Partie cinquième (2): Psaume 19
Psaume 19
EXAUDlAT te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob.
Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum.
Exaudiet illum de caelo sancto suo: in potentatibus salus dextera ejus.
Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
Domine salvum fac Regem: et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
V. Domine salvum fac Regem
R. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
QUAESUMUS, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Rex noster, qui tua miseratione regni suscepit gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa: quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra devitare, hostes superare, et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire; Per Christum Dominum nostrum.
Au jour de l'Assomption de la bienheureuse Vierge, immédiatement après le psaume Exaudiat, on dit ce qui suit, pour le vœu du Roi Louis XIII le juste, qui a mis son royaume sous la protection de la très sacrée Mère de Dieu, à raison de quoi on fait des processions en ce jour-là par toute la France.
Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris: sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
V. Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis
R. Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Deus, Regum et regnorum Rex, Moderator et Justus, qui Unigenitum Filium tuum, beatissima Virginis Mariae Filium, ei subjectum esse voluisti: famuli tui Christianissimi Francorum Regis, fidelis populi, et totius regni sui vota secundo favore prosequere; ut qui ejusdem se Virginis imperio mancipant, et ipsius servituti devota spontione consecrant, perennis in vita tranquillitatis ac pacis, et aeternae libertatis in caelo praemia consequantur; Per eumdem.
Prière
À la très sainte Mère de Miséricorde pour les Défunts. 211
Ave, Mater misericordiae,
Ave, Mater divinae gratiae, Ave, Mater sanctae fiduciae, Mater Jesu, Mater clementiae,
O Maria !
Sol es, Virgo, defectum nesciens,
Sol in caelis de terris oriens, Omnes pio vultu respiciens, Afflictorum corda reficiens,
O Maria !
211 Cette prière est une imitation du Salve Mater misericordiae, en usage chez les Carmes, et de la prose Languentibus de J. Langueznou, XIVe siècle. Languentibus in purgatorio, Qui purgantur ardore nimio, Et torquentur gravi supplicio, Subveniat tua compassio, O Maria !
Fons es patens, qui culpas abluis, Omnes lavas, et nullum respuis, Manum tuam extende mortuis Qui sub poenis gemunt continuis, O Maria !
Ad te, pia, suspirant mortui, Te rogantes de poenis erui, Et adesse tuo conspectui, Et gaudiis aeternis perfrui, O Maria !
Clavis David, quae caelum aperis,
Nunc, beata, succurre miseris, Qui tormentis vexantur asperis, Educ illos de domo carceris,
O Maria !
Lex justorum, norma credentium, Vera salus in te sperantium, Pro defunctis sit tibi studium Assidue precari Filium, O Maria !
Virgo Mater, Deo praedilecta, Te rogamus, mortuos visita, Per te cunctis laxentur debita, Ad requiem iis esto semita, O Maria !
In tremendo Dei judicio, Quando fiet stricta discussio, Nos dilecto praesentes Filio, Ut cum Sanctis sit nobis portio, O Maria!
Dies ilIa, dies terribilis,
Dies malis intolerabilis;
Sed tu, Mater, Mater amabilis, Fac sit nobis Judex placabilis,
O Maria !
Tunc iratus Judex adveniet,
Singulorum causas discutiet, Personamque nullam respiciet, Sed singulis justa definiet,
O Maria!
Summi Regis Mater et Filia,
Cui datur omnis potentia, Tua, Virgo, dulci clementia Esto semper nobis propitia,
O Maria. !
Hymne
En l'honneur de la bienheureuse Vierge Marie.
O Filii et Filiae
Maria, Matris gratiae,
Date corda latitiae
Alleluia
Alleluia, alleluia, alleluia
En magna vobis gaudia,
Dei Mater et Filia,
Vobis Mater fit propria
Alleluia. etc
Hanc ergo Matrem colite,
Vos amantem diligite,
Et corde toto canite,
Haec summo Patri proxima,
Nati Mater dignissima,
Paracleti charissima,
O plena Mater gratia !
Tibi nostra pracordia,
Tibi donamus omnia
Natos benigna protege,
Sensus et corda dirige,
Et sursum mentes erige
O Jesu, Patris dextera, Per sacra Matris ubera, Super nos solus impera.
Alleluia, etc.
Fac nos te solum quaerere, Corde toto diligere, Et in aeternum canere Alleluia, etc.
Vivat Maria Filius, Vivat, reguet in omnibus, Et totis canant cordibus Alleluia, etc.
Vivat Jésus et Maria, Vivant corda fidelia, Et cantent in laetitia Alleluia, etc.
Continuation du même Hymne.
VIRGO sacratissima!
O Mater amantissima!
O Deo dilectissima !
Alleluia, etc.
Nec lingua valet dicere, Nec mens humana capere Magnalia Deiparae.
Alleluia, etc.
Infernus per te clauditur, Per te caelum recluditur, Nobisque vita redditur.
Alleluia, etc.
Beati qui te diligunt, Et tibi corde serviunt:
Te semper Matrem sentiunt.
Alleluia, etc.
Qui te colunt, hos erigis, Qui diligunt, hos diligis Et donis imples maximis.
Alleluia, etc.
Nomen tuum dulcissimum,
Omni laude dignissimum,
Laudetur in perpetuum
Sacris tuis visceribus,
Et beatis uberibus
Laus et honor ab omnibus
Benedictum sit Cor tuum,
Cordi Jesu charissimum,
Et cordis nostri gaudium
Tibi, laus, amor, gloria,
Aeterna tibi gaudia,
Aeterna sint praeconia
Aeterni Patris Unicum,
Mariae Matris Filium,
Collaudet omne seculum
Alleluia,
Alleluia, alleluia, alleluia
Hymne
En l'honneur de la très sacrée Mère de Dieu 212.
