Skip to the text

Liber III, Epistola 4

Ad Bonifacium Episcopum.

Vitandum in operibus bonis humanae laudis desiderium.

Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.

Quibusdam venientibus agnovi fraternitatem tuam misericordiae operibus vehementer insistere; atque omnipotenti Deo gratias retuli, quia juxta egregii praedicatoris vocem, nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8). Sed illud, fateor, non leviter mentem meam momordit, quod eadem opera multis vosipsi nuntiatis; ex qua re collegi quod mens vestra non studeat Dei oculis, sed humano judicio placere. Unde necesse est, frater charissime, ut cum bona exterius agis, haec interius cum magna cautela custodias, ne appetitus placendi hominibus subrepat, et omnis labor boni operis incassum fiat. Nos enim qui sumus, quibus placeri ab hominibus quaeritur? Quid namque aliud quam pulvis et cinis sumus? Sed illi tua fraternitas placere desideret, qui et non longe est ut appareat, et omne quod retribuerit finem nullo modo habebit. Mense Octobri, indictione undecima.

Chapter 143 of 846