Skip to the text

Caput 10: De influxione divina

Haec scripta cum tam incongruum judicarem scribere, quod nullatenus conscientiae meae in hoc consentire possem, et ideo usque ad Exaltationem sanctae Crucis distulissem, et ipso die inter Missam aliis intendere decrevissem, Dominus intellectum meum reduxit ad haec verba: "Certe scias te nunquam de carcere carnis exituram, donec et ilium quem adhuc retines persolves quadrantem," Et cum animo revolverem quod omnia nominate praescripta, etsi non per scripta, tamen per dicta ad utilitatem proximorum reposuissem, Dominus objecit verbum illud quod ipsa nocte ad Matutinas audieram lectum: "Si Dominus doctrinam suam praesentibus tantum dixisset, dicta tantum essent non scripta; sec nunc etiam scripta sunt propter plurimorum salutem." Et addidit Dominus: "Absque contradictione certum divinae pietatis meae testimonium volo habere in scriptis tuis, his novissimis temporibus, in quibus dispono benefacere multis.

Unde gravata in memetipsa pertractare coepi quam difficile vel etiam impossibile mihi foret talem invenire sensum sive verba, quibus sine scandalo ad humanum intellectum saepe dicta produci possent. Tali pusillanimitati praevalenter Dominus consulens copiosissimum quemdam imbrem super animam meam effundere videbatur, ex cujus impetuoso descensu ego vilis homuncio, tam novella et tenera plantatio depressa succumbens nihil mihi imbibere potui ad profectum, exceptis quibusdam valde ponderosis verbis ad quae nequaquam sensuum intellectu pertingere praevalebam. Unde magis gravata requisivi quid ex talibus posset provenire. Quod gravamen benigna pietas tua, Deus meus, assueta tibi blanditate allevians his verbis animam meam refecit: "Ex quo inutilis tibi videtur fluctuum illorum inundatio, ecce nunc divino Cordi meo te applicabo, ut in te leniter suaviterque tibi alternatis vicibus influam pro modulo tuae capacitatis."

Quod verissimum promissum tuum ex certissima persolutione tua fateor, Domine Deus; cum singulis diebus mane in convenientissima hora per quatuor dies semper mihi partem praefati sermonis tam luculenter tamque suaviter influxisti, ut absque omni labore, velut quod multo tempore memoriter retinuissem, impraecogitata scribere potuissem; ea tamen moderatione, ut cum partem congruentem descripsissem, omnium sensuum meorum exercitio, ultra unam dictionem investigare non valerem illorum quae sequenti die mihi tam affluenter absque omni difficultate praesto erant: instruens et refraenans quodammodo per hoc impetuositatem meam, sicut scriptura docet: "Nullum adeo actioni debere inhaerere, quod contemplationi non cures studium adhibere." Sic ubique zelans salutem meam, dum indulgens moram qua Rachelis amplexibus jucundis valeam gaudere, nec tamen Liae gloriosa foecunditate carere; quod utrumque tibi placite perficere tribuat sapiens amor tuus.

Chapter 11 of 25