Skip to the text

Caput 23: Gratiarum actio, cum expositione diversorum beneficiorum, quam cum orationibus tam praecedentibus quam subsequentibus statutis temporibus prout potuit devotius legere consuevit

Benedicat tibi anima mea, Domine Deus, Creator meus; benedicat tibi anima mea et ex medullis intimarum mearum confiteantur tibi miserationes tuae quibus incontinentissima pietas tua tam indebite circumvenit me, o dulcissime amator meus. Gratias ago, ut undecumque possum, immensae misericordiae tuae, cum qua laudans glorifico longanimem patientiam tuam, qua dissimulasti, cum annos omnes infantiae et pueritiae, adolescentiae et juventutis meae, usque pene ad finem vicesimi quinti anni tam caecata dementia pertransirem, ut cogitationibus, verbis et factis perficerem absque remorsione conscientiae, ut mihi nunc videtur, omne quod libebat, ubicumque licebat, non te praecavente, sive per naturaliter mihi insitam mali detestationem et boni delectationem, sive per exteriorem proximorum redargutionem, ac si pagana inter paganos vixissem, et nunquam intellexissem quod tu, Deus meus, vel bonum remunerares, vel malum punires; cum tamen ab infantia, a quinto scilicet anno, me inter devotissimos amicos tuos in triclinio sanctae religionis tibi elegeris habilitari.

Tua beatitudo, Deus meus, quamvis nec crescere nec decrescere possit, cum bonorum nostrorum non egeas, tam culpabilis tamen et tam negligens vita mea, sicut aliqualiter dici potest, cessit in detrimentum laudis tuae, quam sine intermissione singulis momentis tota substantia mea cum omni creatura merito laudaret, quid super his sentiat vel etiam sentire posset cor meum, ex dignantissima acclinatione tui ab ipsis etiam fundamentis commotum tu solus nosti.

Unde in sadem commotions, pro emandatione offero tibi, Pater amantissime, omnem Passionem tui dilectissimi Filii, ab illa hora qua in praesepio super foenum reclinatus vagitum dedit, et deinceps pertulit per infantiles necessitates, pueriles defectus, adolescentiles adversitates et juveniles passiones, usque post horam illam qua inclinato capite in cruce cum clamore valido spiritum emisit. Item in suppletionem omnium negligentiarum mearum, offero tibi, Pater amantissime, omnem conversationem illam sanctissimam, quae in omnibus cogitationibus, verbis et factis perfectissima ab hora qua missus ab arce throni introivit per aurem virginis in regionem nostram tuus Unigenitus, usque post illam horam qua tuis paternis vultibus praesentavit gloriam carnis victricis.

Ac deinde cum justum sit ut compatiatur tibi cor amici tui super omni adverso, rogo per Unigenitum tuum, in virtute Spiritus sancti, ut quicumque» a me rogatus, vel alio modo inductus, voluntatem ad hoc inclinaverit, quod tibi ad laudem, defectum meum supplere vellet, etiam uno gemitu, vel alio quantumvis parvo, in vita mea vel post mortem meam; ut pro ipso etiam suscipias hanc oblationem passionis et conversationis praedilecti Filii tui, in emendationem et suppletionem omnium peccatorum et negligentiarum ipsius. Ad hoc obtinendum exoro ut apud te permaneat desiderium meum indefessum usque ad finem saeculi, etiam cum adhuc tibi gratia tuaconregnavero in coelis.

Item pro gratiarum actione, in profundissimam abyssum humilitatis tuae (me) demergens, cum superexcellenti misericordia tua simul collaudo et adoro illam dulcissimam benignitatem, qua me sic deperdite vivente, tu Pater misericordiarum, cogitasti super me cogitationes pacis et non afflictionis quomodo scilicet me sic multitudine et magnitudine beneficiorum tuorum exaltares, ac si prae cunctis mortalibus vitam angelicam in terris duxissem; et hoc inchoans in Adventu illo, antequam in Epiphania finirem vigesimum quintum annum quadam turbatione, qua sic commotum est cor meum, quod omnis juvenilis lascivia mihi desipere coepit. Tali modo praeparatum tibi aliqualiter cor meum. Post inceptum vigesimum sextum annum, feria secunda ante festum Purificationis, in crepusculo diei illius, post Completorium, cum nocte jam dictae perturbationis, tu lumen verum lucens in tenebris, terminasti mihi etiam diem puellaris vanitatis obscuratum tenebris spiritualium ignorantiarum. Nam in hora illa evidentissima dignatione mirabiliter et supra modum delectabiliter aderas mihi, amicabilissima reconciliatione me cognitioni et»amori tuo associans, et me ducens ad intima mea mihi ante horam illam valde incognita, mecum agere coepisti miris et occultis modis ut deinceps quasi in domo propria amicus cum amico, imo sponsus cum sponsa in corde meo delicias tuas jugiter cum anima mea posses habere.

