Caput 12: De evidentioribus testimoniis coeli intellectualis
Et cum in alio loco intellectualium coelorum dignitatem commendans scriptura dicat de Apostolis: "Hi sunt coeli in quibus, Christe, habitas, in quorum verbis tonas, fulguras signis, roras gratia." In his tribus pro modulo meo ostendam aliqualiter cum illis etiam hanc concordare. Nam tanta tamque efficax verbis ipsius inerat virtus, quod raro poterant ab aliquo non attendi sed in quocumque et ad quodcumque intendebat, semper facilius praevalebant. Unde et non immerito illi appropriari poterat illud Proverbiorum: Verba sapientis velut stimuli, et sicut clari in altum defixi (Eccl 12:11). Sed tamen quia humana infirmitas quandoque refugit audire veritatem ex ferventis spiritus virtute prolatam, dum vice quadam durioribus verbis commovisset unam ex familiaribus suis, affectu pietatis ducta nitebatur a Domino precibus obtinere ut fervorem zeli in ipsa temperaret. Unde et taliter est a Domino edocta: "Ego, cum essem in terris, ferventissimas habui affectiones; unde et mihi in omnibus quaelibet injustitia maxime contraria fuit, et in hoc mihi ista similis exstat." Tunc illa: "Domine, quod perversis verba tua in terris videbantur aura, hoc fuit aliud quam quod istius verba quandoque commovent etiam illos qui videbantur boni homines esse." Ad quod Dominus: "Judaei in illis diebus judicabantur sanctissimi hominum, qui tamen in me praecipue scandalizabantur." Non minus etiam Deus dignatus est per verba ipsius electis suis gratiam irrogare, cum plures testarentur se quandoque plus ad unum verbum compungi quod audierant ab ore ejus, quam ad sermonem longum quorumdam probatorum praedicatorum. Et hoc etiam testabantur veridicae lacrymae ipsorum qui quandoque ad eam venientes, cum tam rebelles viderentur quasi omnino vinci non possent, et post audita pauca verba ejus in tantum compungebantur, quod promittebant se velle cedere in omnibus quibuscumque deberent.
Nec solum in verbis, sed etiam in orationibus ipsius hanc plurimi experiebantur gratiam, cum se orationibus ipsius commendassent, quod tam evidenter sunt liberati a magnis et diuturnis gravaminibus, quod cum magna admiratione saepius Deo ipsique gratias referre familiares suas rogaverunt. Nec hoc praetermittendum videtur, quod quidam per somnum sunt admoniti huic gravamina sua intimare; quo facto, sunt certissime relevati. Et haec quidem mihi videntur non multum distare a fulgoribus signorum, cum non minori gratitudine censeam esse recipiendam alleviationem animarum quam corporum. Sed tamen ut manifestius notificem hanc habuisse verissima testimonia habitantis in se Domini virtutum, addam etiam aliqua per quae lucidius possit idem fulgur declarari.
Chapter 12 of 17