Skip to the text

Caput 8: De Familiariori intractione ipsius

Post haec in Dominiea Esto mihi, etc. (Dom. in Quinquagesima) inter Missam incitasti mentem meam et dilatasti desiderium meum ad ea nobiliora quae mihi collaturus eras dona, specialius per duo verba quorum efficaciorem in anima praesensi effectum, scilicet in versu primi Responsorii: Benedicens benedicam tibi, etc., et in versu noni Responsorii, scilicet: Tibi enim et semini tuo dabo has regiones, etc. Inter quae venerabili manu beatissimum pectus tuum tangens demonstrasti mihi quas regiones incontinentissima liberalitas tua polliceretur.

O regio illa beata et beaticans, affluens beatitudinum, ager deliciarum cujus minutissimum granum sufficientissime satisfacere posset aviditati omnium electorum, in diversis quae humano cordi desiderabilia, amabilia, delectabilia, jucunda et suavia poterunt excogitari! Dum vero intenderem his quibus intendendum erat, si non ut debui tamen prout potui, ecce apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quibus ego indigna promereri possem, sed secundum ineffabilem misericordiam suam, adoptiva regeneratione confortando et habilitando me ultra extremam vilitatem indignissimam, ad merito stupendam et tremendam, sed colendam et adorandam, supercoelestem et superinaestimabilem illam tui potiorem unionem.

Sed quibus meis meritis haec, Deus meus, quo tui judicio certe amor dignitatis nescius sed dignatione dives, amor, inquam, praeceps, qui nec judicium praestolatur, nec ratione comprehenditur, te, dulcissime Deus meus, quasi ebrium, si audeo dicere, dementavit, ut tam dissimilia conjungeres, sive quod convenientius dici valet, ingenita et connaturalis tibi benignitatis suavitas intrinsecus pertacta dulcore charitatis, qua non modo amens verum etiam totus amor es, cujus naturaliorem effluxum direxisti in salutem generis humani, ut tibi persuasum est remotissimum homuncionem tam fortuitis quam gratuitis egentem, vita et moribus despicabilem, evocare a finibus extremae vilitatis ad associationem regiae imo divinae dignitatis, ut inde potiorem confidentiam assumat omnis infra positus? Quod de omni Christiano ob reverentiam Domini mei spero et exopto ut nullus mihi inferior inveniatur in donorum Dei depravatione et proximorum scandalizatione.

Sed quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt ad intellectum exteriorum exprimi possunt, ut supra taxavi, apparuit Dominus in parte illa benedicti pectoris sui, in qua, die Purificationis, receperat animam meam in similitudine cerae diligenter ad ignem emollitae, madens quasi guttulis sudoris valide erumpentis, ac si substantia praeostensae cerae ex nimietate caloris intus latitantis in talem liquefactionem fuisset resoluta. Quas tamen species guttularum illud divinum gazophylacium virtute tam mirabili sed ineffabili, imo inexcogitabili sibi imbibebat, ut omnino non lateret quam superpraevalentem vim incontinentibilis amor ibi obtinuerit, ubi tale tantumque ac tam impenetrabile intimum reseraretur.

O aeternale solstitium, mansio secura, locus totum continens quod delectat, paradisus perennium deliciarum praeterfluens rivis inaestimabilium voluptatum, alliciens florigera vernantia omnigenarum amoenitatum, demulcens suavi sono, imo suaviter afficientis melodiae intellectualium musicorum, reficiens odorifero spiramine vitalium aromatum, inebrians resolventi dulcedine internorum saporum, immutans mira blanditate secretorum amplexuum! O ter felix, quater beatus, et, si dici potest, centupliciter sanctus, qui gratia ductrice promotus, innocens manibus et mundo corde purisque labiis illic meruerit appropinquare! O quid videt, quid audit, quid olfacit, quid gustat, quid sentit! Sed quid inde balbutire conatur mea impeditior lingua, quae quamvis divina favente benevolentia sim admissa, calle tamen propriorum vitiorum sive negligentiarum, quasi denso corio undique circumducta, nihil verisimile apprehendere valebam; cum etsi omnis angelica et humana possibilitas in unam dignitatis conferretur scientiam, ad plenum nequaquam formare sufficeret vel unicum verbum quo tantae excellentiae supereminentiam vel in minimo digne attingere posset.

Chapter 9 of 25