra apparens non refertur ut signum ad id quod interius est, sed ad aliquid aliud, sicut ad significandum Trinitatem, aut aliquid tale. Hinc id quod interius est, nil aliud est quam ipsa cognitio aut illuminatio animæ de rebus quæ per exteriora signa signantur. Et quia secundum B. Dionysium, illuminationes divinæ per angelos sanctos descendunt in nos, ideo ministerio angelorum in illis apparitionibus utrumque est factum, videlicet et id quod exterius fuit, et quod interius. Ideoque nullo modo fuit ibi missio divinæ personæ, quæ tantum attenditur secundum immediatum effectum personæ divinæ. In missione autem visibili, id quod extra apparet, est signum ejus quod interius factum est vel tunc vel ante. Unde interius ponitur non tantum cognitio aliqua, sed effectus aliquis gratiæ gratum facientis, qui est immediate a divina persona, quæ et ratione illius effectus mitti asseritur; quantum vero ad id quod exterius est, angeli ministerium habent. Unde in Moralibus loquens Gregorius de voce qua Pater respondit Filio, Et clarificavi, et iterum clarificabo, ait :20 Pater de cœlestibus loquens, verba sua quæ ab hominibus audiri voluit, administrante rationali creatura, utpote angelo, formavit. Et ceadem est de aliis ratio.

De Cœlest. hier., cap. IV.

Si autem objiciatur, quoniam angelus ut motor unitur corpori quod ab ipso formatur : si ergo species illæ in quibus Spiritus Sanctus visibiliter missus est, ab angelo sunt formatæ, tunc sunt corpora assumpta ab angelis; sicque dicetur in eis mitti angelus, non divina persona. — Secundo, quia si res illæ corporeæ in quibus visibiliter missus est Spiritus Sanctus, ab angelis sunt formatæ, apparet quod et corpus humanum in quo visibiliter missus est Filius, sit formatum ab angelis.

Respondendum ad primum, quod quamvis angelus formet speciem exteriorem, non tamen interiorem producit gratiæ gratum facientis effectum, ob quem mitti persona perhibetur divina; nec est inconveniens ut persona divina et angelus simul mittantur. — Ad secundum, quod corpus a Filio in unitate personæ assumptum, non decuit ob suam dignitatem formari nisi immediate a Deo. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in Summæ suæ prima parte, quæstione quadragesima tertia: Illæ, inquit, creaturæ visibiles formatæ sunt ministerio angelorum, non tamen ad personam angeli designandam, sed Spiritus Sancti. Quumque Spiritus Sanctus fuerit in illis creaturis sicut signatum in signis, idcirco secundum eas Spiritus Sanctus est missus, non angelus. Propter quod tertio de Trinitate loquitur Augustinus: Quæ visibiliter fiunt divinitus, dispensantur per angelos.

Circa hoc scribit Richardus: Videtur mihi quod species illæ in quibus missus est visibiliter Spiritus Sanctus, formatæ sint a Deo, mediante angelico ministerio, quamvis Deus per se immediate eas facere potuisset; sed ad ostendendam suæ affluentiam bonitatis, voluit eas formare per causas secundas. Unde et quarto capitulo de Angelica hierarchia S. Dionysius contestatur: Docet et hoc sapienter Theologia, per angelos eam ad nos legem provenire, ac secunda reduci in Deum per prima. Hinc tertio de Trinitate Augustinus fatetur: Omnia quæ patribus visa sunt quum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam præsentaretur, per creaturam facta manifestum est, etsi nos latet qualiter angelis ministris fecerit ea. Quarto quoque de Trinitate disseruit Augustinus: Si quæritur qualiter facta sit vox Patris qua manifestus est Filius, vel species corporalis qua ostensus est Spiritus Sanctus, per creaturam hæc facta non dubito. Nec obstat quod rursus tertio de Trinitate fassus est Augustinus: Sermo (inquiens) novi Testamenti, non per angelos sed per Filium factus est. Hoc equidem dixit Augustinus de verbis evangelicæ legis quæ Filius Dei proprio ore inter homines conversando deprompsit. — In illis autem formis et creaturis angeli apparuerunt et locuti sunt ut servi atque vicarii Dei, Deum repræsentantes, nec quasi in propria persona loquentes. Ideo actio et locutio attribuuntur Deo, non angelo. Rursus, quamvis apparitiones factæ sint per angelos in veteri lege, nobiliores tamen sunt apparitiones factæ in evangelica lege, etiam illæ in quibus missus est visibiliter Spiritus Sanctus in irrationalibus creaturis: quia expressius nobiliorique modo et magis de propinquo repræsentabant. Hæc Richardus.

Concordat Udalricus in Summa sua, scribens libro tertio: De speciebus sensibilibus in quibus Deus apparuit, dico quod ministerio angelorum sint factæ. Et si fuerunt vere corporales naturæ, sicut de apparitionibus visibilium diximus missionum, tunc peracto suo officio disparuerunt, ne naturaliter et non miraculose ad solum prædictum officium crederentur factæ si manerent, et redactæ fuerunt in materiam ex qua erant formatæ. Non enim consuevit Deus in miraculis suis novas creare materias, sed factas ut voluerit transformare, ut patet in conversione aquæ in vinum, multiplicationeque panum.2122 Eadem ratione, quum disparere factum formatum ex materia, non redigit in nihil, sed in materiam de qua fuit formatum. — Hæc Udalricus. Cujus ultima verba, quod scilicet Deus in suis miraculis non consuevit materias novas creare, recitative commemoro: quia et aquam copiosam toti multitudini filiorum Israel ac jumentis ejus sufficientem videtur non sine creatione novæ materiæ produxisse de petra.23 Sed hoc suo loco discutiendum servetur.

