Skip to the text

Caput 2: De illuminatione cordis

Ave, salus mea et illuminatio animae meae, grates tibi referat quidquid coeli ambitu, terrarum circuitu profundoque abyssi complectitur, pro inusitata illa gratia qua introduxisti animam meam ad cognoscenda et consideranda interiora cordis mei, de quibus mihi antea parva cura erat, sicut de interioribus, si dici possit, pedum meorum; sed tunc sollicite plura sensi in corde meo quae tuam mundissimam puritatem offenderent et caetera omnia tam inordinata et incomposita, ut nullam omnino tibi inhabitare volenti praeberet mansionem. Sed tamen non ista sicut nec omnis vilitas mea repulit te, Jesu mi amantissime, quin frequenter illis diebus quibus ad vivifica alimenta corporis et sanguinis tui accederem, visibili praesentia tua me dignareris, licet te clarius non viderem quam ea quae videntur diluculo, tamen ipsa cum benigna dignatione animam meam allexisti satagere, ut tibi familiarius uniretur, perspicacius intueretur et liberius frueretur.

Et cum disponerem laborare hoc perficiendum in festo dominicae Annuntiationis sanctae Mariae, quando humanam naturam in utero virginali tibi desponsaveras, tu qui antequam invoceris dicis: ecce adsum, anticipasti diem ilium praeveniendo me indignissimam in benedictionibus dulcedinis in vigilia praedicti festi, dum propter diem dominicam Capitulum fieret post matutinas. Quali modo me tunc visitaveris Oriens ex alto per viscera pietatis et dulcedinis tuae cum nullis litteris valeam commendare, da, dator munerum, da mihi proinde immolare hostiam jubilationis in ara cordis mei, ut obtineam ex voto me et omnes electos tuos frequenter experiri dulcem unionem et unientem dulcedinem quae mihi ante illam horam satis incognita fuit. Recognoscens namque qualitatem vitae meae tam praecedentis quam subsequentis, in vera veritate profiteor esse gratiam quae tam gratis et tam demeritae donata est. Donabas enim me ex tunc clariore luce cognitionis tuae in qua semper magis alliciebat me suavis amor tuae amicabilitatis quam unquam correxerit me poena mihi debita severitatis. Sed tamen non recordor me fruitionem talium habuisse extra dies illos in quibus me ad delicias regalis mensae tuae vocabas. Et utrum hoc tua sapiens providentia ordinaverit, seu mea studiosa negligentia effecerit, non mihi liquido constat.

Chapter 3 of 25