Te Mariam laudamus: * te caeli et terrae Dominam confitemur. Te aeterni Patris * charissimam Filiam, Te Filii unigeniti * dignissimam Matrem, Te Spiritus sancti dilectissimam sponsam, * omnis terra veneratur. Tu sanctissima Trinitatis *, gloriosissimum sanctuarium . Tu sancta Ecclesiae * pretiosissimum gazophylacium. Tu post Deum * spes unica peccatorum. Tu moerentium et afflictorum * consolatrix suavissima. Tu omnium Christianorum * Mater amantissima. Tu cordis nostri * Regina benignissima. Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israël, * tu honorificentia populi nostri.
212 __ Saint Bonaventure a composé un cantique du même genre, mais différent: Te Matrem Dei laudamus. Le V. P. Eudes paraît s'en être inspiré. On le trouve dans la Triple Couronne du P. Poiré, t. IV, ch. 9, 6.__ Tibi omnes Angeli et Archangeli: * tibi Throni et Principatus deserviunt. Tibi omnes Potestates et Virtutes: * tibi omnes Dominationes obediunt. Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant: Sancta, sancta, sancta, * Maria Mater admirabilis.
Pleni sunt caeli et terra * mirabilibus misericordia tua. Te gloriosus * Apostolorum Chorus, Te Patriarcharum et Prophetarum * laudabilis numerus, Te Martyrum et Sacerdotum candidatus * laudat exercitus. Te Confessorum ac Virginum * amabilis collaudat coetus. Te omnes Sancti et Electi * toto corde concelebrant. Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia, Matrem * immensa charitatis, Venerandam te veram Dei Genitricem * et immaculatam semper Virginem. Tu ad liberandum omne genus humanum, * Filium Dei in uterum suscepisti. Per te, contrito capite serpentis, * aperta sunt fidelibus regna caelorum. Tu ad dexteram Filii sedes, * in gloria Patris. Tu ipsum nobis redde propitium, * quem ad judicandum nos credimus esse venturum. Tu, pia, quaesumus, famulis tuis subveni, * quos Filius tuus pretioso sanguine redemit Aeterna fac cum Sanctis ejus * in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domina, * et benedic haereditati tua. Et rege nos, * et custodi nos in aeternum. Per singulos dies * benedicimus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi. Dignare, Virgo potens, * sine peccato nos semper custodire. Miserere nostri, Virgo clemens, * miserere nostri. Fiat misericordia tua magna nobiscum, * quia in te confidimus. In te, Maria, speravi, * non confundar in aeternum.
Canticum laudis et gratiarum actionis sacratissimo Cordi Jesu et Mariae, pro innumeris beneficiis ab illo acceptis 213 . 213 __ Le V. P. Eudes a composé ce Magnificat pour exalter les faveurs dont la divine bonté l'avait honoré pendant sa vie. Il demanda instamment qu'on enterrât avec lui une copie de ce cantique d'action de grâces, pour protester par là qu'il voulait que tous les grains de poussière en laquelle son corps serait réduit fussent autant de langues et de cœurs qui bénissent continuellement les Cœurs sacrés de Jésus et de Marie, et par eux la très sainte Trinité, source primitive de tous les biens répandus sur les hommes. Cf. Hérambourg, Vertus du P. Eudes p. 267; Martine, Vie du P. Eudes, II, p.437. __ MAGNIFICAT anima mea * Cor admirabile Jesu et Mariae. Et exultavit Spiritus meus: * in magno Corde meo. Nam Cor suum maximum dederunt mihi Jésus et Maria, * ut omnia mea in charitate ejus fiant. Gratias illis infinitas * super inenarrabili Dono ipsorum. Fecit mihi magna Cor benignissimum: * suscepit me ab utero matris mea. Gratias infinitas * super inenerrabilibus donis ejus. Abyssus miseriarum mearum * invocavit abyssum misericordiarum ejus. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus. Praevenit me Cor mitissimum * in benedictionibus dulcedinis sua. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus. Sub umbra manus sua protexit me, * et custodivit me quasi pupillam oculi. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus. Elegit me Sacerdotem sibi, * et cum principibus populi sui collocavit me. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus. Dedit verba sua in ore meo, * et posuit os meum quasi gladium acutum. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus.
Mortificavit et vivificavit me, * et fuit mecum ubicumque ambulavi. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus. Inimicus fuit inimicis meis, * et ex omnibus tribulationibus meis liberavit me. Gratias infinitas * super inenarrabilibus donis ejus. O Cor amantissimum, fons omnium bonorum, * a te mihi venerunt innumera bona. Tibi laus, tibi amor, tibi gloria: * te omnes lingua concinant, te diligant omnia corda. Confiteantur tibi misericordia tua: * et amoris tui mirabilia filiis hominum. Benedicant te omnes virtutes tua: * laudent et superexaltent in saecula. Memor sit Pater misericordiarum omnis sacrificii tui: * et tribuat tibi cuncta desideria tua. O Cor Jesu, amoris et doloris impetu, pro nobis in Cruce disruptum, * tibi cor nostrum in igne tuo perpetuo immoletur. O Cor Maria, doloris gladio transfixum, * fac ut cor nostrum divini amoris sagitta jugiter transfigatur. O Cor Jesu et Mariae, fornax amoris, * in te cor nostrum demergatur in perpetuum.
Chapter 18 of 18