His autem quæ dicta sunt de formatione corporalium rerum in quibus fit visibilis missio per ministerium angelorum, concordat Ægidius, aliique doctores communiter.

Nunc respondendum ad tertium hujus quæsiti, an scilicet res et species illæ in quibus visus est et apparuit Spiritus Sanctus, fuerunt vere tales quales esse videbantur, an scilicet fuit vera et viva columba, verusque ignis et linguæ. De quibus quæsitis opiniones sunt variæ, nec videtur inde certitudo haberi.

Ait quippe hoc loco Albertus: Columba in ipsa columba, sed ad manifestandas illa species fuit columbæ, non verum naturaleque animal. Sancti namque affirmant quod peracto suo obsequio in pristinam materiam sit reversa. Si demum quæratur a quo illa movebatur columba: dicendum, quod illud quod movetur a motore intrinseco et unito motuque processivo, est animal; sed ita non movebatur illa columba, imo movebatur a motore non unito sibi: qui motor fuit voluntas Dei, cui cuncta obediunt. Hæc Albertus.

Verum in hac re discipulus et imitator ejus Udalricus aliter sensisse videtur. Ait namque in Summa sua, tertio libro: Apparitiones et missiones novi Testamenti sunt factæ in rebus habentibus veritatem suæ naturæ, ita quod voces in quibus se Pater ostendit, veræ voces fuerunt; et flatus et columba et ignis in quibus Spiritus Sanctus est missus atque apparuit, veritatem suorum naturalium habuerunt. Aliiter quippe non habuissent proprietates illas consequentes rerum illarum naturas, per quas proprietates designabatur et monstrabatur Spiritus Sanctus et effectus ei appropriatus. Quumque ratione significationis illius, hæc persona divina magis quam alia dicatur in his creaturis esse, signari, mitti et apparere; sine hoc, id est sine veritate rerum et naturarum illarum, non posset apparitio vel missio hæc dici hujus personæ, quamvis his plurimi contradicant. De Filio autem non est dubium quin in veritate humanæ naturæ sit missus. Hæc Udalricus.

At vero Thomas de hac re in diversis locis diversimode invenitur sensisse. Nempe hoc loco et in prima parte Summæ, tenet quod non fuit vera columba nec verus ignis; sed in tertia parte Summæ suæ tenet oppositum. Scribit ergo hoc loco: Columba illa non fuit animal verum, sed tantum similitudo columbæ visibiliter ostensa in aliqua materia ad hoc appropriata. Nec fuit fictio ibi aut ludificatio aliqua: quoniam similitudo illa columbæ non ostendebat aliquam veritatem proprietates invisibilis missionis. Ideo non fuit ibi falsitas signi, quia signatum correspondebat signo et res similitudini. Quemadmodum aliquis loquens per metaphoricas locutiones non mentitur: non enim sua locutione audientes intendit ducere in res quæ per nomina designantur, sed potius in illas res quarum res illæ significatæ per nomina similitudinem habent. Conformiter dicendum de igne. Hæc Thomas in Scripto. — In prima vero parte Summæ suæ, quæstione quadragesima tertia, consonanter his loquitur.

Verum in tertia parte Summæ tenet [quæst.39] contrarium. Quo ait: Non decebat ut Filius Dei, qui est Veritas Patris, aliqua deceptione aut erroris occasione uteretur.24 Propter quod non phantasticum, sed verum corpus assumpsit. Et quia Spiritus Sanctus dicitur Spiritus veritatis, etiam ipse veram columbam formavit in qua appareret, quamvis non assumpserit eam in unitatem personæ.25 Unde in libro de Agone christiano asserit Augustinus: Neque hoc ita dicimus, ut Dominum nostrum Jesum Christum dicamus solum verum corpus habuisse, Spiritum Sanctum vero fallaciter apparuisse oculis hominum; sed ambo corpora illa credimus esse vera. Quibus verbis subjungit: Sicut non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic etiam non oportebat ut eos falleret Spiritus Sanctus; sed omnipotenti Deo, qui naturam universam fabricavit, non fuit difficile ex nihilo verum corpus columbæ sine aliarum ministerio columbarum figurare, sicut nec fuit ei difficile verum corpus in utero Mariæ sine semine formare, quum creatura corporea et in visceribus Virginis ad formandum hominem, atque in mundo ad formandum columbam, imperio ac voluntati Dei serviret. Hæc Thomas.

Hinc scribit Durandus: Utrum species illæ fuerunt veræ res an non, non potest omnino certitudinaliter sciri, quum quæstio sit de facto. Si enim esset de possibilitate, esset facile respondere. Potuit magis decuit tales apparitiones fieri per rerum similitudines, quam per res ipsas : sicut et apparitiones angelorum sanctorum fiunt in corporibus quæ videntur esse humana, et tamen non sunt. Clarum est etiam quod nubes lucida non fuit talis quales ceteræ nubes, videlicet causata ex vaporibus elevatis ex aquis; sed erat quasi quædam subita condensatio aeris cum refulgentia radiosa : sicut nec vox tunc audita, fuit vox vera, utpote rei animatæ, quamvis fuerit verus sonus similis voci humanæ, ex determinata aeris percussione formatus. Ignis quoque qui apparuit super Apostolos, non videtur fuisse verus ignis : non enim combussit, nec Sancti dicunt eum miraculose impeditum a combustione. Sed flatus in quo datus est Spiritus Sanctus, potuit verus exstitisse flatus. Porro aliis apparet quod columba illa fuit vera columba : quod expresse tenet Augustinus in libro de Agone christiano, et etiam frater Thomas in tertia parte, tricesima nona quæstione, quamvis in Scripto primi teneat id quod dictum est prius. Hæc Durandus.

