Skip to the text

Caput 4: De sanctissimorum vulnerum Domini impressione

Inter horum primordia, primo ut puto, vel secundo anno, tempore hiemali inveniens in quodam libro oratiunculam in haec verba: "Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, da mihi toto corde, pleno desiderio, sitienti anima ad te aspirare, et in te dulcissimo atque suavissimo respirare, ac totum spiritum meum et omnia interiora mea ad te qui es vera beatitudo jugiter anhelare. Scribe, misericordissime Domine, vulnera tua in corde meo pretioso sanguine tuo, ut in eis legam tuum dolorem pariter et amorem et vulnerum tuorum memoria jugiter in secreto cordis mei permaneat, ut dolor compassionis tuae in me excitetur et ardor dilectionis tuae in me accendatur. Da quoque ut omnis creature mihi vilescat, et tu solus in corde meo dulcescas."

Quam oratiunculam gratanter affirmans ferventius frequentare studebam, cum tu qui nunquam spernis vota humilium aderas, praedictae oratiunculae praebiturus effectum. Nam brevi temporis intervallo eodem hieme, cum post Vesperas ad collationes sederem in refectorio ad latus cujusdam personae, cui in talibus secretum meum aliqualiter detexeram, quod ad salutem legentis hic interpono, quia multoties mihi sensi auctum fervorem devotionis tali occasione, et utrum hoc promoverit Spiritus tuus, Domine Deus, seu affectio humanitatis non mihi liquidum constat, cum tamen a quodam in talibus exercitato audierim tale secretum utilius revelandum ei, qui non solum benignitate fidelitatis familiaris, verum etiam majoritatis reverentia superior habeatur. Sed tamen cum, sicut praedixi, hoc ignorem, tibi fidelissimo provisori meo committo, cujus Spiritu, qui super mel dulcis est, omnis virtus coelorum consistit. Si vero ex humana affectione provenerit, eo dignius est ut me in abyssum gratitudinis demergam, quanto dignantius tu, Deus meus, limo vilitatis meae conjungere dignatus es aurum impretiabilitatis tuae, ut vel sic gemmae gratiarum tuarum mihi adhaererent.

In praedicta enim hora, cum memoriam circa hujusmodi haberem devotius occupatam, sensi quasi divinitus collata mihi indignissimae quae in antedicta oratione dudum petieram, scilicet intus in corde meo quasi corporalibus locis per spiritum cognovi impressa colenda illa et adoranda sanctissimorum vulnerum tuorum stigmata; quibus vulneribus animae meae medicasti, necnon mihi poculum nectarei amoris propinasti . Sed non ad huc indignitas mea abyssum pietatis tuae exhaustum invenit, quin ex supereffluentia liberalissimae largitatis tuae acciperem et illud memorabile donum, ut quoties singulis diebus cum quinque versibus Benedic anima mea (Ps 102), per spiritum amatoriae signacula impressionis visitare intenderem, nunquam me speciali beneficio fraudatam causari possem.

Accepi enim ad primum versum "Benedic anima mea", ad vulnera beatorum pedum tuorum deponere omnem rubiginem peccatorum et mundanae voluptatis vilitatem. Deinde per secundum "Benedic, et noli oblivisci," in amatorio lavacro, unde mihi profluxit sanguis et aqua, abluere omnem maculam carnalis et transitoriae delectationis. Per tertium versum "Qui propitiatur," ad requiem spiritus ad sinistrum vulnus ad pausandum properans quasi columba in petra nidificare. Ex hinc per quartum versum "Qui redimit de interitu," ad dextram accedens, omnia quae mihi desunt in perfectione virtutum, ibi mihi plene reposita fiducialiter appropriare. Quibus decenter ornate, per quintum versum "Qui replet in bonis," jam omni infamia peccatorum emendata et penuria meritorum suppleta, desiderantissima et dulcissima praesentia tua, etsi per me indigna, per te tamen satis digna, inter castos amplexus tuos merear jucundari.

Cum quibus fateor mihi collata ea quae infra orationem petuntur, scilicet, ut in eis legam dolorem tuum pariter et amorem. Sed heu! parvo tempore, cum tamen non causer te mihi hoc abtulisse; sed propria ingratitudine et negligentia me querulor perdidisse. Quod tamen dissimulans immensa misericordia et copiosa pietas tua primum et majus donum, scilicet, vulnerum impressionem sine meritis meis mihi nimis indigna usque in praesens conservat. Pro quo sit tibi decus et imperium, laus et jubilatio per aeterna saecula.

Chapter 5 of 25