Caput 7: De zelo quem habuit ad salutem animarum
Qualiter etiam zelus animarum, Religionisque studium accenderit mentem ejus, tam verba quam facta ipsius evidentissimum perhibebant testimonium. Nam si quando aliquem defectum in aliquo proximorum cognoscens ipsum corrigi desiderabat, nec desiderii sui videbat effectum, hoc tanto pondere gravabat animam ejus, quod nullatenus consolari potuit, donec tam precibus a Domino quam etiam exhortationibus, sive per se, sive per alios, quos ad hoc inducere potuit, saltem aliquantam obtinuisset emendationem. Si vero aliquando, ut moris est humani, contigit aliquem quasi consolando, eam dicere ut non curaret de illo qui se non corrigeret, quia ipsemet proprium damnum luiturus esset, hoc tanto dolore retractabat, quod quasi gladius videbatur in intima sua penetrare, et dicebat se potius mortem eligere quam taliter super defectu eujusquam consolari, quod tunc primo experiri deberet, cum post mortem damnum sequeretur aeternum. Unde et quaecumque in Scripturis sanctis inveniebat utilia, si videbantur sensui minus intelligentium difficilia, latino mutato, stylo describebat planiori, quo legentibus fierent utiliora; et sic totam vitam suam a mane usque ad vesperum consumebat, nunc longa decurtando, nunc difficilia explanando, desiderabat laudem Dei et proximorum promovere salutem.
Quod quantae virtutis sit pulchre describit Beda sic dicens: "Quae gratia sublimior et Deo gratior conversatio esse potest, quam quae quotidiano exercitio altos ad auctoris sui gratiam studet convertere et crebro animarum fidelium acquisitione gaudium semper patriae coelestis augere?" Bernardus: "Hoc siquidem vera et caste contemplatio habet, ut mentem quam divino igne vehementer accenderit, tanto interdum repleat desiderio acquirendi Deo qui eum similiter diligent, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime intermittat et rursum potita votis tanto ardentius redeat in idipsum, quanto fructuosius se intermisisse meminerit." Si enim, teste Gregorio, nullum Deo tam laudabile sacrificium sicut zelus animarum, nihil mirum si libenter et dignanter hoc vivum altare inhabitat Dominus Jesus, in quo sibi tam frequenter tam suavis odor gratissimi sacrificii adoletur.
Vice igitur quadam apparuit ei Dominus Jesus, prae filius hominum forma speciosus, stans et quasi humeris suis regalibus et delicatis domum quamdam maximam, quae velut in proximo casura super ilium apparebat acclinata, et ait Dominus ad eam: "Ecce quanto studio laboris domum meam dilectam scilicet mihi Religionem sustento, quae pene per totum mundum in proximo ruinam minatur, eo quod tam perpauci inveniuntur in toto mundo qui in ejusdem defensione vel promotione velint fideliter laborare, aut aliquid sustinere. Ergo, dilecta, respice in me et compatere lassitudini meae." Et adjecit Dominus: "Omnes qui in aliquo verbo vel facto promovent Religionem, tamquam columnis suppositis pondus gravaminis mei pro modulo suo mihi sublevant et mecum sustentant." Ex quibus verbis ista medullitus commota et ad compatiendum Domino Deo amatori suo ardentius provocata, summo conatu laborare coepit in Religionis promotione, quandoque ultra vires laborans in rigore Ordinis causa boni exempli. Cum vero per aliquot tempora in hac exercitatione fideliter laborasset, benignus Dominus ultra non ferens dilectae suae laborem, sed volens ipsam intrahere ad suavioris contemplationis quietem, qua tamen, ipsa detrimante, per talem, ut praedixi, exercitationem minime fuerat fraudata, per plures sibi familiares notificavit illi ut jam a tali labore quiesceret, et ipsi soli amatori suo tota deinceps devotione vacaret. Quod ipsa multum adtemptans, avida mentis alacritate otio contemplationis se totam contulit, illi intimorum suorum intimo unice intenta suavi mentis alacritate, quem e converso singulariter sensit totum sibi intentum tam efficaci gratiae suae infusione.
Hinc adjungere libet scripta quaedam Deo devotae personae cujusdam, quae sicut ex divina revelatione acceperat huic conscripsit in haec verba: "O sponsa Christi devota, intra in gaudium Domini tui," quia tam inaestimabilis suavitatis dulcedine Cor divinum afficitur erga te, pro fidelitate illa qua tot laboribus insudasti pro veritatis defensione, secundum quod optimum placitum suum, imo etiam tuum, pausare te desiderat sub umbra suae quietissimae consolationis. Nam sicut arbor bene radicata, quae juxta aquam transplantata ad humorem, emittit uberrimos fructus, ita et tu gratia Dei cooperante ex singulis cogitationibus, verbis et factis tuis fructus suavissimos defers dilecto, nec aliquando arescere poteris ad aestum persecutionis, quia ex fluentis plenissimis gratiae Dei frequentius irrigaris. Ex eo enim quod in omnibus operibus tuis solummodo laudem Dei et non tuam desideras, centuplicatum fructum defers dilecto ex omnibus quae perficere velles illis vel in aliis promovere si posses. Et insuper ipse Dominus Jesus pro te supplet Deo Patri omnem defectum ilium quem vel in te vel in aliis doles, et pro singulis te remunerare disponit tamquam si plenum effeceris profectum, ex quo omnis coelestis exercitus tibi congaudens miro modo jucundatur, et gratias agendo Dominum pro te collaudat."
Chapter 7 of 17