Caput 18: De paterna instructione
Festivo die quodam, dum ad sanctam communionem accedere viderem plures quae se orationibus meis commendaverunt, ego vero corporali infirmitate impedita, imo indignitate mea, ut timeo, divinitus repulsa, recolerem plura erga me beneficia tua, Deus; timere coepi mihi a vanae gloriae vento qui fluenta divinae gratiae posset exsiccare, et desiderabam mihi talem immitti intellectum quo praemunirer in futurum. Unde a paterna pietate tua taliter sum instructa, ut scilicet aestimarem affectum tuum erga me in similitudine patrisfamilias, qui gauderet de gratiosa elegantia plurimorum natorum, quibus etiam applauderet numerosa turba domesticorum et vicinorum, et inter quos parvulum haberet qui nondum ad elegantiam reliquorum pervenisset, quem paterno affectu miserans frequentius in sinum reciperet, verbis ac munusculis illi prae caeteris blandiretur. Et adjunxisti, quod si sic certa aestimatione me caeteris imperfectiorem reputarem, torrens melleae divinitatis tuae nunquam subsisteret defluere in animam meam.
Gratiarum actiones tibi offero, o amantissime Deus meus amator hominum per mutuam gratitudinem colendae semper et adorandae Trinitatis, pro hoc et pro pluribus salutaribus documentis, quibus tu, magistrorum optime, insipientiam meam pluries erudisti; et in amaritudine passionis Jesu Christi moveo querimoniam, offerens tibi poenas et lacrymas ejusdem pro universis negligentiis meis, quibus suavifluum spiritum tuum in me extinxi; et peto in unione efficacissimae orationis ejusdem dilecti Filii tui in virtute Spiritus Sancti, omnium peccatorum emendationem, defectumque meorum suppletionem. Quod mihi praestare digneris per amorem ilium qui te continuit, cum tuae paternae deliciositatis amantissimus unicus cum sceleratis deputaretur.
Chapter 19 of 25