Skip to the text

Caput 3: De secundo teste

Secundo, etiam testis verificans est hominum discreta et uniformis relatio, quam diversi tamquam uno ore fatebantur, quia quidquid de ea perdivinam revelationem intellexerunt, cum sive pro defectibus ejus emendandis, sive pro augmentandis profectibus orarent, hoc semper tale fuisse quod ipsa videretur specialiter electa et principaliter potioribus gratiis privilegiata. Unde, verbi gratia, cum ipsa utpote quae erat in fundamento humilitatis bene fundata, se omnium donorum Dei reputaret valdeindignam, quandoque ab aliis quas sibi in gratiis praetulit, super quibusdam gratiarum donis acceptis testimonium Domini perquireret; inquirentes, frequentius a divina pietate certificati, veraciter affirmabant ipsam non solum his quae ab ea perceperant, verumetiam multomajoribus gratiarum donis a Domino sublimatam.

Igitur dum quaedam persona in divinis revelationibus valde probata, fragrantia bonae famae attracta, de longinquis veniret ad claustrum, et nullius personae in hoc loco habens notitiam, desideriis in oratione niteretur obtinere a Domino ut adjungeret sibi talem personam ex qua ipsa Deo propitio lucrum animae reportaret, Dominus hoc illi de dit responsum: "Quae tibi primo in hoc loco assederit, ipsam scias esse prae omnibus vere fidelissimam et vere electam." Post haec verba cum mirabili eventu ista primo illi assedisset, et causa humilitatis latere volens quasi omnino se alienaret, illa putans se deceptam, cum dejectione et gemitibus haec Domino exposuit; unde et certificata est in veritate ipsam esse quam Dominus sibi fidelissimam testaretur. Hinc cum audisset verba beatae memoriae Domnae M. cantricis quae sibi multum placuerunt, sicut vere melle Sancti Spiritus condita erant, et requireret a Domino quomodo esse posset quod istam prae omnibus extollens beatam illam non recepisset, Dominus respondit: "Magna sunt quae in illa operor, sed multo majora sunt quae operor in ista, et adhuc maxima operabor in ea."

Alia quaedam persona dum oraret pro ea et tam inaestimabiliter delicatum affectum Domini erga eam perpenderet, multum admirans dixit ad Dominum: "Et quid, o amor Deus, attendis in illa, quam sic magnificas in teipso, et erga quam dulciter apposuisti cor tuum? " Respondit Dominus: "Pietas mea gratuita cogit me, quae dono speciali perficit et continet in anima ejus quinque in quibus magis delector: scilicet veram puritatem ex continua influxione gratiae meae; veram humilitatem ex donorum meorum multiplicium magnitudine, quia quanto majora operor in ea, tanto plus ipsa ex cognitione propriae fragilitatis sese deprimit ad ima profundissimae humilitatis; veram benignitatem, qua omnium hominum salutem desiderat ad laudem meam; veram fidelitatem, per hoc quod omnia bona sua semper ad laudem meam cum integro affectu communicat totius universitatis saluti; et veram caritatem, qua me toto corde, tota anima, totisque viribus ardenter amat, et proximum sicut seipsum propter me." Hinc praetendit Dominus coram pectore suo monile splendidum, mirabiliter perornatum, quod in modum trifolii erat triangulum, dicens: "Istud in honore jugiter sponsae meae portabo; per cujus tres angulos haec tria omni coelesti coetui patebunt clare. In primo itaque refulget quod ipsa est proxima mea, quia nullus homo vivit in terris qui mihi sit proximior illa, pura intentione et bona voluntate. In secundo resplendet quod modo in terris ad nullam animam cum tanta delectatio ne sum inclinatus sicut ad illam. In tertio renitet quod nullus homo in terris est mihi fidelior illa, omnia dona collata ad laudem et gloriam meam affectuose reflectendo." Adjecitque Dominus: "Nusquam me affectuosius reperire poteris in terris quam in sacramento altaris, et per consequens in corde et anima hujus meae dilectricis, ad quam mirabili modo converti totum delectamentum mei divini Cordis."

Item alius quidam homo cujus precibus se devote commendaverat, cum oraret pro ea, hoc accepit responsum: "Totus sum ejus; nam cum omni delectamento dedi me in amplexus ipsius. Amor divinitatis ipsam mihi univit inseparabiliter, sicut ignis ex auro argentoque conflato facit electrum." Et illa: "Quid tunc, amantissime Deus, agis cum ea? " Respondit: "Pulsus cordis ipsius pulsibus amoris mei continue intricantur, et in hoc est mea inaestimabilis delectatio; attamen ego virtutem pulsuum meorum contineo in meipso usque in horam mortis ipsius; tunc enim in ipsis persentiet tres magnos effectus: in primo scilicet, qua gloria eam Deus Pater vocet; in secundo, quo gaudio ego eam suscipiam; in tertio autem quo amore Spiritus Sanctus mihi couniat."

Item altera vice, pro ea oranti tale datum est responsum: "Ipsa est columba mea carens felle, quia omne peccatum ex corde tamquam fel detestatur. Ipsa est lilium quod delector manibus gestare, quia meum summum delectamentum est deliciari cum anima casta et munda. Ipsa est odorifera rosa mea, id est patiens et gratias agens in adversis. Ipsa est flos vernans in quo est amoenitas oculorum meorum, quia continet in se desiderium et studium virtutum et plenae perfectionis. Ipsa est sonus suaviter clangens in diademate meo, in quo dependent universa incommoda ejus tamquam aurea bracteola omnibus incolis coeli."

Item ante jejunium, dum Conventui legeret statutam lectionem et inter caetera hoc attentius recitaret, quod Dominus toto corde, tote anima totisque viribus esset diligendus, una ex verbis ejus compuncta dixit ad Dominum: "Eia Domine Deus, qualiter amaris ab ista quae te tam efficacibus verbis docet amandum! " Cui Dominus respondit: "Ego ab infantia gestavi et educavi eam inter amplexus meos, conservans eam mihi immaculatam, usque ad horam illam qua ipsa se mecum univit per integram voluntatem; et tunc dedi meipsum totum cum omni divina virtute mea versa vice in amplexus ejus. Unde et ardens amor cordis ipsius erga me continue liquefacit intima mea erga se in tantum quod sicut adeps in igne liquescit, sic dulcedo divini Cordis mei a calore cordis ipsius resoluta jugiter distillat in animam ejus. " Et subjunxit Dominus: "In tantum complacet sibi in illa anima mea quod saepius ab aliis offensus suaviter reclino me super eam immittendo illi aliquod gravamen cordis sive corporis, quod ipsa in unione passionis meae cum tanta gratitudine suscipit et cum tanta patientia et humilitate supportat, quod protinus complacatus amore ipsius innumeris parco."

Item cum quidam oraret pro istius defectibus emendandis, ut ipsa rogaverat, tale accepit responsum: "Quod ipsi electae meae videntur esse defectus, potius sunt animae ejus magni profectus, quia gratiam quam in ea operor humane fragilitas vix a vento vanae gloriae sufficeret custodire, nisi sub specie defectuum latitaret. Unde sicut campus fimo impinguatus uberius fructificat, sic ipsa ex cognitione defectuum quorum suaviores profert fructus gratiarum." Et adjecit Dominus: "Ego pro singulis defectibus tale ipsi donum dedi quo defectus illius oculis meis plene emendantur. Sed cum processu temporis eos plene commutavero in virtutes, tunc anima ejus tanquam lux praeclara fulgebit." Et haec de secundo teste dicta sufficiant, quibus plura addentur convenientibus locis.

Chapter 3 of 17