Skip to the text

Caput 9: De inseparabili unione animae ipsius

Non multo post tempore, mediante scilicet jejunio, dum iterum gravi infirmitate laborans lecto decumberem et caeteris circa caetera occupatis quodam mane sola jacerem, Dominus qui deserere nescit ab humanis solatiis desertos, aderat verificans illud propheticum: "Cum ipso sum in tribulatione" (Ps 90:15). Praetendit enim ex parte sinistri lateris quasi ex benedicti Cordis intimo sui emissionem quamdam fluvii crystallinae puritatis simul et soliditatis, quae progrediens venerabile pectus illud in modum monilis tegebat et perspicua videbatur aureo colore et roseo, qui alternatim inter se vario modo ponuntur. Inter quae Dominus subintulit: "Infirmitas qua nunc laboras, animam tuam in hoc sanctificavit, ut quandocumque mei causa cogitationibus, verbis vel factis aliis condescendis, nunquam longius a me progrediaris quam tibi in fluvio isto demonstratum est. Et sicut color iste aureus et roseus nitet per crystallinam puritatem, sic cooperatio aureae divinitatis meae et perfectio patientiae roseae humanitatis meae per omnem intentionem tuam placebunt."

O dignitatem minutissimi illius pulveris, quem illa principalis gemma coelestium nobilitatum de luto palearum sibi ad superponendum assumit! O excellentiam exigui illius flosculi, quem ipse etiam solaris radius de locis palustribus sibi attrahit quasi ad collucendum! O beatitudinem beatae illius et benedictae animae quam Dominus majestatis tantae dignitatis aestimat, quod quamvis sit omnipotens creando, tamen fecit animam, animam, inquam, licet imagine et similitudine ipsius decoratam, tantum tamen distantem a se quantum distat Creator a creatura! Et ideo millesies beata cui datur persistere in tali statu, in quem heu! ego, ut mihi timeo, nec ad momentum quidem unquam perveni; sed exopto ut divina clementia donum qualiscumque gratiae mihi indulgeat meritis illorum quos per tam morosa tempora, ut spero, in tali statu conservavit.

O donum quod est super omne donum, in illa apotheca aromatibus divinitatis tam abundanter satiari! et in illo voluptuoso cellario, mero charitatis sic supereffluenter inebriari, imo ingurgitari, ut nec vel leviter pedem moveri patiatur ad terminos illos in quibus tantae fragrantiae efficacia tepescere suspicatur! Insuper quotiescumque progredi necesse fuerit charitate ducente, tantae repletionis secum deferre ructus, ut etiam ipsi divinae ubertatis opulentis dulcedinis suaveolentia valeat ministrare. Hoc donum, Domine Deus, quod electis tuis dare posses ex praevalentia omnipotentiae tuae omnino confido, et etiam quod mihi hoc idem dare velles ex amorosa benignitate tua minime diffido. Quomodo autem dare scires prae indignitate mea, inscrutabilem sapientiam tuam nequaquam valeo investigare. Sed nunc glorifico et magnifico sapientem et benignam omnipotentiam tuam. Laudo et adoro omnipotentem et benignam sapientiam tuam. Benedico et gratias ago omnipotenti et sapienti benignitati tuae, Deus meus, quia quidquid mihi unquam impendi potuit, a largitate tua recepi semper inaestimabiliter longe supra condignum.

Chapter 10 of 25