Skip to the text

Caput 17: De familiariiori approximatione ipsius ad Deum

Per moram dum quandoque a Domino non esset visitata et nullam inde molestiam sentiret, vice quadam opportunitate accepta, requi" "Nimia proximitas quandoque impedit quod amici se mutuo minus clare contuentur: verbi gratia, cum quis alteri conjungitur, sicut in amplexando et osculando fieri consuevit, ut interim delectatio visus impediatur." Unde per haec verba intellexit quod quandoque substractio gratiae multipliciter cumulat meritum, dummodo per substractionem gratiae homo in nullo segnius agat, quamvis cum gravamine faciat.

Hinc cum mente revolveret quomodo eam Dominus nunc aliter gratia sua visitaret quam in praecedentibus, Dominus subintulit: "In primis saepius instruxi te per responsa quibus posses aliis beneplacitum meum notificare; modo vero cum oranti tibi tantummodo in spiritu sentire te facio inspirationem meam, quam quandoque valde difficile foret verbis explicare in tuo sensu, quasi in thesaurario meo divitias gratiae meae congrego, hoc intendens, ut quilibet quod in te quaerit inveniat, sicut in sponsa quae omnium secretorum sponsi notitiam haberet et ex morosa sponsi cohabitatione in omnibus agendis sponsi voluntatem obtinere sciret, quam tamen non deceret ut sponsi secreta detegeret, sibi vero gratia mutuae familiaritatis.

Unde et ipsamet hoc in se aliqualiter experta est, cum recognovit quod quando orabat pro aliqua causa intente sibi commendata, nullatenus potuit velle obtinere responsum Domini, sicut in prioribus temporibus fecerat; sed optime tunc sibi suffecit quando cum sensit gratiam orandi pro aliqua causa, quia hoc tunc authenticum habuit ex securitate divinae inspirationis, sicut antea habuit divinum responsum. Similiter etiam cum aliquis ab ea consilium vel solatium quaereret, ipsa statim in praesenti sensit sibi infundi gratiam respondendi cum tanta fiducia, quod pro assertione veritatis verborum illorum secure auderet mortem subire, quamvis antea nunquam aliquid de his nec per scripta, nec per dicta vel etiam cogitata intellexisset. Cum vero pro aliqua causa oraret de qua sibi Dominus nihil revelavit, multum in eo delectabatur quod divina sapientia est tam inscrutabilis et tam inseparabiliter adjuncta benigno amori, quod tutissimum est illi universa committere, quia hoc tunc magis placuit ei quam si omnia arcana secretorum Dei potuit investigare.

Chapter 17 of 17