Skip to the text

Caput 11: De virtute humilitatis, caeterisque pluribus inimul positis

Hinc inter multa rutilantium virtutum quasi micantium stellarum claritatem quibus eam Dominus mirifice ad inhabitandum sibi decoraverat, praecipue in ipsa resplenduit humilitas, quae est omnium gratiarum receptaculum, universarumque virtutum conservatorium. Nam, ipsa scilicet humilitate inducente, reputabat se omnium donorum Dei tam indignam, quod nullomodo consentire potuit aliquod donum recipere in suum profectum, sed videbatur ipsa sibi esse sicut canalis, per quem gratia influeret electos Dei ex aliqua occulta Dei praeordinatione, cum omnino ipsa esset indigna, et indignissime ac infructuosissime susciperet omnia dona Dei tam minima quam maxima, excepto hoc solo quod laborabat ea sive per scripta, sive per dicta ad proximorum utilitatem erogare. Et hoc faciebat ea fidelitate quantum ad Deum, et ea humilitate quantum ad seipsam, quod saepius cogitabat intra se: "Etiamsi ego post hoc cruciabor in inferno secundum merita mea, tamen gaudeo quod Dominus tunc fructum donorum recipiet in aliis." Nullum enim tam vilem recognovit in quo sibi non videretur fructuosius repositum donum Dei quam in se, et tamen in nullo refugiebat quin omnibus horis paratam se exhiberet ad quaelibet dona Dei, et per consequens semper illa expendere ad utilitatem proximorum, quasi ad se minus pertineret quam ad altos, qui per ejus relationem susceperunt. In luce etiam veritatis se dijudicans, extremam se respexit inter illos de quibus Propheta dicit: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo (Is 40:17). Et infra: : Quasi pulvis exiguus, etc. Sicut enim pulvis exiguus latens sub calamo vel simili, quadam exili umbra absconditur a radio solis, sic ipsa se alienando declinare nitebatur excellentiam tam praenobilium donorum Dei, et ea dona solummodo addicere ipsi qui aspirando praevenit quos vocat, et adjuvando prosequitur quos justificat; retinendo sibi tantummodo reatum illum quo tam gratuitis donis se ingratam, ut sibi videbatur, exhibuit et indignam; nec tamen reticere potuit pietatem Dei erga se ad gloriam ipsius, sed ad notitiam aliorum transferre curavit ea intentione qua dixit sibi in corde quo: "Nullo modo decet ut de benignitate Dei erga me fructus major non proveniat in aliis quam in me vilissima depravatrice possit provenire."

Unde quadam vice dum iret in via, ex magna dejectione suimet dixit ad Dominum: "Maximorum miraculorum tuorum, Domine, hoc praecipue reputo quod terra haec tam indignissimam me gestat peccatricem." Ex quibus verbis Dominus, qui omnem humiliantem se exaltat, dignantissime commotus benignissime respondit: "Libens terra se tibi calcabilem praebet, dum universalis coeli dignitas cum ingenti exultationis tripudio horam illam jucundissimam praestoletur qua te gestare dignetur." O vere mira dignationis Dei suavitas quae tanto majori reverentia sublimat animam, quanto plus propriae vilitatis consideratio ad ima deprimit illam!

Vanam etiam gloriam ita vilipendit quod cum esset in devotione sive in aliquo bono opere, si aliqua sibi cogitatio incidit, libere consensit, ea intentione qua cogitavit: "Si aliquis videns illud bonum trahitur ad imitandum, tunc Dominus tuus habet ex te hunc fructum laudis." Videbatur enim ipsa sibi in hoc opere esse in Ecclesia Dei sicut larva aliqua in domo patrisfamilias, quae ad nihilum valet, nisi ut tempore fructuum ligetur super arborem ut aves abigantur, et sic fructus conserventur.

Quantum etiam in ea refulserit spiritualis devotionis fervor et suavitas, in pluribus scriptis suis valde utilibus evidentissimum reliquit testimonium, et insuper ipse Scrutator cordium tale dignatus est ipsi testimonium perhibere. Igitur cum quidam homo devotus maximam sentiret devotionem in oratione, intellixit Dominum sibi dicentem: "Tali suavitate quali tu nunc gaudes, scias frequentissime visitari illam electam meam, quam gratuito elegiad inhabitandum."

