Liber III, Epistola 30
Ad Joannem Subdiaconum.
Ut Mediolanensium apud Genuam scrutetur vota; quae si in Constantium consentiant, hunc a propriis episcopis faciat consecrari.
Gregorius Joanni subdiacono.
Quanto apostolica sedes (Grat. dist. 63, c. 10), Deo auctore, cunctis praelata constat Ecclesiis, tanto inter multiplices curas, et illa nos valde sollicitat. ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio Ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit in electione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid quod ad cautelam pertinet omittamus, hujus idcirco 646 praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet, eis convocatis, in commune perscrutari. Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatenus hujusmodi servata consuetudine, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua jura non minuat. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 24. Vide sup. ep. 29.)
Chapter 169 of 846