Demum Ægidius : Secundum diversas, inquit, Spiritus Sancti missiones, diversimode est loquendum de speciebus in quibus apparuit Spiritus Sanctus, an fuerint corporales, an imaginariæ tantum. Siquidem de columba planum est quod corporali apparuit specie : quoniam scriptum est columbam illam descendisse corporali specie.2627 Sed prout apparuit in linguis igneis dispertitis, magis consonum textui videtur visionem illam factam secundum imaginarias species : quia non legitur quod viderunt hujusmodi linguas, sed quod apparuerunt eis, vel secundum aliam translationem, visæ sunt illis linguæ. Sic namque consuevimus loqui quum secundum imaginationem aliqua vidimus. Sicque esset dicendum linguas illas fuisse solum in imaginatione secundumphantasticum organum. Hæc Ægidius.

Verum, ut modo probatum est, verius est censendum quod linguæ illæ vere cor-

Missio namque visibilis fit ad hoc ut credatur ei cui fit missio illa, tanquam habenti ministerium doctrinæ ac prædicationis. Sed magis creditur ei ex hoc quod signum visibile est similitudo quædam ostensa in materia aliqua, quam si esset res vera qualis apparet. Verbi gratia, si fuisset vera columba quæ apparuit super Christum, quæ peracto officio avolasset, creditum fuisset quod forsan a casu advenisset. Ex hoc autem quod apparuit subito, atque peracto suo officio repente disparuit, magis patuit esse miraculum. Ideo poraliter forinsecus videbantur. Et hoc et rebus missus sit Spiritus Sanctus, quæ credi necessarium reor, si rite pensetur Scriptura, quæ ait verissime, quod sedit supra singulos eorum, id est, ipse Spiritus Sanctus in illis linguis2829 sedit super discipulos et ceteros inibi congregatos, ut per ipsam exteriorem sessionem ostenderetur in eorumdem quiescere cordibus, quemadmodum in Evangelio recitatur Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba descendisse super Christum, atque mansisse super ipsum.30 Dictum est quoque quod missio visibilis fit ad ostendendum aliis exuberantem gratiam esse in his ad quos fit missio ipsa: hoc autem exteriori sensibili signo aptius demonstratur. Sed et Gregorius ait in homilia, quod foris apparentibus igneis linguis, intus facta sunt corda flammantia. Item Hieronymus super Matthæum affirmat simpliciter ignem super credentes sedisse.

Hinc Richardus: Quælibet, ait, species in qua refert Scriptura Spiritum Sanctum esse missum, vere fuit res corporalis quæ sensu particulari potuit apprehendi. Hæc C Richardus: qui tamen tenet quod columba illa et ignis non erant veram et specificam columbæ ac ignis naturam habentes.

Præterea omnibus his pro posse attentis, verius reor quod erant vere atque univoce columba et ignis, flatus ac nubes: tum propter auctoritatem Augustini id aperte insinuantis; tum propter rationes quas ad hoc Augustinus inducit, et quas Thomas in tertia parte Summæ tangit ac sequitur; tum quia per veram columbam verumque ignem, proprietates, virtutes et actiones adorandi Spiritus Sancti multo convenientius ac verius designantur, quam per similitudines eorumdem, quemadmodum proprietates Christifidelium multo aptius veriusque notantur per veras oves et agnos, quam per solas ipsum similitudines seu picturas. Imo similitudines rerum directe et immediate non designant nisi res ipsas quarum sunt similitudines. Quum ergo in illis speciebus proprietates, virtutes et actus ipsius evidentius signant, patet (ni fallor) quod vera et viva fuit illa columba supernaturaliter facta. Ad cujus corpus formandum ministerium exhibuit angelus. Animam vero ejus non videtur in instanti potuisse educere neque creare; an vero in tempore perbrevi per applicationem activorum et passivorum, disputantibus derelinquo. Verum divina omnipotente virtute celerrime fieri quivit quod per naturales causas fit successive.

Argumentorum hinc inde tactorum solutio patet ex dictis. Atque ad primum in principio motum, dicendum quod dignitas rerum creatarum nil facit ad hoc ut in ea divina persona mittatur, sed aptitudo designandi proprietates, virtutes et actus personæ quæ mittitur: ideo quamvis Spiritus Sanctus Filio sit prorsus æqualis, non tamen derogat excellentiæ ejus, quod in vilioribus apparuit ac missus est creaturis quam Filius.

Præterea circa hæc quærit Richardus: An Christus secundum statum passibilem fuit angelis minor? Et respondet, quod quantum ad gratiam et gloriam, fuit major. Quantum vero ad animam, non fuit secundum quosdam angelis minor: quia secundum Glossam ad Hebræos secundo, Hebr. n, 7. minor fuit angelis corpore et non mente. Verumtamen quia natura angelica simpliciter nobilior est quam humana, ut Sancti testantur, ideo aliis videtur quod quantum ad naturalia, fuit anima Christi inferior angelis et minor natura angelica. Porro quoad gratiam unionis, fuit simpliciter major. Sed quoad naturam passibilis corporis, fuit angelis minor, quemadmodum scriptum est: Minuisti eum paulo minus Ps. vii, 6. ab angelis. Et recte ait paulo minus: quoniam status passibilitatis in statum gloriæ et immortalitatis fuit paulo post convertendus. Hæc Richardus.

