Caput 13: De aliquibus miraculis insimul exempli causa positis
Igitur cum esset tanta asperitas frigoris in Martio quod tam hominum quam pecorum minaretur interitus, et audiret hoc tractari a quibusdam quod nulla spes esset, hoc anno aliquem fructum recipere quia secundum dispositionem lunae per longiorem moram temporis frigus non laxaretur; die quadam inter Missam qua erat communicatura Dominum pro hac causa et etiam pro pluribus devote exoravit. Finita autem oratione tale accepit responsum a Domino: "Certissime te scias exauditam pro omnibus causis pro quibus orasti." Ad quod illa: "Domine, si hoc certe scire debeo, et inde justum est tibi grates referre, da mihi hoc testimonium quod rigor hujus durissimi frigoris temperetur." Quo dicto, cum amplius non adverteret, sed finita Missa de choro exiret, totem viam madidam invenit liquescentibus ubique nive et glacie quae erant congelatae. Cumque omnes viderent hoc fieri contra naturalem dispositionem aeris, mirabantur quo facto hoc potuerit accidisse. Et cum nescirent hoc electam Dei precibus impetrasse, dicebant hanc temperiem heu! non duraturam, quae non recto ordine foret directa; cum tamen tam placita vernalis serenitas sit secuta, et inde per totum tempus duraverit.
Item messis tempore, dum plus competenti plueret, et omnes annonae caeterorumque fructuum ex hoc periculum formidantes preces multiplicarent, ista die quodam cum aliis orans tam efficaci precum instantia Domino institit ipsum placando, quod certum promissum ipsius obtinuit super hoc, scilicet quod causa sui vellet intemperiem aeris temperare; quod et fecit. Nam ipsa die, quamvis nubes plures comparerent, sol tamen splendoris sui radio orbis circuitum clare perlustrabat.
Vespere autem post coenam, dum Conventus propter laborem aliquem faciendum curiam intraret, sole adhuc clarius splendente simulque nubibus pluvialibus dependentibus in aere, ista ex profundo cordis ingemiscens dixit ad Dominum, me audiente: "O Domine Deus universitatis, non desidero te quasi coactum meae indignissimae voluntati obaudire; sed si incontinens bonitas tua causa mei contra decorem justitiae tuae dignatur hanc pluviam continere, quaeso, protinus relaxetur, et tua placidissima voluntas perficiatur." Mira res! nondum verba finierat, et ecce fulgur cum tonitruo, pluviaeque guttae repentino impetu erumpebant. Tunc stupefacta dixit ad Dominum: "Contineat se bonitas tua, clementissime Deus, si tibi placeat, quousque laborem ex obedientia nobis injunctum perficiamus." Ad cujus petitionem benignus Dominus tempestatem illam continuit, donec Conventus laborem illum injunctum complesset. Quo completo, dum adhuc in foribus staret Conventus, mox tam impetuosus imber cum coruscatione fulguris tonitruorum que sonitu promicabant, quod si quae in curia remanserunt satis madidatae exierunt.
In pluribus etiam causis frequentius miraculose et quasi sine precibus, tantum verbo aliquando velut jocoso, divinum adminiculum sibi obtinebat adesse, ut est illud. Cum sederet inter stramenta, et ibi stylus vel acus seu aliud quid parvum, quod nullo modo inter tam magnam congeriem straminis inveniri posses, sibi de manu dilapsum esset, et in audientia omnium diceret ad Dominum: "Domine, quantumcumque laborarem, nunc ad illud quaerendum nihil valeret, tu da ut inveniam;" et sic sine directione oculorum cum manum extenderet, statim hoc inter stramina apprehendit, tamquam si in pianissimo pavimento jacere videret. His et similibus cum frequentissime uteretur in omnibus agendis tam magnis quam parvis, semper dilectum animae suae praesulem sibi advocans, et in omnibus tam fidelissimum quam dignantissimum adjutorem inveniens.
Tandem post hoc, dum iterum pro intemperie ventorum et ariditatis Dominum exoraret, tale accepit responsum: "Illa causa quae me quandoque inclinat ad exaudiendum preces electorum meorum, inter me et te necessaria non est; quia jam gratia mea voluntas tua adeo unita est cum mea voluntate, quod nihil potes velle nisi quod ego volo. Unde cum per hanc intemperiem intendam cogere menses quorumdam rebellium ut saltem pro hoc orando ad me confugiant, in hoc non do precibus tuis effectum; sed tamen spirituale donum pro eis recipies." Quod illa audiens libentissime consensit et exinde semper magis gaudebat se pro talibus orantem non exaudiri aliter quam ad placitum Dei. Sed cum Beatus Gregorius testetur proborum sanctitatis non esse signa facere, sed proximum sicut seipsum diligere, de quo superius satis dictum est, sufficiant etiam haec dicta ad comprobandum quod vere istam Dominus elegerit ad inhabitandum, cum non defuerint emissiones fulgurantium miraculorum ut vel sic obstruatur os loquentium iniqua contra gratuitam Dei dignationem et etiam ut erigatur confidentia humilium, qui sperant sibi omnia prodesse quae cuilibet electorum, Deo donante, gaudent inesse.
Chapter 13 of 17