Skip to the text

Liber III, Epistola 27

Ad Marinianum et Benenatum.

Ut in Bonifacium inquirant; qui, si inventus fuerit reus, sacra privetur communione, atque in monasterium retrudatur.

Gregorius Mariniano abbati de Panormo, et Benenato notario rectori patrimonii Panormi.

Si ea de quibus vehementer Deus offenditur insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum 643 utique Divinitatis patientiam provocamus. Multa etenim ad nos mala de quibusdam in Panormitana civitate degentibus pervenerunt, quae quoniam majorem coercitionem exspectant, nec temere credenda, nec desidiose quaerenda sunt. Pro qua re Victori fratri et coepiscopo nostro injunximus ut si vera essent, et ea insequi debuisset et ulcisci. Nunc itaque huc veniens Bonifacius, vir clarissimus, praesentium lator, frustra se et communione privatum, et alia se gravia a praedicto episcopo queritur fuisse perpessum. Quia ergo nullus sine cognitione damnandus est, eidem fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut si persona quae de ipso quaedam dicere possit inventa fuerit, eam ad vestram debeat cognitionem dirigere. Ideoque hujus praecepti vos pagina necessario duximus adhortandos, quatenus nullius personam attendentes, sed Dei timorem habentes prae oculis, ibi cum omni aequitate, si qua vobis de eo dicta fuerint, memores futuri judicii, subtili debeatis indagatione perquirere. Et si in vestra cognitione cujusquam eum facinorosi criminis reum esse patuerit, tunc ex nostra auctoritate non solum dominici corporis et sanguinis communione privatus sit, verum etiam in monasterium, ubi poenitentiam agere debeat, retrudatur, ut criminis sui maculas convenienti valeat apud aeternum judicem lamentatione purgare. Si vero aut nihil adversus eum in cognitione vestra dictum fuerit, aut si quid dici contigerit, et verum non esse constiterit, nec aliquibus illum indiciis in hoc quod dicitur incidisse potueritis agnoscere, modis omnibus renuntiare nobis curabitis. Praedictum enim Bonifacium nullam a quolibet volumus molestiam sustinere, quoniam sicut justum est ut in delinquentes digna debeat vindicta procedere, ita iniquum est quibusdam afflictionibus quemquam irrationabiliter subjacere.

Chapter 166 of 846