Bonaventura vero ait, quod Christus quantum ad naturam mentis saltem, non fuit minor angelis. Quod accipi potest de mente animæ Christi non secundum pura naturalia, sed per ordinem ad gratuita et ad finem. Ideo ait Ægidius: Anima Christi considerata secundum suam naturam absque superadditis gratiæ donis, fuit inferior quolibet angelo. — Petrus vero breviter ait, quod Christus in quantum viator, fuit quodammodo et secundum quid angelis minor; major vero eisdem ut comprehensor.

Circa hæc quærit Ægidius, utrum Spiritus Sanctus ratione suæ visibilis missionis sit minor Patre. Ad quod respondet: Hanc quæstionem diligenter pertractat Augustinus primo de Trinitate, ostendens Spiritum Sanctum non esse dicendum minorem Patre ratione visibilis missionis aut apparitionis, secundum quod Filius dicitur minor. Quocirca sciendum, quod nunquam fit communicatio idiomatum nisi ratione unitatis suppositi:31 quoniam nisi musica et ars ædificatoria in eodem essent supposito, ea quæ competunt homini ratione musicæ, non convenirent ædificatori. Non tamen cum reduplicatione fit communicatio illa: non enim musicus ædificat in quantum musicus, nec ædificator canit in quantum ædificator. Ita æqualitas ad Patrem competit Filio atque Spiritui Sancto ratione increatæ naturæ veræque deitatis, minoritas vero competit Filio ratione naturæ assumptæ: ideo nisi in eodem supposito essent natura creata et increata, non posset eadem persona dici æqualis Patri et minor. Quoniam ergo Spiritus Sanctus nequaquam in unitatem personæ univit sibi columbam aut aliam quamcumque speciem in qua missus est et apparuit, idcirco secundum nullam illarum est minor Patre, nec aliqua specierum illarum proprie prædicatur de eo. — Et si objiciatur quod ait Remigius, Quidam dicunt stellam quæ Christo nato apparuit, fuisse Spiritum Sanctum:32 dicendum quod duplex est prædicatio, puta: formalis seu per identitatem; et causalis, sicut odor dicitur fumalis evaporatio, seu repræsentativa, quemadmodum statua Herculis dicitur Hercules: sicque Spiritus Sanctus vocatur columba seu stella, quæ est effectus et signum Spiritus Sancti. Hæc Ægidius.

Quæritur an verum sit quod ait Hilarius, Pater est major Filio ratione auctoritatis, nec tamen Filius minor est Patre. Videtur quod non, quia major et minor relative dicuntur ad invicem.

Ad hoc Thomas respondet: Dans et recipiens comparantur ad invicem dupliciter. Primo, quantum ad datum: et sic Pater non est Filio major, nec Filius Patre minor, quia totam suam essentiam Pater communicat Filio. Secundo, quantum ad rationem dandi seu donationis: sicque dans, in quantum dat, quamdam habet dignitatem; recipiens vero nullam habet imperfectionem ex eo quod recipit, nisi imperfecte accipiat. Sicque Patri convenit dignitas quædam; non tamen minoratio, indignitas aut minoritas Filio, quia non imperfecte, sed perfectissime accipit quidquid est Patris. Sicque quod dicitur major, potius sonat dignitatis perfectionem, quam magnitudinis comparationem. Quamvis ergo Sancti attribuant Patri auctoritatem, non tamen proprie attribuitur subauctoritas Filio, sed per abusum loquentium est præsumptum. Et hoc sonant verba S. Hilarii, dicentis: Major est donans, sed non est minor cui unum et idem esse donatur. Hæc Thomas. — Concordat Albertus.

Porro Bonaventura hic addit: Nihil impedit quare Filius non dicatur minor Patre ratione subauctoritatis, sicut Pater major Filio ratione auctoritatis, nisi quoniam nomina indignitatis non debent in divinis trahi ad usum, vel quoniam sancti Doctores, quantum valent, elongant se ab hæreticorum fallacia. Ideo quum dixisset Hilarius Patrem majorem, noluit quod Filius diceretur minor, ne videretur illa majoritas non tantum auctoritatis, sed etiam inæqualitatis. Et quamvis Hilarius posuit in Patre auctoritatem, non tamen legitur in Filio posuisse subauctoritatem, sed verbum illud a magistris est additum. Hæc Bonaventura.

Ægidius vero prætactam Thomæ responsionem nititur improbare, sed inepte. Tamen quod assignat Ægidius pro causa cur Pater dicatur Filio major, non tamen Filius Patre minor, non videtur irrationabiliter dictum: siquidem dicit Patrem esse majorem, quoniam competit ei esse tototius deitatis principium (quod qualiter intelligendum sit, infra habebitur); Filium vero non esse Patre minorem, quia non esse totius deitatis principium, non est in Filio indignitas, sed proprietas, quia a Patre.

Verumtamen absolute loquendo, verba illa Hilarii non videntur bene sonare: quia cum hæreticis non debemus communicare in verbis, quantum poterit evitari. Ariani autem reprobi ac perfidi dixerunt Patrem Filio esse majorem. Ideo recte ait Richardus: Hilarius sumit majoritatem improprie; ideo sermo ille non est extendendus, nec proferendus nisi cum sana determinatione. Sumit namque majoritatem non prout notat inæqualitatem, sed prout dicit relationem principii ad id cujus est principium.

