Skip to the text

Caput 16: De evidentioribus testimoniis quibus eam Dominus per aliorum revelationes certificavit.

Vilitatem ergo suam et indignitatem perpendens, cum se valde indignam judicaret tantorum donorum Dei quibus se sciebat a Domino fideliter muneratam, accessit ad felicis memoriae M. in gratia revelationum tunc nominatissinam et reverentissimam, humiliter supplicans quatenus super his praescriptis donis Dominum consuleret, non quasi dubia volens super acceptis certificari, sed pro tam gratuitis desiderans ad majorem gratitudinem provocari et in posterum confirmari, si quandoque nimietas indignitatis suae cogeret ipsam ad dubium declinare. Unde cum Domna M. secundum quod ab ea rogata fuerat, se ad consulendum Dominum dedisset in orationem, vidit Dominum Jesum sponsum floridum et delicatum, prae millibus Angelorum forma speciosum, viridibus vestimentis indutum quae interius aurei videbantur esse coloris; et istam pro qua orabat dextra sua delicata blande circumplectentem, ita quod latus ejus sinistrum, in qua parte cor jacet, quasi affixum erat aperturae amatorii vulneris sui; quem illa versa vice circumplecti videbatur retrorsum cum sua sinistra. Quod beata M. admirans scire desideravit quidnam haec visio sibi vellet. Cui Dominus ait: "Per virorem vestimentorum meorum quae interius aureo colore perornantur, scias significari quod operatio divinitatis meae tota viret et floret ex amore." Et replicans: "Tota viret et floret, inquit, in anima ista. Per hoc autem quod cor ejus vulneri lateris mei vides applicatum, nota quod sic adaptavi mihi cor ipsius, quod singulis horis potest directe suscipere influxum divinitatis meae." Tunc illa requisivit dicens: "Numquid, Domine mi, huic electae tuae dedisti talia dona ut secure possit quosque ad se venientes pro requirendis quibuslibet expedire in veritate tuae cognitionis, et in hoc omnes quaerentes per eam verae salutis subsidium sunt inventuri, sicut ipsi dignatus es polliceri per verba illa quae ipsa mihi causa humilitatis pro sui instructione exposuit?" Ad quod Dominus valde benigne sic respondit: "Ego certe his privilegiis specialibus eam insignivi ut omne quod aliquis sperare potest se per ipsam posse accipere indubitanter obtineat et quemcumque ipsa communionis judicat dignum, misericordia mea nunquam reputabit indignum; imo si quem ipsa ad communionem instigat, ipse a me affectuosius respicietur et quod secundum meam divinam discretionem ipsa singulorum requirentium defectus graviores seu leviores reputabit et judicabit. Et quia tres sunt qui testimonium in coelo perhibent, scilicet Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, per tria semper debet horum testimonium comprobare: primo scilicet, si cum loquitur alicui sentiat interius impellentem spiritum. Secundo, si illum cum quo loquitur videt dolere vel etiam velle dolere pro defectu suo. Tertio, si considerat illum habere bonam voluntatem. Ubi enim haec tria considerat, secure absque omni dubio quodcumque sentit respondeat, quia ego certe omnia tenebo rata quaecumque ipsa alicui spopondit de mea pietate." Et adjecit Dominus: "Quotiescumque voluerit alicui loqui, prius trahens gemitum per ipsum intrahat sibi divini Cordis mei aspirationem et quidquid tunc loquitur indubitanter certum habebitur, quia nec ipsa nec audientes nullatenus falli possunt, quin divini Cordis mei secretum in verbo ipsius innotescat." Et adjecit Dominus: "Verborum tuorum fidele testimonium conservet: quod si post moram diuturni temporis senserit sibi aliquantulum acceptam gratiam tepescere ex diversis occupationibus, sicut fieri consuevit, non tamen diffidat, quia dona praedictorum privilegiorum ego in ea firma conservabo indubitanter omnibus diebus vitae suae."

Et cum interrogaret Dominum si ista ex hoc aliquam culpam contraheret, vel unde esset quod omnibus horis festinaret perficere si quid tunc menti incideret et quod semper conscientiae ejus pro eodem esset orare, scribere, legere, proximos instruere, corripere sive consolari, Dominus respondit: "Ego Cor meum tam dignanter et tam inseparabiliter adjunxi animae ejus, quod unus spiritus mecum effecta in omnibus et prae omnibus sic voluntati meae concordat, sicut membra proprii corporis cum suo corde concordant, et sicut homo cogitans in corde suo: fac hoc, statim manus concordans commovebitur ad perficiendum; similiter cum cogitat: vide illud, statim oculi concordantes absque more aperiuntur: sic et ista mihi frequenter adest, me cooperante, ut singulis horis perficiat quod ego illa hora intendo; quia ego elegi eam sic ad inhabitandum, quod voluntas ejus, et per consequens opus bonae voluntatis ejus, est Cordi meo inhaerens, quasi pro dextra, cum qua operatur quod ego volo. Et intelligentia ipsius est mihi quasi pro oculo, dum intelligit in quo ego defector; et impetus spiritus ipsius est mihi quasi pro lingua, dum hoc spiritu impellente loquitur quod ego intendo. Et discretio ipsius est mihi quasi pro naribus, quia inclino aures misericordiae meae ad ea ad quae ipsa per pietatem compassionis flectitur; et intentio ipsius est mihi quasi pro pedibus, dum ipsa hoc intendit quod me sequi decet. Unde secundum impetum spiritus mei oportet eam festinare semper, ut ab uno expedite ad aliud pro instinctu meo parata inveniatur. Nec etiam eam aggravare potest in conscientia usuale neglectum, cum in alio voluntas mea sit suppleta."

