Caput 19: De laude dignationis divinae
Gratias ago benignae misericordiae et misericordi benignitati tuae, amantissime Deus, pro revelato testimonio dignantissimae pietatis tuae, quo fluctuantem et vacillantem animum meum solidasti, cum secundum assuetiorem mihi morem importuno desiderio expeterem absolvi de carcere carnis miserae, non ob hoc ut miserias amplius non sentirem, sed ut bonitas tua solveretur a debito gratiae ad quod mihi persolvendum causa salutis animae meae vehemens amor tuae propriae divinitatis te intricavit; non etiam quod tu, divina omnipotentia et aeterna sapientia, aliqua coactus necessitate dares invitus; imo quod ex supereflluentissima liberalitate pietatis indignissimae imponderes et ingratae. Videbaris enim tu, decus et corona coelestis gloriae, ab imperiali solio tuae majestatis suavissima quadam et lenissima declinatione demitti, et ex illa demissione quasi quaedam fluenta dulcissimi liquoris per totam coeli latitudinem diffundi, ad quae singuli Sanctorum gratanter acclinati et velut torrentis illius nectarea voluptate jucunde potati, proruperunt in melos dulcisonum laudis divinae. Inter quae etiam haec verba recepi: "Perpende quam suaviter haec laus penetret aures meae avidae majestatis et pertingat ad liquefacta intima mei amorosi Cordis, ne ultra tam importune desideres dissolvi tali intentione, ut scilicet non sis in carne talis quale tibi nunc donum gratuitae pietatis impendo; quia quanto ad indigniorem me inclinavero, tanto majori reverentia merito ab omni creatura extollor."
Et cum haec consolatio mihi praestita esset in illa hora qua ad tua vivifica accederem sacramenta, et inde circa illa, ut justum erat, haberem versam intentionem, addidisti jam dictae revelationi etiam et hunc intellectum: quod scilicet eo modo et intentione quilibet accedere deberet ad sacratissimam corporis et sanguinis tui communionem, ut amore ejus amorem gloriae tuae vilipenderet etiam,si possibile esset, quod magnam damnationem sibi in hoc sacramento sumeret, ut tantummodo divine pietas magis claresceret, per hoc quod se tam indigno non dedignaretur communicare. Ad hoc tamen cum ego excusationem subinferrem quod quisquis respectu suae indignitatis abstinet a communione, ea intentione abstinet ne praesumptuose irreverentiam inferat sacramento tam praedigno, ad hoc benedictum responsum tuum accept in haec verba: "Tali intentione praesumens nunquam aliquis irreverenter accedere potest." Pro quo sit tibi laus, et gloria per infinita saeculorum saecula.
Chapter 20 of 25