Skip to the text

Caput 21: De effectu visionis divinae

Omnino etiam injustum judicavi recolens gratuita beneficia tuae amicabilis clementiae erga me valde indignam, si in hoc quasi ingrata oblivione pertransirem quod in quadam quadragesima accept mira dignatione tuae amicissimae pietatis. In secunda ergo dominica dum ad missam ante processionem cantaretur responsorium Vidi Dominum facie ad faciem, etc., mirabili quodam et inaestimabili coruscamine illustrate anima, in luce divinae revelationis apparuit mihi tanquam faciei meae applicata facies quaedam, secundum quod Bernardus dicit: Non formata sed formans, non perstringens oculos corporis, sed faciem laetificans cordis, grata amoris munere non colore (In Cantic. Sermo 31). Ex hac melliflua visione cum solares oculi tui oculis meis directe oppositi viderentur, qualiter tu suavis dulcedo mea tunc affeceris non solum animam meam, verum etiam cor meum cum omnibus membris, cum tibi soli sit notum, proinde quoad vixero tibi persolvam famulatum devotum.

Sed quamvis longe aliter placeat rosa tempore vernali cum virens et florens dat odorem, quam tempore hiemali, cum diu arefacta dicitur redoluisse suaviter, aliquantulum tamen excitare videtur delectationem recordatio praelibatorum. Unde et ego quali possum similitudine proferre desidero quid parvitas mea in illa praejucundissima visione tui senserit ad laudem amoris tui; ut si quis legentium forte similia vel majora acceperit, per recordationem ad gratiarum actionem excitetur. Et egomet saepius recolendo etiam caliginem negligentiarum mearum aliqualiter reprimam per gratitudinem, hoc speculo solari vibrato.

Cum itaque illam desideratissimam faciem exhibentem copiam totius beatitudinis, ut praedixi, mihi immeritae applicuisses, ex deificis oculis tuis sensi per oculos meos intrantem lucem quamdam inaestimabilem, suavificam, quae transiens omnia interiora mea supra modum mirabilem virtutem in omnibus membris meis videbatur operari; primo quidem quasi evacuans omnes medullas ossium meorum, hinc etiam ipsa ossa simul cum carne annihilans in tantum quod tota mea substantia nihil aliud sentiebatur esse quam splendor ille divinus, qui ultra quod dici posset delectabili modo in seipso colludens inaestimabilem animae meae exhibuit serenitatis jucunditatem.

O quid amplius dicam de ista, ut ita dicam, dulcissima visione? quia ut verum fateor secundum quod mihi videtur, omnium linguarum eloquentia per omnes dies vitae meae mihi hunc praeclarum modum videndi te, etiam in coelesti gloria, nunquam persuasisset, si dignatio tua, Deus meus, unica salus animae meae, per experientiam me ad illam non induxisset. Hoc tamen dicere me delectat, quod si est in divinis sicut in humanis, quod scilicet virtus oculi tui in tantum excedit istam visionem, sicut ego aestimo, vere dico, nisi divina virtus contineret, nunquam permitteret animam in corpore manere, cui hoc vel momentaliter indultum fuerit; quamvis non ignorem inscrutabilem omnipotentiam tuam ex abundantia pietatis, tam visionem quam etiam amplexum et osculum cum caeteris amatoriis exhibitionibus pro loco, pro tempore et pro persona, te solitum congruentissime temperare, cum saepius experta sum (pro quo tibi gratiarum actiones in unione mutui amoris semper venerandae Trinitatis persolvo) dignationem persuavissimi osculi tui, in tantum quod quandoque sedenti mihi et intendenti tibi in intimis, et legenti horas canonicas, seu vigilias pro defunctis, saepe inter unum psalmum decies vel pluries praedulce osculum infixisti ori meo, osculum quod etiam omne aromaticum excedit et mellis poculum, et etiam multoties tuum amicissimum adverterim in me respectum ac strictissimum persenserim amplexum in anima mea. Et haec omnia quamvis mirae fuerint suavitatis, nunquam tamen, vere fateor, in aliquo talem virtutis effectum sum experta sicut in illo excellentissimo respectu de quo praedixi. Pro quo et etiam pro aliis, quorum effectum tu solus nosti, sit tibi exhibitio suavitatis illius quam in supercoelesti apotheca divinitatis supra omnem sensum praejucunde persona personae instillat.

Chapter 22 of 25