Caput 5: De indiciis et ornatu intellectualis coeli
Cum enim secundum quod praedictum est, in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, ubi, tam veraces et digni sunt testes, nullomodo repellatur veritas, sed incredulus refurator potius erubescat, pro eo quod si in propria persona non meruit accipere his similia, negligit insuper ista quae per electam suam operari dignata est divina liberalitas, sibi per congratulationem vindicare, cum omnino non videatur diffidendum hanc esse unam de electis, imo beatis illis de quibus beatus Bernardus scribit super Cantica sic dicens: "Ego puto beatam animam non solum coelestem esse propter originem, sed ipsum coelum non immerito posse appellari, propter imitationem, cum conversatio ejus sit in coelis, Unde Sapientia: Anima justi sedes est sapientiae, item: Coelum mihi sedes est (Is. 66:1). Quod ergo Deum sapit esse spiritum, etiam sedem Dei non ambigit assignare spiritualem. Confirmat me in hoc sensu maxime illa veritatis promissio: Ad eum, id est, ad sanctum hominem, veniemus et mansionem apud eum faciemus (Jn 14:23). Prophetam quoque non de alio dixisse arbitror: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Ps 21:4). Manifeste etiam Apostolus dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Sed a longe suspiro certe illos beatos de quibus dicitur: Et habitabo in eis, et deambulabo in illis (2 Cor. 6:16). O quanta illius animae latitudo, quanta meritorum praerogativa quae divinam in se praesentiam habet et digna quidem invenitur suscipere, et sufficiens capere, cui et spatia complentur deambulatoria ad opus majestatis. Crevit enim in templum sanctum in Domino; crevit, dico, mensura charitatis quae est quantitas animae. Est ergo coelum sancta anima habens solem intellectum, lunam fidem, stellas virtutes. Vel certe sol justitia, sive zelus ferventis charitatis; et luna continentia. Nec mirum si libenter hoc coelum Dominus Jesus inhabitat, quod utique non sicut caeteros dixit tantum ut fieret, sed pugnavit ut acquireret, occubuit ut redimeret. Ideo et post laborem voto potitus ait: Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo (Eph 2:21), etc.
Et ut pro modulo meo ostendam istam, ut supra dixi, unam esse ex his beatis quos secundum dicta beati Bernardi Deus materiali coelo praeelegerit ad inhabitationem sibi, ad laudem ipsius, exponam quae per circulum plurimorum annorum ductu spiritualis familiaritatis de ea potui investigare. Nam cum saepe dictus beatus Bernardus dicat quod intellectuale coelum, id est, beata anima quam Dominus inhabitare dignatur, habere debeat pro ornatu solis et lunae atque stellarum decorem virtutum, exponam hic breviter, prout potero, quos specialiter virtutum radios ista de se dederit, ut non ambigatur Dominus virtutum in intimis ipsius mansionem habuisse, quam exterius tam rutilantium luminarium pulchritudine tam mirifice decoravit.
Chapter 5 of 17