Caput 5: De vulnere amoris
Post haec anno septimo, ante Adventum, te auctore totius boni ordinante, obligaveram quamdam personam ut singulis diebus ante imaginem crucifixi pro me orationi suae intersereret haec verba: Per tuum transvulneratum Cor, transfige, amantissime Domine, cor ejus jaculis amoris tui in tantum ut nihil terreni continere possit, sed a sola efficacia tuae divinitatis contineatur. Cujus precibus, ut confido, provocatus in Dominica in qua canitur "Gaudete in Domino" (Dominica IIIa in Adventu), infra Missam, cum nimia ex copiosissima liberalitatis tuae supereffluentia, misericordia tua permittente, ad tui sacratissimi corporis et sanguinis accederem communionem, infudisti mihi desiderium quo cogente in haec verba prorupi: "Domine, fateor quod secundum merita mea non sum digna accipere minimum donorum tuorum; sed tamen meritis et desiderio omnium adstantium supplico pietati tuae, ut transfigas cor meum tui amoris sagitta". Cujus verbi virtutem mox sensi appropinquasse divino Cordi tuo, tam per interioris gratiae infusionem quam per evidentis signi in imagine crucifixionis tuae demonstrationem.
Igitur cum post suscepta vivifica sacramenta, ad locum orationis reversa fuissem, videbatur mihi quasi de dextro latere crucifixi depicti in folio, scilicet de vulnere lateris, prodiret tamquam radius solis, in modum sagittae acuatus, qui per ostentum extensus contrahebatur, deinde extendebatur, et sic per moram durans, affectum meum blande allexit. Sed nec sic quidem satisfactum est desiderio meo usque in feriam quartam dum post Missam a fidelibus recolitur tuae adorandae Incarnationis et Annuntiationis dignatio; cui et ego quamvis minus digne intendebam; et ecce tu aderas velut ex improviso infigens vulnus cordi meo cum his verbis: "Hic confluat tumor omnium affectionum tuarum verbi gratia: summa delectationis, spei, gaudii, doloris, timoris, caeterarumque affectionum tuarum stabiliantur in amore meo."
Et statim incidit memoriae meae quod quandoque audieram, vulneribus necessario adhibendum lavacrum, unguentum, et ligamentum. Sed qualiter hoc perficere possem non tunc finaliter docuisti, sed postmodum plenius aperuisti per aliam personam, quae, ut spero, ad laudem tuam mentales aures suas multo stabilius magisque tenue assuefecit venis amatorii susurri tui, quam heu! ego. Ista namque consuluit ut jugi devotione recolens amorem Cordis tui in cruce pendentis ex humore charitatis quem produxit fervor tam ineffabilis amoris, caperem aquam devotionis in ablutionem totius offensionis, et ex liquore pietatis quam effecit dulcedo tam inaestimabilis amoris, haberem gratitudinem unctionis, contra omnem adversitatem, atque ex efficacia charitatis, quam fortitudo perfecit tam incomprehensibilis amoris, adesset ligamen justificationis, ut omnes cogitationes, verba et opera mea ex fortitudine amoris in te dirigerem, et sic tibi indissolubiliter adhaererem.
Quidquid in his ex malitia et nequitia mea depravavi suppleat vis amoris cujus plenitudo habitat in eo qui sedens ad dexteram tuam factus est os ex ossibus meis et caro de carne mea. Nam per eum in virtute Spiritus Sancti cum ea nobilitate compassionis, humilitatis et reverentiae sic dedisti nobis posse; per eumdem offero tibi querimoniam infelicitatum mearum nimium multarum contra tam divine nobilem bonitatem tuam quam cogitatu, verbis et factis tam multimode impugnavi, sed specialiter in eo quod praedictis donis tuis tam infideliter, negligenter et irreverenter usa sum; si mihi tam indignae filum de stuppa in memoriam tui tradidisses, jure studiosiori reverentia respexissem.
Tu scis, occultorum meorum cognitor Deus meus, hanc esse causam quae me tam nimis extra, imo contra placitum meum cogit haec scriptis commendare quod considero me tam per nihilum in eis profecisse, quod nullomodo consentio credere mihi tantummodo ea data fuisse, cum tua aeterna sapientia a nullo possit seduci. Ergo, o dator munerum, qui tam gratuita et indebita mihi dedisti, da etiam ista legenti ut saltem compatiatur tibi cor amici tui pro eo quod zelus animarum tot horis tam regalem gemmam continuit in limo sentinae cordis mei. Laudans et exorans extollat misericordiam tuam verbis cordis et oris dicens: "Te Deum Patrem. Ex quo omnia. Te jure laudant. Tibi decus. Benedictio et claritas." Ut vel sic aliqualiter tibi defectus meus suppleatur. Hic distulit scribere usque in Octobrem.
Chapter 6 of 25