Skip to the text

Caput 4: De tertio teste

Tertio, evidentior testis est ipsa ejus conversatio qua tam verbis quam factis palam ostendit se vere penitus non suam sed Dei gloriam quaerere et illam, non solum quaerere, imo etiam tam ardenter investigare ut pro ea non solum proprium honorem, verum etiam vitam et ipsam quodam modo animam vilipenderet. Huic itaque testimonio merito fides adhibetur, secundum quod Dominus in Evangelio Joannis dicit: Qui quaerit gloriam ejus qui misit illum, ille verax est, et injustitia in illo non est . O vere felix anima, cujus conversatio manifeste ostendit ipsam approbatam tali tantoque testimonio evangelicae veritatis! De ista vere enim potest dici illud Sapientiae: Justus quasi leo confidit. Nam amore laudis divinae tanta mentis constantia in omnibus justitiam et veritatem promovebat, quod omnino vilipendit quid exinde adversitatis contraheret, dum tantummodo gloriam Domini sui lucraretur.

Laborabat etiam crebrius in colligendis et scribendis omnibus quae alicui unquam credebat esse proficua; et hoc ad laudem Dei ita pure faciebat, quod nullius unquam grates ex hoc affectabat, sed solum salutem animarum desiderabat. Unde et in quibus majorem fructum sperabat, his alacrius quae conscripserat impertiebatur, et etiam in quibus majorem locis inopiam Scripturae sacrae sciebat. Ibi libentius quae poterat utilia procurabat, ut omnes Christo posset lucrari. Somni quietem interrumpere, cibum differre, et quidquid ad proprii corporis spectabat commodum omittere, magis gaudium reputabat quam laborem. Nec in his suffecit, quin etiam dulcedinem contemplationis pluries interrumperet, cum necessitas exigeret aliquem expedire tentatum, consolari desolatum, aut in charitate quemquam juvare. Ut enim immissum in ignem ferrum totum profecto ignis efficitur, sic ipsa charitate Dei succensa tota effecta est charitas, salutem desiderans universorum.

Tanta etiam tamque crebra cum Domino majestatis habebat colloquia, quanta quemquam cognovimus nostris habuisse temporibus, et inde tamen semper magis ad humilitatem deprimebatur. Unde et haec dicere solebat, quod omnia quae ex supereffluenti bonitate Domini reciperet gratis indigna et ingrata, interim quod ea retineret et frueretur sola, viderentur sibi ex sui vilitate tamquam quae laterent in fimo; cum autem alicui notificasset, tunc eam quasi gemmam auro impositam reputabat, quia sic omnem hominem digniorem se judicabat, quod aestimabat quemlibet hominem uno cogitatu Deo majorem posse laudem efferre, propter innocentiam et dignam conversationem, quam ipsa cum tota exercitatione corporis sui perficere posset, propter indignam conversationem et negligentias suas. Unde et hoc solum coegit eam aliqua sibi a Deo donata cuiquam pandere, quod judicabat se omnium donorum Dei tam omnino indignam, quod nullatenus credere potuit ea sibi propter se solam donata sed potius ad salutem aliorum.

Chapter 4 of 17