Alia etiam quaedam persona in spirituali cognitione probata, orans et gratias agens Deo devote pro gratiis isti collatis, tam similem accepit revelationem supra scriptis de donis privilegiorum et unione ipsius cum Deo; quod omnino certum constat hoc fluxisse a Deo cujus testimonia credibilia facta sunt nimis cum venas susurrii ejus, quasi sibilum aurae tenuis susciperet auris intelligentiae utrarumque, ita quod una de alterius revelatione tam parum sciret, sicut Romani parum scire possum quid eodem momento faciant Jerosolymitani. Sed haec in narratione adhuc revelationis suae hoc addidit sibi manifestatum: quod omnia quae ista accepisset donis gratiarum Dei, parva essent respectu eorum quae Dominus adhuc disponeret infundere animae ipsius. Et adjecit: "Ad talem adhuc unionem Dei perveniet, quod non videbunt oculi ejus, nisi quod Deus dignatur per eos videre, nec aliquid loquetur os ejus, nisi quod Deus dignatur loqui per illud, et sic de similibus." Quod quando vel qualiter perfecerit Dominus, sibi soli notum est, ac illi cui datum est feliciter experiri; nec etiam eos latuit qui donum Dei subtilius in ea recognoverunt.

Item alia vice dum rogasset Domnam M. ut pro ea orans specialiter virtutem mansuetudinis et patientiae sibi a Domino studeret obtinere, quarum sibi videbatur magis indigere; et ipsa ut rogata fuerat oraret, tale a Domino accepit responsum: "Mansuetudo quae mihi in ea placet nomen accepit a manendo; unde ex quo ego inhabito, eam jugiter omnibus horis decet ut sicut sponsa delicata quae sponsum habet praesentem; si necesse habet egredi, tenens manum ipsius trahit illum cogens secum exire; sic ipsa quotiescumque videt opportunum ut de illo praesuavi accubitu internae fruitionis egrediatur ad instruendum proximos, semper prius salutarem crucem imprimat pectori suo et uno verbo nomen meum proponat et tunc fiducialiter loquatur in gratia mea quaecumque incidunt. Similiter et patientia quae mihi in ea placet nomen accepit a pace et scientia: unde tale sit studium ejus patientiae, ut per adversitatem non amittat pacem cordis, sed semper intendat scire quare patiatur: scilicet, pro amore in signum verae fidelitatis."

Item alius quidam homo, cui ista omnino incognita erat, excepto quod se orationibus ipsius commendavit, orans pro ea tale accepit responsum: "Ego illam elegi sic ad inhabitandum, quod delector ut omne quod in ea diligitur mea sit operatio, in tantum quod qui non novit interiora, id est, spiritualia, saltem diligat in ea exteriora dona mea, ut est habilitas, facunditas et similia; et ideo exulem eam feci ab omnibus parentibus ut nullus eam propter consanguinitatem amaret et sic ego solus essem causa qua ab omni amico diligeretur.

Alter etiam homo rogatus ab ista requisivit a Domino unde hoc esset quod ista tam per plures annos habens notitiam divinae praesentiae, cum tamen sibimet videretur valde negligenter vivere, nec tamen unquam tam gravi culpa delinqueret, quod Dominum de culpis suis offensum recognovisset, tale accepit responsum: "Quod sibi nunquam appareo iratus, inde est quod sibi ipsa omnia opera mea vere justa et optima judicat, nec propter aliqua facta mea vult nimis turbari; sed quamvis molestum sibi sit quod accidit, semper tamen gravamen suum inde temperatur quod illud mea praeordinatione scit esse peractum; unde sicut dicit Bernardus: "Cui placet Deus non potest non placere Deo", semper me exhibeo placatum. Et cum ista intellexisset haec de se Dominum ex propria clementia sua respondisse, in nimiam, ut dicebat, gratitudinem provocata, devotas Domino persolvit gratiarum actiones pro tali dignatione, adjungens inter caetera haec verba: "Quomodo fieri potest, dilectissime amator meus, quod pietas tua dignatur tam multa et magna mala mea dissimulare, proinde quod summe perfecta operatio tua, Deus meus, mihi displicere non potest, cum hoc nequaquam sit meae virtutis, sed potius tuae perfectae beatitudinis?" Ad quod Dominus hac similitudine eam instruxit dicens: "Cum lector videt scripturam cujusquam libri tam exilem quod difficilis sibi videtur ad legendum, assumit berillum ejusmodi per quem scriptura grossior videatur, et hoc non est ex parte libri, sed ex parte berilli; sic ego ex abundantia pietatis meae suppleo, si quem in te invenero defectum."

Chapter 16 of 17