Quod etiam miro modo delectaretur in Domino, clare patuit ex eo quod transitoria delectamenta incredibile ipsi gignebant fastidium, quia, ut dicit Gregorius: "Gustato spiritu desipit omnis caro," et beatus Bernardus dicit: "Quod amanti Deum omnia fastidio sunt, quamdiu frustratur eo quem solum desiderat." Unde et quadam vice ex consideratione vilitatis humanae delectationis lassata dixit ad Dominum: "Ego nullam omnino scio rem in ferris invenire in qua delecter praeter te solum, Dominum meum dulcissimum." Tunc Dominus ipsi vicem recompensans respondit: "Similiter et ego nec in coelis, nec in ferris aliquid invenio in quo delecter sine te, quia omni delectationi meae te semper per amorem adjungo; et sic semper in te defector cum omnibus in quibus defector, et hoc quanto mihi delectabiiius, tanto tibi fructuosius erit."

Quam frequens etiam in oratione et vigiliis fuerit, satis claruit ex eo quod assuetam horam orationis nullo unquam die negligebat, nisi aut ex infirmitate lecto decumberet, vel ad laudem Dei in proximorum salute laboraret. Unde et Dominus eam assidue jucundissime praesentiae suae consolatione laetificando in orationibus suis, reddidit ad spiritualia exercitia longe provectiorem quam aliqua exercitia corporis possent effecisse fortem. Nam cum tanta delectatione mentis observabat statuta Ordinis, ut est frequentatio chori, jejunii et communia opera, quod talia nunquam sine magno gravamine omittebat. Bernardus: "O si quis semel gustu charitatis inebriatus fuerit, ad omnem mox laborem et dolorem hiiarescit."

Claruit quoque in ea tanta libertas spiritus, quod nihil omnino unquam conscientiae contrarium per aliquam moram potuit ferre. Nam et in hoc Dominus ipsam commendans cuidam devoto in oratione sua sciscitanti quid sibi in hac electa sua maxime complaceret, sic respondit: "Libertas cordis." Quod ille multum admirans et quasi parvipendens ait: "Aestimabam, Domine, quod ipsa ad majorem cognitionem et ad ferventem insuper amorem gratia tua jam pervenisset." Ad quod Dominus: "Etiam, ait, ut existimasti ita est; sed hoc mediante gratia libertatis, quae tale bonum est, quod per eam directe pertingitur ad summam perfectionem. Nam singulis horis donis meis apta invenitur, quia nunquam permittit cordi suo inhaerere aliquid quod me impediat."

Ex nimia etiam libertate nunquam pati potuit ut aliquid retineret cujus non indigebat, sed accepta xenia saepissime statim aliis dedit, ea tamen discretione, ut indigentibus libentius daret, nec in hoc amicissimos inimicissimis praeferebat.

Quidquid etiam cordi ejus incidit faciendum vel loquendum, hoc semper promovebat, ne forte in servitio Dei vel contemplationis studio aliqualiter impediretur. Quod etiam Domino placere tali revelatione certificatum est. Nam Domna M. cantrix dum vice quadam videret Dominum super solium excelsum sedentem, et istam quasi spatiando coram eo deambulantem, et crebrius ad vultum Domini respicientem, atque ad emissiones divini Cordis ardentissime inhiantem, et super hoc multum admiraretur, tale accepit responsum: "Conversatio hujus electae meae talis est, quod ut vides , singulis horis coram me de ambulando quasi sine intermissione desiderat et perquirit cognoscere beneplacitum Cordis mei. Unde cum in aliquo voluntatem meam comperit, mox omni conamine illud perficere satagens revertitur, mox ad alia mihi placita perquirenda, et etiam per consequens fideliter exsequenda, sicque tota vita ipsius mihi cedit in laudem et honorem." Tunc illa: "Domine mi, si talis est conversatio sua, unde tunc esse potest quod quandoque gravius judicat excessus et defectus aliorum?" Ad quod Dominus benigne respondit: "Ex eo certe quod ipsa nullam maculam cordi suo inhaerere permittit, non potest etiam aliorum defectus aequanimiter tolerare."