C. Auctoritatibus ita esse confirmat.

Ne autem in re tanta aliquid de nostro influere videamur, sacris auctoritatibus quod dictum est corroboremus. De hoc Augustinus in octavo libro de Trinitate ait : Qui proximum diligit, consequens est ut ipsam præcipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est. Consequens ergo est ut præcipue Deum diligat. Item in eodem : Deus dilectio est, ut ait Joannes apostolus. Ut quid ergo imus et currimus in sublimia cœlorum et ima terrarum, quærentes eum qui est apud nos, si nos apud eum esse velimus ?33 Nemo dicat : Non novi quid diligam. Diligat fratrem, et diligat eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potes notiorem Deum habere quam fratrem : plane notiorem, quia præsentiorem, quia interiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Dei , et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio quæ omnes bonos angelos et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis. Quanto ergo saniores sumus a tumore superbiæ, tanto sumus dilectione pleniores. Et quo nisi Deo plenus est qui plenus est dilectione ? His verbis satis ostendit Augustinus, quod dilectio ipsa qua diligimus Deum vel proximum, Deus est. Sed adhuc apertius in eodem libro subdit, dicens : Dilectionem quantum commendet Joannes apostolus attendamus : Qui diligit, inquit, fratrem, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Manifestum est quod justitiæ perfectionem in fratris dilectione posuerit : nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse : quod nunquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem epistola paulo post ait ita : Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est : et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum;34 qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est.35 Ista contextio satis aperte declarat, eamdem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse, tanta auctoritate prædicari, scilicet Joannis. Quum ergo ex dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem. Nec fieri potest ut eamdem dilectionem non præcipue diligamus qua fratrem diligimus, quoniam Deus dilectio est. Item : Qui non diligit fratrem, non est in dilectione; et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est. Ecce aperte dicit fraternam dilectionem Deum esse.

Aug. de Trinitate, lib. VIII, c. 7.

Aug. ubi supra, etc. 8.

Deum

Ibidem. I Joann. II, 10.

Aug. ubi supra.

D. Quod fraterna dilectio quum sit Deus, non est Pater vel Filius, sed Spiritus Sanctus.

Quum autem fraterna dilectio sit Deus, nec Pater est nec Filius, sed tantum Spiritus Sanctus, qui proprie in Trinitate dilectio vel caritas dicitur. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate : Si in donis Dei nihil est majus caritate, c. 19. et nullum est majus donum Dei quam Spiritus Sanctus, quid consequentius est quam ut ipse sit caritas, quæ dicitur et Deus et ex Deo? Ita enim ait Joannes : Dilectio ex Deo est; et paulo post : Deus dilectio est. Ubi manifestat eam se dilectionem dixisse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo, est dilectio. Item in eodem : Joannes volens de hac re apertius loqui :36 In hoc, inquit, cognovimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Spiritus itaque Sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est ergo Deus dilectio. Ipse igitur significatur ubi legitur : Deus dilectio est. Ex his ergo apparet quod Spiritus Sanctus caritas est.37

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 17, n. 31.

E. Quod non est dictum per causam illud : Deus caritas est ; sicut illud : Tu es patientia mea et spes mea.

Sed ne forte aliquis dicat illud esse dictum per expressionem causæ, Deus caritas est, scilicet quod caritas sit ex Deo, et non sit ipse Deus, sicut dicitur, Deus nostra patientia est et spes, non quod ipse sit ista, sed quia ista ex eo sunt : occurrit Augustinus, ostendens hoc non esse dictum per causam sicut illa, in quintodecimo libro de Trinitate ita dicens : Non dicturi sumus caritatem non propterea esse dictam Deum, quod ipsa caritas sit ulla substantia quæ Dei digna sit nomine, sed quod donum sit Dei, sicut dictum est de Deo : Tu es patientia mea.38 Non utique ideo dictum est, Tu es patientia mea, quod Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est. Unde alibi : Ab ipso est patientia mea. Hunc enim sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio.39 Tale enim est, Tu es patientia mea ; quale est, Domine, spes mea ;40 et, Deus meus, misericordia mea ; et multa similia. Non est autem dictum, Domine, caritas mea ;41 aut, Tu es caritas mea ; aut, Deus caritas mea : sed ita dictum est, Deus caritas est ; sicut dictum est, Deus Spiritus est. Hoc qui non discernit, intellectum a Domino, non expositionem quærat a nobis.42 Non enim apertius quidquam possumus dicere. Deus ergo caritas est. Ex prædictis clarescit, quod Spiritus Sanctus caritas est qua diligimus Deum et proximum. Unde facilius est nobis ostendere quomodo Spiritus Sanctus mittatur sive detur nobis.

Aug. op. cit. n. 27.

F. Quomodo Spiritus Sanctus mittatur vel detur nobis.

Tunc enim mitti vel dari dicitur, quum ita in nobis est ut faciat nos diligere Deum et proximum : per quod manemus in Deo, et Deus in nobis. Unde Augustinus hunc missionis modum insinuans in quintodecimo libro de Trinitate, ait : Deus Spiritus Sanctus, qui procedit ex Deo, quum datus fuerit homini, accendit eum ad diligendum Deum et proximum, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde diligat Deum, nisi ex Deo. Ecce quomodo datur vel mittitur nobis Spiritus Sanctus, secundum quod dicitur datum sive donum. Quod donum commendat Augustinus, explanans apertius quomodo detur, in eodem libro : Dilectio (inquit) Dei diffusa est in cordibus nostris, ut ait Apostolus, per Spiritum Sanctum, qui4344

Aug. op. cit. c. 17, n. 31.