Pro quo pietatis negotio diversis horis diversisque modis me visitans, sed specialius magis dignanter in vigilia sacrae Annuntiationis, tandem ante Ascensionem die quodam mane affectuosius incipiens et vespere post Completorium perficiens, hoc donum eum omni creatura stupendum et reverendum contulisti: quod scilicet ab illa hora usque in praesens nunquam ad oculi ictum sensi vel cognovi te cordi meo alienatum; quin semper adesse te scirem, quandocumque ad interiora me direxi, exceptis semel undecim diebus. Quantis et quam plurimis omni acceptione dignis bonis, inter haec mihi salutarem praesentiam tuam gratiorem effeceris, cum nullis possim verbis explicare, da, dator munerum, ut proinde dignam tibi offeram hostiam jubilationis in spiritu humilitatis, et praecipue pro eo quod tam amoenam , secundum beneplacitum tuum atque meum, in corde meo tibi praeparasti inhabitationem; quod nec de templo Salomonis, nec de triclinio Assueri legi vel audivi, quod mihi videatur praeferendum deliciis illis, quas cognosco gratia tua, teipsum tibi praeparasse in intimis meis et quibus concessisti me indignissimam pariter tecum frui tanquam reginam cum rege.

Inter quae et illa duo specialius praefero, quod scilicet impressisti cordi meo saluberrimorum vulnerum tuorum praeclara monilia, et ad hoc vulnus amoris tam evidenter et etiam efficaciter cordi meo infixisti, quod si nunquam ullam consolationem plus nec interius nec exterius mihi dedisses, in illis duobus solis tantam beatitudinem contulisti, si mille annis vivere deberem, singulis horis plus quam satis consolationis, eruditionis et gratitudinis inde possem habere.

Addidisti etiam inter haec mihi inaestimabilem amicitiae familiaritatem impendere, diversis modis illam nobilissimam arcam divinitatis, scilicet deificatum Cor tuum praebendo in copiam omnium delectationum mearum; nunc gratis dando, nunc ad majus indicium mutuae familiaritatis illud mihi pro meo commutando; cum quo et tam occulta secretorum judiciorum simul et deliciarum tuarum mihi manifestasti, ac tam Amicissimis blanditatibus animam meam multoties liquefecisti, quod si ignorarem abyssalem supereffluentiam dignationis tuae, mirarer si intelligerem te prae omni creatura soli dignae beatissimae matri tuae, tecum regnanti in coelo, tam dignantissimae blanditatis exhibuisse affectum.

Inter haec tamen leni blanditate quandoque perduxisti me ad salubrem cognitionem defectuum meorum, tamque amicabiliter in his pepercisti rubori meo, ac si tu, quod etiam nefas est dicere, dimidiam partem regni tui exinde amisisses, si puerilem verecundiam meam vel in modico commovisses. Ita velut astuta quadam involutione revelasti mihi aliquorum defectus tibi non placere; in quibus defectibus ad me rediens culpabiliorem inveni me quam aliquem illorum quos mihi praetendebas, cum tamen nec minimo nutu mihi unquam notificaveris quod defectus tales in me vel saltem modice unquam advertisses.

Insuper tam fidelibus promissionibus allexisti animam meam, qualiter mihi in morte et post mortem velles benefacere; quod jure etiam si nullum aliud donum a te haberem, pro hoc solo jugiter viva spe anhelaret ad te cor meum. Nec sic quidem exhaustum est pelagus tuae incontinentissimae pietatis; quin orantem me frequentius exaudires tam incredibilibus beneficiis, sive pro peccatoribus, sive pro animabus, sive pro aliis causis, quod nunquam inveni amicum cui sine haesitatione auderem notificare, sicut ego cognovi , propter pusillanimitatem cordis humani.

