Caput 2: De testimoniis gratiae
Domino Deo largitori verorum bonorum grates referat quidquid coeli ambitu, terrarum circuitu et profundo abyssi concluditur; et laudem illi decantent aeternam, immensam, et incommutabilem illam, quae ab amore increato procedens, in seipso plenissime efficitur, pro supereffluenti abundantia pietatis illius qua ad vallem humanae fragilitatis impetus suos dirigens, inter caeteras etiam hanc respexit ad quam ipsum suum proprium donum allexit. Sicut enim Scriptura indicat quod in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, cum plures adsint testes, non est diffidendum quia Dominus istam quasi speciale organum elegerit ad notificandum per eam arcana suae pietatis.
Testis igitur primo et principaliter est Deus, qui saepius per eam praedicta verificans et occulte intellecta demonstrans, effectumque orationum suarum pluribus persentire condonans, imo per merita ipsius obsecrata exaudiens, etiam a tentationibus liberavit cum devoto et humili corde supplicantes. Unde exempli causa pauca de multis edisseram.
Vice igitur quadam, tempore scilicet illo quo dominus Rudolphus rex Romanorum obiit et ista eum caeteris pro electione successoris oraret, ipso die et, ut creditur, eadem etiam hora qua electio illa perficiebatur in alia regione, ista eam factam Matri monasteriu notificavit. Et addidit quod idem rex qui ipso die foret electus, a successore suo esset occidendus, quod et rei comprobavit eventus.
Item cum coenobio nostro, minante quodam malefactore, immineret periculum quod inevitabile videbatur, et ista post factam orationem Matri monasterii praediceret gratia Dei omne hoc periculum evacuatum, supervenit procurator curiae qui hoc idem quod ipsa revelatione divina secreto intellexit, ipse judicum decreto depositum affirmabat. Unde Abbatissa cum aliis qui conscii hujus beneficii erant, exultans in Domino gratias ipsi referebat.
Quaedam etiam persona diutius tentationibus fatigata, per somnum est admonita ut istius se orationibus commendaret. Quod cum devote fecisset, protinus meritis et intercessionibus ejusdem se gaudebat liberatam.
Hoc quoque dignum relatione judicavi quod quaedam persona communicatura, dum ex occasione ante aliquos dies ad missam multis cogitationibus gravaretur, in tantum quod jam pene ad consensum delectationis inclinaretur, et per hoc ultra modum molestaretur, quia cum talibus occupationibus nullatenus accedere praesumebat, tandem divinitus, ut creditur, inspirata latenter arripiens vilem quemdam panniculum quem viderat hanc electam Dei de involumento pedum suorum discissum abjecisse, ipsum cum fiducia cordi suo superimposuit, exorans Dominum ut per amorem illum quo cor dilectae suae ab omni humana affectione abstractum sibi soli tam dignanter elegisset ad inhabitandum, ac spiritualibus donis influendum, etiam per merita ejusdem ipsam misericorditer a sua tentatione dignaretur liberare: mira res! et vere omni acceptione et reverentia digna! quia mox ut panniculum illum cum jam dicta devotione cordi suo impressum tenuit suppositum, omnis illa tentatio tam carnalis quam humana sic omnino ab ea est amota, quod nec postea consimili est gravata.
Cui fidem adhibere nulli videatur magnum, cum Dominus ipse dicat in Evangelio: "Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet" (Jn 14:12). Unde Dominus qui tactu fimbriae suae dignatus est haemoroissam illam quondam sanare, potuit nihilominus cum pietati suae complacuit, etiam per merita hujus electae suae animam, pro cujus amore mori dignatus est, a periculo tentationis relevare. Et haec de primo teste dicta sufficiant, quamvis innumera possent adjungi.
Chapter 2 of 17