Ibid. n. 31, 32. datus est nobis. Nullum est isto dono Dei excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni et filios perditionis. Dantur et alia per Spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuiquam Spiritus Sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Neque Spiritus Sanctus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem: quam qui non habuerit, etsi loquatur omnibus linguis, et habuerit prophetiam et omnem scientiam et omnem fidem, et distribuerit omnem substantiam suam, et tradiderit corpus suum ita ut ardeat, non ei prodest.45 Quantum ergo bonum est, sine quo ad æternam vitam neminem tanta bona perducunt? Ipsa vero dilectio vel caritas (nam unius rei nomen est utrumque) perducit ad regnum. Dilectio ergo quæ Deus est, et proprie ex Deo est, Spiritus Sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Deus caritas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus Sanctus, quum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi caritas intelligendum est, quæ perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum? Ecce hic aperitur quod supra dictum erat, scilicet, quod caritas sit Spiritus Sanctus et donum excellentius, et quomodo hoc donum, id est Spiritus Sanctus, detur nobis, scilicet, quum ita impertitur alicui, id est, ita habet esse in aliquo, ut eum faciat Dei et proximi amatorem: quod quum facit, tunc dari dicitur sive mitti alicui, et tunc ille dicitur proprie habere Spiritum Sanctum.

G. Utrum concedendum sit, quod Spiritus Sanctus augeatur in homine, vel magis vel minus habeatur vel detur.

Hic quæritur, si caritas Spiritus Sanctus est, quum ipsa augeatur et minuatur in homine, et magis et minus per diversa tempora habeatur, utrum concedendum sit, quod Spiritus Sanctus augeatur vel minuatur in homine, et magis et minus habeatur. Si enim in homine augetur, et magis vel minus datur et habetur, mutabilis esse videtur: Deus autem omnino immutabilis est. Videtur ergo quod vel Spiritus Sanctus non sit caritas, vel caritas non augeatur vel minuatur in homine. Item, caritas et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Si ergo Spiritus Sanctus caritas est, et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Sed quomodo datur non habenti, quum ipse ut Deus sit ubique et in omnibus creaturis totus? Et quomodo plenius datur vel habetur sine sui mutatione?

H. Responsio ad primam quæstionem.

His itaque respondemus, dicentes quod Spiritus Sanctus sive caritas penitus immutabilis est, nec in se augetur vel minuitur, nec in se recipit magis vel minus; sed in homine, vel potius homini, augetur et minuitur, et magis vel minus datur vel habetur: sicut Deus dicitur magnificari et exaltari in nobis, qui tamen in se nec magnificatur nec exaltatur. Unde Propheta: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Super quem locum ait auctoritas : Deus non in se, sed in corde hominis grandescit. Sic ergo Spiritus Sanctus homini datur, et datus amplius datur, id est augetur, et magis et minus habetur, et tamen immutabilis exsistit. Cassiodor. in Psalm. LXIII, 6.

I. Responsio ad secundam.

Quumque ubique sit et in omni creatura totus, sunt tamen multi qui eum non habent. Non enim omnes Spiritum Sanctum habent in quibus est : alioqui et irrationales creaturæ haberent Spiritum Sanctum, quod fidei pietas non admittit.

K. Auctoritate confirmat utramque responsionem.

Ut autem certius fiat quod diximus, auctoritate confirmamus. Quod Spiritus Sanctus magis ac minus percipiatur, et homini augeatur, et non habenti detur, et habenti ut plus habeatur, Augustinus ostendit super Joannem, dicens : Sine Spiritu Sancto constat nos Christum non diligere, et ejus mandata servare non posse : et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto vero amplius, quanto illum percipimus amplius. Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur : non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam si ab alio minus et ab alio amplius non habetur, sanctus Eliseus sancto Eliæ non diceret : Spiritus qui est in te, duplo sit in me. Christo autem, qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est Spiritus.46 Neque enim sine gratia Spiritus Sancti est mediator Dei et hominum homo Christus.47 Quod enim est unigenitus Dei Filius æqualis Patri, non est gratiæ, sed naturæ. Quod autem in unitatem personæ Unigeniti assumptus est homo, gratiæ est, non naturæ. Ceteris autem ad mensuram datur, et datus additur donec unicuique pro modo suæ perfectionis propria mensura compleatur. Ecce expresse habes, quod Spiritus Sanctus magis et minus datur vel accipitur, et homini datus augetur, et habenti et non habenti datur : quia Spiritus Sanctus est caritas, quæ non habenti datur, et in habente augetur et proficit. Imo, ut verius et magis proprie loquar, homo in ea proficit et deficit aliquando, et tunc ipsa dicitur proficere vel deficere, quæ tamen nec proficit nec deficit in se, quia Deus est. Unde Augustinus in homilia nona super epistolam Joannis ait : Probet se quisque quantum in illo profecerit caritas ; vel potius quantum ipse in caritate profecerit : nam si caritas Deus est, nec deficit nec proficit. Sic ergo in te proficere dicitur caritas, quia tu in ea proficis. Ecce quomodo intelligendum sit, quum dicitur Spiritus Sanctus augeri in nobis, quia nos in eo scilicet proficimus : sic et alia hujusmodi.

Aug. in Joann. tract. 74, n. 2, 3.

IV Reg. II, 9.

Aug. in Iam Joann. tract. 9, n. 2.