Ad cumulum ergo beneficiorum hoc addidisti quod mihi dilectissimam matrem tuam beatissimam Virginem Mariam in procuratricem praebuisti et me saepius affectui ipsius amicabiliter commendasti, sicut unquam diligentius fidelis sponsus dilectam sponsam propriae matri potuit commendare.

Insuper in speciale ministerium deputasti mihi saepius nobilissimos palatii tui principes, non solum de choris Angelorum et Archangelorum, sed etiam altiorum, secundum quod pietas tua, benignissime Deus, mihi magis congruere judicabat, ut ad convenientiora sibi obsequia in spiritualibus»exercitiis me promoverent. Sed cum ego indignissima degenerem ingratitudinem meam, cum tu dispensative ad majorem salutem meam, saporem delectationis ex parte subtraheres, statim quasi nihil valentia oblivioni traderem, si post tempus gratia tua contigit me resipiscere, et hoc quod amiseram sive qualecumque donum a te repetere, in ipso momento illud mihi illibatum resignasti, ac si ego diligentissima cura illud in tuum sinum mihi reservandum reposuissem.

Super haec omnia, quod miro modo praeferendum est multoties, sed specialius in festo sacratissimae Nativitatis, et in una Dominica, scilicet "Esto mihi", et alia etiam Dominica post Pentecosten, induxisti, imo rapuisti me ad talem tui unionem, quod supra miraculum miror quod post illas horas amplius potui vivere sicut homo inter homines, et quod magis stupendum imo horrendum in me est, quod heu! defectus meos postea, ut jure debuissem, non emendavi.

Sed in his omnibus fons misericordiae tuae non est exsiccatus, o Jesu, omnium amantium amantissime, imo solus amens veraciter gratis et indignos.

Nam cum pro lapsu temporis mihi vilissimae, indignissimae et ob hoc etiam ingratissimae, desipere inciperent talia, quae merito sine intermissione coelum cum terra inaestimabili extollerent tripudio, pro eo magis quod tu tam infinite summus, tam infinite extremae acclinare dignatus es, tu dator, renovator et conservator omnis boni, per hoc me torpentem ad gratitudinem reexcitasti: quod scilicet quibusdam personis, quas novi tibi magis devotas et familiares, hoc de donis tuis in me revelasti, quod certissime scivi quod ab homine habere non poterant, cum ego hoc nulli hominum revelassem , et tamen ex eorum ore audivi verba quae ego in secreto cordis mei recognovi.

Cum his verbis et caeteris quae inter haec se memoriae meae ingerunt, tibi quod tuum est reddo, et per organum illud dulcisonum, scilicet divinum Cor tuum, per virtutem Spiritus Paracliti ea resonans decanto tibi, Domine Deus, Pater colende, laudes et gratiarum actiones ex parte omnium, coelestium, terrestrium et infernorum, omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.

Cum igitur aurum colorum distinctionibus magis rutilet, et inter caeteros colores nigredo notabiliorem faciat distinctionem, propter sui ab auro dissimilitudinem, addo etiam quod meum est, scilicet ingratissimae conversationis meae nigredinem contra tam divine splendentem erga me beneficiorum numerositatem. Nam cum dare non posses alia dona quae te decerent, secundum tibi ingenitam regiam, imo divinam liberalitatem, ego etiam pro ingenita mihi rusticitate hoc aliter non suscepi, quam sicut decet vilissimam depravatricem. Et hoc idem naturalis tibi regia mansuetudo dissimulabat sic quod ideo nunquam minus mihi benefacere videbaris. Cum igitur tu cui in supercoelesti palatio paternae benignitatis suavis accubitus est, reclinatorium elegeris hospitari in meae paupertatis domicilio, ego degenerrima, incurialissima hospita negligenti studio tuo invigilare beneplacito curavi, quod ex naturali humanitate merito diligentiori cura respicere deberem aliquem leprosum, qui post multas illatas mihi injurias et molestias, ex necessitate ad hospitium meum declinasset.