In vestibus etiam et in utensilibus semper magis requierebat necessitatem et utilitatem quam curiositatem vel delectabilitatem, et quaslibet res suas secundum hoc diligebat quo eam plus ad cultum Dei promovebant, ut librum in quo frequentius legebat , tabulam inqua scribebat saepius, vel etiam libros in quibus alii libentius legebant, vel ex quibus se magis aedificari dicebant, et similia erant sibi cariora, eo quod viderentur quasi laudabilius obsequium Domino exhibere. Omnium enim creaturarum sibi a Domino concessarum utebatur non sibi sed Domino in laudem aeternam. Unde miro modo laetabatur quando aliquid expendit in usum suum, quemadmodum si hoc obtulisset super altare Domino ad honorem, sive in eleemosynarum erogasset distributionem, quia sive dormiret sive comederet, aut aliquid aliud quodcumque commodum reciperet, totum hoc Domino se impendere gaudebat, ipsum in se seque in ipso respiciens juxta praeceptum Domini dicentis: Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis (Mt 25:40), aestimans se ex indignitate sua vilissimam et minimam omnium creaturarum, et ideo quidquid sibimet impendit, hoc se minimo Dei reputabat se impendisse. Quod quantum acceptaverit divina dignatio, hoc modo sibi revelavit. Nam cum vice una ex quodam labore caput lassatum ad laudem Dei aromatibus in ore retentis relevare niteretur, benignus Dominus benigne et blande ad ipsam inclinatus et quasi odore eorumdem aromatum se simulans recreatum, post pusillum cum suavi spiramine se erigens, alacri vultu coram omnibus sanctis se tamquam jactitando de hoc dicebat: "Ecce quid novi de sponsa mea modo recepi." Sed et in infinitum plus gaudebat si quando alicui proximorum quorum aliquid simile beneficium impendisset, ad similitudinem, sicut avarus gauderet si pro nummo centum acciperet marcas.

Omnia etiam sua tam plene cum Domino communicabat quod quandocumque plura porrigebantur sibi, de quibus erat participatura, sive in cibis sive in vestimentis et similibus, clausis oculis ad accipiendurn manum porrigebat, ea intentione ut si quid sibi Deus praeordinasset hoc modo ipso dispensante acciperet; et quodcumque tunc apprehendit, hoc cum tanta gratitudine acceptabat, ac si Dominus illud propriis manibus porrexisset; et exinde sive hoc optimum, sive pessimum fuisset, peroptime sibi complacebat. Tali ergo intentione omnia sua perficiens miro modo in hoc delectabatur, in tantum quod quandoque compassive recoluit miseriam paganorum et Judaeorum, pro eo quod ipsi electionem suam tali modo cum Deo non possent participare.

Virtutem quoque discretionis non mediocriter in ea refulsisse ex eo vel maxime patet, quod tam cum sensibus quam Scripturarum sententiis prae aliis mirifice abundaret, in tantum quod cum pluribus consilium ab ea quaerentibus una hora de diversis causis tam prudenter respondisset quod audientes multum mirarentur, ipsa tamen tam humili discretione omnia a se facienda ab aliis etiam longe inferioribus dijudicanda requirebat, et in omnibus tantum consensum praebebat, quod raro adeo sibi placere potuit quod ipsa definierat quin libentius sequeretur sensum aliorum.

Sed superfluum videretur si nunc sigillatim adderetur quam praerutilanti luce claruerint in ea caeterae virtutes, scilicet obedientia, abstinentia, voluntaria paupertas, prudentia, fortitudo, temperantia, misericordia, concordia, constantia, gratitudo, congratulatio, contemptus mundi, et aliae quam plures, cum haec virtus, scilicet discretio, quae dicitur mater omnium virtutum, animam ipsius tam proprie possederit. Insuper et antedicta virtus, scilicet confidentia, quae est fundamentum omnium virtutum, et cui nihil negatur desiderabilium, sed multominus quod pertinet ad virtutes, ipsam tam magnifice circumdederit, et ad hoc etiam illa nobilis et diligens virtutum conservatrix, scilicet humilitas, sicut supra scriptum est, tam profunde in mente ejus radices demiserit. Et super haec omnia illa reginarum virtutum regina, scilicet charitas Dei et proximi, sic praevalenter tam in intimis quam in exterioribus suis sibi thronum firmaverit, sicut per omnem textum hujus libri evidentissime patet. Sed de singulis nominatim virtutibus sigillatim exponere quae intelligo, causa brevitatis omitto, cum tamen multa occurrerent dicenda, quae aliquibus praedictis magis extollenda, devoti lectoris animum non ad fastidium sed ad delectationem trahere possent. Haec ergo dicta sufficiant ad comprobandum quod vere ista de coelis fuerit una vel unum in quo Rex regum stellato solio habitare dignatur.

Chapter 11 of 17