Liber III, Epistola 28
Ad Romanum Patricium.
Ut Armenio orphano egenti ac nobili, locum vel operam provideat, unde quotidianis stipendiis sustentetur.
Gregorius Romano patricio per Italiam.
Quidquid misericorditer ac respectu pietatis impenditur, et hic auctorem suum adjuvat, et optatum ei praemium in die retributionis apportat. Quod cum ita sit, quia excellentiam vestram valde diligo, mercedis vobis causas insinuo. Armenius itaque magnificus, filius quondam Antonii 644 illustrissimi viri, sua me egestate compulit, ut pro eo vobis debuissem scribere. Qui quoniam, sicut nostis, utroque parente orbatus est, eminentiae vestrae tuitionem et continentiam praestolatur. Unde christianitas vestra piae considerationis, ut consuevit, intuitu, in quantum utile perspicit, ei locum vel actionem provideat, ex qua quotidianis stipendiis valeat contineri; quoniam haec maxima laus et merces est, si illa orphanis impendantur quae eorum pro suis obsequiis poterant genitoribus exhiberi.
Chapter 167 of 846