Caput 14: De specialibus privilegiis sibi a Deo collatis
Addenda sunt hic aliqua praescriptis convenientia quae difficilius investigavi quam si sub gravi lapide clause fuissent et etiam alia testimonia quae a personis fide dignissimis veridica relatione recepi.
Cum enim plures saepius requirerent ab ea de quibusdam dubiis et specialiter si propter talia et talia deberent abstinere a communicatione, et ipsa singulos rationabiliter expeditos ob gratiam et misericordiam Dei confidenter ad sacramentum dominicum accedere consuleret et etiam quandoque quasi vi compelleret. Vice tamen quadam formidare coepit, ut moris est mentis sincerae, in talibus responsis se plus justo praesumere. Unde ad solitam sibi divinae pietatis clementiam recurrens et ei cum fiducia quod timebat aperiens, tali est responso consolata: "Ne formides, sed consolare, confortare et esto secura, quia ego ipse Dominus Deus amator tuus, qui ad inhabitandum et deliciose perfruendum mihi gratuito amore creavi et elegi te, indubitanter certum responsum do omnibus qui per te devote et humiliter inquirunt me et hoc certum in promisso tenebis ex me quod nullus unquam quem ego sacramento vivifici corporis et sanguinis mei censeo indignum sinetur a me super hoc requirere a te, ideoque quemcumque fatigatum vel gravatum tibi delegavero expediendum, huic securum ad me denuntiabis accessum; quia ipsi ob amorem et gratiam tui nunquam paternum concludam sinum, sed amicissimi affectus ipsi pandam amplexum, nec pacts osculum suave denegabo."
Hinc cum devotius oraret pro una persona, timens ne forte illa plus speraret se posse per eam accipere quam ipsa sibi posses obtinere, Dominus multum benigne respondit: "Quantumcumque aliquis sperare potest se obtinere posse per te, tantum absque dubio accipiet a me. Insuper quodcumque tu cuiquam promiseris ex parte mei, hoc ego certissime supplebo, etiamsi quandoque ipse non sentiat effectum, humana fragilitate impediente; ego tamen in anima ejus operabor profectum secundum tuum promissum."
Transcursis itaque aliquibus diebus, cum praedictae promissionis Domini memor et suae indignitatis non immemor, requireret a Domino quomodo posset fieri, ut tam mirifica per se tam vilissimam operari dignaretur, Dominus respondit: "Nonne fides Ecclesiae universaliter continet quod olim soli promiseram Petro dicens: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis (Mt 16:19), et firmiter credit idem adhuc per omnes ministros ecclesiasticos fieri? ergo ob quam rem non aeque credis me posse vel velle perficere quidquid, instigante me amore, ore meo divino tibi promitto?" Et tangens linguam ejus dicens: "Ecce dedi verba mea in ore tuo, et confirmo in veritate mea omnia verba quaecumque, instigante spiritu meo, alicui ex parte mea dixeris; et si quid cuiquam promiseris in ferris de bonitate mea, certe ratum tenebitur in coelis." Ad haec cum illa diceret: "Domine, non gauderem si inde aliquis damnum consequi deberet, si ego impellente spiritu alicui dicerem aliquam culpam non posse manere impunitam, vel aliqua similia." Dominus respondit: "Quandocumque impellente justitia sive zelo animarum talia loqueris, ego pietate mea circumveniam personam illam, commovens eam ad compunctionem ne mereatur ultionem." Tunc illa requisivit a Domino dicens: "Domine, si tu veraciter loqueris per os meum, ut pietas tua dignatur asserere, quomodo fieri potest quod quandoque apud aliquos tam parvum habent effectum verba mea, quae quandoque cum tam magno desiderio laudis tuae profero ad animarum salutem?" Ad quod Dominus: "Non mireris quod verba tua quandoque laborant incassum, cum ego ipse in humanitate mea saepius praedicaverim in fervore spiritus mei divini, et tamen in aliquibus verba mea nullum attulerunt profectum, quia divina ordinatione mea omnia tempore suo disponuntur."
Post hoc, dum cujusdam personae corripuisset defectum, confugit ad Dominum, devote orans ut lumine divinae cognitionis suae ita intellectum ipsius illustrare dignaretur, ne cuiquam aliter in causa sua responderet quam divinae voluntati suae complaceret. Cui Dominus: "Noli timere, filia, sed confide, quod hoc speciali privilegio praefero te, quod quicumque super quibuscumque causis humiliter et fideliter requisierit te, tu in luce divinae veritatis meae discernens causam illam sicut ego eam judico, pro qualitate casus sive personae, et cujus causam ego judico graviorem, huic tu ex parte mei durius respondebis, et iterum cujus causam ego reputo leviorem, huic te faciam sermone blandiori respondere," Tunc ista in spiritu humilitatis suam recognoscens indignitatem, dixit ad Dominum: "O Dominator coeli et terrae, retrahe jam et contine superaffluentiam dignationis tuae, quia ego cum sim pulvis et cinis, valde indigna sum tanti doni." Cui Dominus suaviter blandiendo respondit: "Et quid magni est si do tibi discernere causas inimicitiae meae, cui saepius donavi experiri secreta amicitiae meae?" Et adjecit Dominus: "Quicumque gravatus aut contristatus humiliter cum simplici veritate quaerit consolationem in verbis tuis, nunquam fraudabitur desiderio suo, quia ego Deus habitans in te, instigante incontinentissima pietate amoris mei, desidero per te benefacere multis; et gaudium tuum quod cor exinde sentit, ex superabundantia divini Cordis mei veraciter haurit."
Hinc vice alia orans pro sibi commissis, tale a Domino accepit responsum: "Sicut olim quicumque cornu altaris apprehendit, se pacem reperiisse gaudebat, ita nunc ex quo te mihi tam dignanter ad inhabitationem elegi, quicumque cum fiducia se orationibus tuis committit, per gratiam meam salvus erit." Quod bene confirmatur ex testimonio dulcis memoriae Domnae M. cantricis, cui oranti pro ista demonstratum est cor ejusdem in similitudine pontis firmissimi, qui ex una parte humanitate Christi et ex altera parte divinitate ipsius munitus videbatur, quasi pro muris. Intellexitque Dominum dicentem: "Omnes qui per pontem istum nituntur ad me pervenire nunquam poterunt cadere vel deviare"; hoc est, quicumque verba ipsius suscipiens, monitis ipsius humiliter obaudit, in aeternum non deviabit.
Chapter 14 of 17