Skip to the text

Liber III, Epistola 29

Ad Presbyteros et Clerum Mediolanensem.

Ad Constantii, quamvis sibi notissimi et amici, electionem non sollicitat. Qualis esse debeat pastor, quis eligentium affectus egregie depingit. Ex terrarum plagis mundi finem ac judicium proximum suadet.

Gregorius presbyteris, diaconibus et clero Mediolanensis Ecclesiae.

Epistolam dilectionis vestrae suscepimus, cui tamen nullius erat inserta subscriptio, sed fidem Magni presbyteri et Hippolyti clerici portitorum personae faciebant. Qua relecta, comperimus omnium vestrum in Constantio filio nostro, Ecclesiae vestrae diacono, convenire consensum, qui dudum mihi bene cognitus fuit. Et cum in urbe regia responsa sedis apostolicae facerem, longo mihi tempore adhaesit, sed nihil unquam in illo quod reprehendi passim potuisset inveni. Verumtamen quia antiquae meae deliberationis intentio est, ad suscipienda pastoralis curae onera, pro nullius unquam misceri persona, orationibus prosequor electionem vestram, ut omnipotens Deus, qui futurorum actuum nostrorum semper est praescius, talem vobis pastorem praebeat, in cujus lingua et moribus exhortationis divinae pascua valeatis invenire; in cujus mente et humilitas cum rectitudine fulgeat, et severitas cum pietate; qui vobis viam vitae non solum loquendo, sed etiam vivendo possit ostendere, quatenus exemplo illius discat vestra dilectio ad aeternae patriae desiderium suspirare. Itaque vos (Grat. VIII, q. 2, c. 2), filii charissimi, officii nostri censura commoniti, suademus ut in hac suscipiendi antistitis causa nullus vestrum neglecta utilitate communi suo lucro prospiciat, ne si quisquam propria commoda appetit, frivola aestimatione fallatur, quia nec libero judicio praeferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes igitur quae cunctis expediunt, ei quem vobis 645 divina gratia praetulerit, integerrimam semper in omnibus obedientiam praebete. Judicari namque a vobis ultra non debet semel praelatus, sed tanto nunc subtiliter judicandus est, quanto postmodum judicandus non est. Consecrato autem vobis, Deo auctore, pastori tota vos mente committite, atque in illo omnipotenti Domino, qui vobis hunc praetulit, deservite.

Sed quia juxta meritum plebium solent superno judicio personae provideri pastorum, vos spiritalia quaerite, coelestia amate, temporalia et fugitiva despicite; et certissimum tenete quia placentem Deo pastorem habebitis, si vos in vestris actibus Deo placetis. Ecce jam mundi hujus omnia perdita conspicimus, quae in sacris paginis audiebamus peritura. Eversae urbes, castra eruta, ecclesiae destructae; nullus terram nostram cultor inhabitat. In nobis ipsis paucissimis, qui ad modicum derelicti sumus, cum supernae percussionis cladibus humanus gladius incessanter saevit. Mundi igitur mala, quae dudum ventura audiebamus, aspicimus, quasi paginae nobis Codicum factae sunt ipsae jam plagae terrarum. In interitu ergo rerum omnium pensare debemus nil fuisse quod amavimus. Appropinquantem itaque aeterni judicis diem sollicita mente conspicite, et terrorem ipsius poenitendo praevenite. Delictorum omnium maculas fletibus lavate. Iram quae aeterna imminet temporali lamento compescite. Pius enim Conditor noster, cum ad judicium venerit, tanto nos majore gratia consolabitur, quanto nunc conspicit quod a nobis nostra delicta puniuntur.

Latorem vero praesentium Joannem subdiaconum nostrum ad hoc, Deo favente, transmisimus, ut electum vestrum sua imminentia cum Dei omnipotentis solatio secundum morem decessoris ejus faciat episcopum consecrari. Nam sicut ab aliis nostra exigimus, ita singulis sua jura servamus. (Vide sup. ep. 26, inf. ep. 30.)

Chapter 168 of 846