L. Quod aliqui dicunt Spiritum Sanctum non esse caritatem qua diligimus Deum et proximum.

Supra dictum est, quod Spiritus Sanctus caritas est Patris et Filii, qua se invicem Rom. v, 5. diligunt et nos; et ipse idem est caritas quæ diffunditur in cordibus nostris ad diligendum Deum et proximum. Horum alterum omnes Catholici concedunt, scilicet quod Spiritus Sanctus sit caritas Patris et Filii. Quod autem ipse idem sit caritas qua diligimus Deum et proximum, a plerisque negatur. Dicunt enim : Si Spiritus Sanctus caritas est Patris et Filii et nostra, eadem ergo caritas est qua Deus diligit nos, et qua nos diligimus eum. Hoc autem Sanctorum auctoritates negare videntur. Aug. de Spiritu et litt. c. 32. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et littera : Unde est dilectio? nisi unde et ipsa fides, id est a Spiritu Sancto. Non esset enim in nobis, nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum. Caritas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos : sicut justitia Dei dicitur, qua nos justi ejus munere efficimur; et Domini salus, qua nos salvat; et fides Christi, qua nos fideles facit. His verbis videtur monstrari distinctio inter caritatem qua Deus nos diligit, et qua nos diligimus. Et sicut justitia nostra dicitur Dei, non quod ipse sit ea justus, sed quia ea nos justos facit, similiter et fides et salus; sic videtur dicta Dei caritas quæ est in nobis, non quod ipse ea diligat, sed quia ea nos diligere facit. De hoc etiam idem Augustinus in quintodecimo de Trinitate ait : Quum Joannes commemorasset Dei dilectionem, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos, et misit Filium suum liberatorem pro peccatis nostris. Ecce et hic videtur manifeste dividere dilectionem qua nos diligimus Deum, ab ea qua ipse diligit nos. Si ergo, inquiunt, Spiritus Sanctus dilectio est qua Deus nos diligit, et qua nos diligimus, duplex dilectio est, imo duo diversa est : quod absurdum et a veritate longe est. Non est ergo dilectio qua diligimus, sed qua Deus tantum diligit nos. Id. de Trinitate, lib. xv, c. 17. I Joann. IV, 10.

M. Responsio ad prædicta determinans auctoritates.

His respondemus, prædictarum auctoritatum verba determinantes hoc modo : Rom. v, 5. Caritas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua ipse nos diligit, sed qua nos diligere facit, etc. His verbis non dividitur nec divisa ostenditur caritas qua Deus nos diligit, ab ea qua nos diligimus; sed potius, quum sit una et eadem caritas, et dicatur ipsa Dei caritas, diversis de causis et rationibus Dei caritas appellari in Scriptura ostenditur. Dicitur enim Dei caritas, vel quia Deus ea diligit nos, vel quia nos ea sui dilectores facit. diversa

N. Determinatio primæ auctoritatis.

Quum ergo ab Apostolo dicitur caritas Dei diffundi in cordibus nostris, non est dicta caritas Dei qua diligit nos, sed qua facit nos diligere, id est, non ibi appellatur caritas Dei eo quod Deus nos ea diligit, sed eo quod nos ea sui dilectores facit. Et quod ea ratione possit dici caritas Dei, quia nos ea diligere facit, ex simili genere locutionis ostenditur : sicut dicitur justitia Dei, qua nos justificat; et Domini salus, qua nos salvat; et fides Christi, qua nos fideles facit.

O. Determinatio secundæ.

Similiter et aliam exponimus auctoritatem, ubi ait dilectionem Dei commemorari, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos : ac si diceret, Commemorat dilectionem Dei non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod ipse ea diligit nos.

P. Aliud objiciunt.

Sed aliud est, inquiunt, quod magis urget.48 Dixit enim supra Augustinus, quod dilectio est a Spiritu Sancto, a quo fides. Sicut ergo fides non est Spiritus Sanctus, a quo est, ita nec caritas. Quomodo ergo Spiritus Sanctus est, si ab ipso est? Nam si ab ipso est, et ipse est, ergo Spiritus Sanctus a se ipso est. Ad quod dicimus : Spiritus Sanctus quidem a se ipso non est, sed tamen a se ipso datur nobis, ut supra dictum est. Dat enim se ipsum nobis Spiritus Sanctus. Et ex hoc sensu dictum est, quod caritas ab ipso est in nobis, et tamen ipsa Spiritus Sanctus est. Fides autem est a Spiritu Sancto, et non est Spiritus Sanctus : quia donum vel datum solummodo est, non Deus dans.

Q. Quod alias inducunt rationes et auctoritates ad idem probandum.

Alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum, scilicet quod caritas non sit Spiritus Sanctus : quia caritas affectio mentis est et motus animi; Spiritus Sanctus vero non est affectio animi vel motus mentis, quia Spiritus Sanctus immutabilis est et increatus : non est ergo caritas.

R. Quod caritas est motus vel affectio animi.

Quod autem caritas sit affectio animi et motus mentis, auctoritatibus confirmant. Dicit enim Augustinus in tertio libro de Doctrina christiana :49 Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se ac proximo propter Deum. Idem in libro de Moribus Ecclesiæ catholicæ, tractans illud verbum Apostoli, Nec mors nec vita poterit nos separare a caritate Dei :50 Caritas Dei, inquit, dicta est virtus quæ animi nostri rectissima affectio est, quæ conjungit nos Deo, qua eum diligimus.51 Ecce his verbis exprimitur, quod caritas est affectio et motus animi, ac per hoc non videtur esse Spiritus Sanctus.

