Skip to the text

Liber XIII, Sententia Joannis Defensoris

Exemplum sententiae pro Januario Malacitano episcopo.

In nomine Domini, imperatore illo, illa die, illa indictione.

Ille cui officium cognitoris injungitur ita se pura ac intemerata conscientia debet in omnibus exhibere, ut ex his quae in aliis judicat ipse ultionem aeterni examinis non incurrat. Dum igitur ex deputatione beatissimi atque apostolici domni mei papae Gregorii ego Joannes defensor inter Januarium episcopum Malacitanae civitatis atque inter illos et illos episcopos cognitor resedissem, necesse habui causam praedicti Januarii interna inquisitione discutere, et a partibus subtiliter quaerere veritatem, si, ut petitio ejus continet, transmissis clericis a memoratis episcopis 1256 una cum hominibus gloriosi Comitioli, de Ecclesia fuerit violenter abstractus. Qui dum multa contra se invicem, sicut gesta testantur, objicerent, ad conclusionis hunc utraeque partes aliquando terminum pervenerunt, petentes me de agnitis debere judicare. Unde sollicite relegens quae acta sunt, et veritatem diligenti investigatione perquirens, nullam in antedicto Januario culpam quae exsilio vel depositione digna esset puniri, sed magis illum ejectum de Ecclesia violenter inveni. Et quanquam hujusmodi temeritatem legum censura districtissime feriat, ego tamen legum vigorem sacerdotali moderatione temperans, mediis sacrosanctis Evangeliis, quibus praesentibus ab initio in hoc cognitor resedi judicio, ea quae contra eum statuta sunt, licet jure non teneant, nec alicujus sint momenti, injusta tamen et infirma esse pronuntio, atque illos et illos memoratos episcopos, qui, postposita consideratione sacerdotali, in fratris sui praejudicium atque condemnationem injuste et contra Dei timorem versati sunt, condemnans, in monasterio recipiendos ad agendam in tempus poenitentiam statuo atque decerno. Illum vero qui locum antedicti sanctissimi Januarii contra sacrorum canonum statuta nequiter praesumpsit invadere, condemnans, privari sacerdotio et ab omni ecclesiastico ordine removeri statuo, ut et hoc quod male est adeptus amittat, nec ad officium quod ante indigne gesserat revertatur. Saepedictum autem sanctissimum Januarium episcopum absolutum loco suo in episcopatus gradu Deo auctore reverti ac modis omnibus reformari constituo.

Chapter 827 of 846