Liber III, Epistola 31
Ad Romanum Patricium.
Constantium sibi amicissimum commendat.
Gregorius Romano patricio et exarcho Italiae.
Obitum Laurentii Ecclesiae Mediolanensis episcopi excellentiam vestram jam credimus cognovisse. Et quia, quantum ex cleri relatione didicimus, in Constantio filio nostro, diacono ejusdem Ecclesiae, omnium consistit electio, necesse fuit pro servanda consuetudine militem Ecclesiae nostrae dirigere, qui eum in quo omnium voluntates atque consensum concorditer convenire cognoverit, a suis episcopis, sicut vetus mos exigit, cum nostro tamen assensu faciat consecrari. Proinde paterna dilectione persolventes debitum salutationis officium, quaesumus ut praedicto Constantio, seu fuerit consecratus episcopus necne, excellentia vestra, ubi necesse fuerit, suum dignetur impendere justitia favente solatium, quatenus haec vos merces et hic apud inimicos vestros exaltet, et in futura vos vita apud Deum praevenienter commendet. Meus est enim proprius, olimque mihi magna fuit familiaritate conjunctus. Et vos quos nostros cognoscitis, habere ut vestros et peculiariter diligere debetis. (Vide sup. ep. 29, 30.)
Chapter 170 of 846