S. Responsio determinans auctoritates.

Ad quod dicimus, hoc ita dictum esse sicut dicitur, Deus est spes nostra et patientia nostra, quia facit nos sperare et pati : ita caritas dicitur esse motus sive affectio animi, quia per eam movetur et afficitur animus ad diligendum Deum. Non autem mireris, si caritas, quum sit Spiritus Sanctus, dicatur motus mentis, quum etiam in libro Sapientiæ dicatur de Spiritu Sapientiæ : Qui attingit a fine usque ad finem; qui est actus mobilis, certus, incoinquinatus. Quod non ideo dicitur, quod Sapientia sit mobile aliquid vel actus aliquis; sed quia sui immobilitate omnia attingit, non locali motu, sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sic ergo caritas dicitur motus animi, non quod ipsa sit motus vel affectio vel virtus animi, sed quia per eam, quasi esset virtus, afficitur mens et movetur. Sed si caritas Spiritus Sanctus est, qui operatur in singulis prout vult, quum per eum mens hominis afficiatur et moveatur ad credendum vel sperandum, et hujusmodi, sicut ad diligendum : quare non sic dicitur caritas motus vel affectio mentis ad credendum vel sperandum, sicut ad diligendum? Ad quod sane dici potest, quia alios actus atque motus virtutum operatur caritas, id est Spiritus Sanctus, medianibus virtutibus quarum actus sunt, utpote actum fidei, id est credere, fide media, et actum spei, id est sperare, media spe. Per fidem enim et spem prædictos operatur actus; diligendi vero actum, per se tantum sine alicujus virtutis medio operatur, id est diligere. Aliter ergo hunc actum operatur quam alios virtutum actus : ideoque differenter de hoc et de aliis loquitur Scriptura, quæ istum specialiter caritati tribuit. Est ergo caritas vere Spiritus Sanctus. Unde Augustinus præmissum verbum Apostoli tractans in eodem libro, caritatem dicit esse bonum quo nil melius; et per hoc ipsam esse Deum significat, dicens : Si nulla res ab ejus caritate nos separat, quid esse non solum melius sed etiam certius hoc bono potest? Ecce dicit, quia caritate nihil melius est. Caritas ergo Spiritus Sanctus est, qui Deus est, et donum Dei sive datum : qui dividit singulis fidelibus dona, nec ipse dividitur, sed indivisus singulis datur. Unde Augustinus, ubi Joannes dicit non ad mensuram Christo dari Spiritum, ait : Ceteris vero dividitur, non quidem ipse Spiritus, sed dona ejus.

Sap. viii, 1. Ibid. vii, 22. 1 Cor. xii, 11. Aug. de Mor. lib. i. c. 11, n. 18. 1 Cor. xii, 11. Aug. in Jo. ann. tract. 74, n. 3. Joann. iii, 34.

T. An concedendum sit quod per donum dentur dona.

Hic quæritur, quum Spiritus Sanctus per quem dividuntur dona, ipse sit donum, utrum concedendum sit, quod per donum dividantur ac dentur dona. Ad quod dicimus, quia per donum quod est Spiritus Sanctus, singulis propria dividuntur, et ipsum communiter omnes boni habent. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate ait : Per donum quod est Spiritus Sanctus, in commune omnibus membris

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 19.

Christi multa dona, quæ sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia: quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur, omnes habeant, id est Spiritum Sanctum. Ecce aperte dicit, per donum dona donari.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEPTIMÆDECIMÆ

HIC tractatur de invisibili missione Spiritus Sancti. Et circa hæc Magister movet quæstionem difficilem, an scilicet Spiritus Sanctus sit caritas qua Deum proximumque diligimus. Et arguit pro parte utraque, atque quod sibi verius esse videtur determinat, ac solvit instantias. Insuper circa hanc principalem quæstionem movet et dubia alia, qualiter scilicet caritas dicatur in nobis augeri et minui, si ipsa est Spiritus Sanctus, quem constat invariabilem esse.

Footnotes

  1. Matth. 11, 16. ↩

  2. Ibid. 17. ↩

  3. Rom. 11, 29. ↩

  4. Matth. xvii, 5. ↩

  5. Joann. xx, 22. ↩

  6. Ibid. 23. ↩

  7. Ibid. 3. ↩

  8. Act. II, 1. ↩

  9. Tim. II, 5. ↩

  10. Matth. III, 16. ↩

  11. Act. II, 3. ↩

  12. Exod. XIII, 21. ↩

  13. Exod. III, 2. ↩

  14. Matth. xvii, 5. ↩

  15. Joann. XVI, 13. ↩

  16. Luc. III, 22. ↩

  17. Lev. XII, 6, 8. ↩

  18. Joann. XX, 22, 23. ↩

  19. Act. II, 3. ↩

  20. Joann. XII, 28. ↩

  21. Joann. VI. ↩

  22. Joann. II. ↩

  23. Num. XX, 11. ↩

  24. I Joann. v, 6. ↩

  25. Joann. XVI, 13. ↩

  26. Act. II, 3. ↩

  27. Luc. III, 22. ↩

  28. Act. II, 3. ↩

  29. Act. ii, 3. ↩

  30. Luc. m, 22. ↩

  31. Joann. XIV, 28. ↩

  32. Matth. II. ↩

  33. I Joann. IV, 8. ↩

  34. 1 Joann. IV, 7. ↩

  35. Ibid. IV, 7, 8. ↩

  36. Ibid. 8. ↩

  37. 1 Joann. IV, 13. ↩

  38. Ps. LXX, 5. ↩

  39. Ps. LXI, 6. ↩

  40. Ps. LXX, 5. ↩

  41. Ps. LVIII, 11. ↩

  42. Joann. IV, 24. ↩

  43. BQ 6522 A2 ↩

  44. Rom. v, 5. ↩

  45. 1 Cor. xiii, 1-3. ↩

  46. Joann. III, 34. ↩

  47. I Tim. II, 5. ↩

  48. Aug. de Spiritu et litt. c. 32. ↩

  49. Idem de Doct. christ. lib. III, c. 10. ↩

  50. Rom. VIII, 38. ↩

  51. Aug. de Mor. lib. I, c. 11, n. 19. ↩

Chapter 137 of 271