Item contra beneficium illud quod tu, vestitor siderum, mihi impendisti in amoenosa intimarum mearum dispositione sanctissimorum vulnerum tuorum impressione, secretorum revelatione, et familiarium ac amantissimarum blanditatum exhibitione, in quibus dedisti mihi suaviores delectationes in spiritualibus experiri, quod, ut credo, si ab oriente usque ad occidentem mundum circuissem, in corporalibus possem invenisse, ego ingratissima contumeliam tibi inferens vilipendi et exteriorem delectationem quaerens, cepes et allia nimis irreverenter tuo coelesti mannae praetuli. Promissionibus autem tuis, o Deus verax, sic diffidendo spei effectum averti, ac si homo mendax esses, qui nunquam promissum persolvisses.

Item contra hoc quod indignis orationibus meis benigne acclinatus es, ego heu! saepius induravi cor meum contra voluntatem tuam, in tantum (quod cum lacrymis dicendum esset), quandoque dissimulavi intelligere voluntatem tuam, ne cogerer instigante conscientia perficere illam.

Item contra hoc quod mihi suffragia gloriosae Matris tuae, beatissimorumque Spirituum dignatus es praebere, ego miserabilis exteriorum amicorum suffragia quaerens, saepius eos impedivi, cum tibi soli jure intendissem. Cum etiam justum esset proinde quod tua suavitas dona tua inter negligentias meas mihi illibata conservat, ego majorem gratitudinem conciperem et negligentiarum cautelam, contra tyrannico, imo diabolico more malum reddens pro bono, magis assumo ausum vivere sine cautela.

Supra his omnibus maxima mea culpa quod post talem tamque incredibilem, tibique soli cognitam tecum unionem, non pertimui animam meam rursus maculare defectibus illis quos mihi inhaerere ad hoc permiseras, ut tuo adjutorio certando eos devincerem, et inde majorem gloriam tecum in coelis aeternaliter possiderem. Nec in hoc defuit mihi culpa, quod cum ad excitandam in me gratitudinem amicis tuis secreta mea detegeres, ego, omisso eo quod tu intendebas, quandoque ex hoc plus humane gaudendo debita gratitudine tibi respondere neglexi.

Et nunc, o benignissime cognitor cordis mei, super istis et aliis quae horum occasione menti meae incidere possum, ascendat ad te gemitus cordis mei, et suscipe quam tibi offero querimoniam infelicitatum mearum nimium multarum, contra tam divinae clementiae nobilem bonitatem tuam, cum ea nobilitate compassionis et reverentiae, sicut nobis dedisti nosse per amantissimum Filium tuum in Spiritu sancto, ex parte omnium coelestium, terrestrium et infernorum. Ergo ego cum omnino sim in sufficiens ad promerendos dignos emendationum fructus, exoro pietatem tuam, dulcissime amator meus, ut quorum corda noveris tibi tam devota fidelitate astricta, quod ex eo holocaustum emendationis te placare potuerit, ipsis inspires, ut defectum meum ultra modum ingruentem talibus donis tuis velint supplere gemitibus, sive orationibus, vel etiam aliquibus bonis operibus, tibi soli Domino Deo ad laudem debitam, quia ut tu, inspector cordis mei, liquide cognoscis quod ad haec scribenda nihil omnino aliud coegit me nisi purus amor clementiae tuae laudis, quo post mortem meam plures ista legentes compatiantur benignissimae clementiae tuae, quod causa humanae salutis amor tuus unquam ad ima tantum debuit declinari, quod talia tam magna, tamque innumera dona permitteres sic vilipendi sicut ego heu! omnia dona tua in me depravavi.

Sed grates qualescumque possum persolvo clementi misericordiae tuae, Domine Deus creator et recreator, pro eo quod desuper emuenti abyssopietatis tuae me certificasti verissime, quod quicumque etiam peccator, qui cum suprascripta intentione voluntatem suam ad hoc deflexerit, quod in laudem tibi mei memoriam facere voluerit, sive orans pro peccatoribus, sive gratias agens pro electis, sive etiam in quocumque opere benefaciens, quo devotius potest, nunquam praesentem vitam terminabit, antequam tu eum tali speciali gratia remuneres, quod tibi conversatio ipsius placeat, et etiam in corde ipsius habeas aliquam familiarem delectationem. Pro quo sit tibi laus illa aeterna quae de increato amore procedens jugiter refluit in teipsum.

Chapter 24 of 25