Liber XIII, Epistola 46
Ad Joannem Defensorem.
Dissolutos ac depravatos Capricanae insulae monachos in viam reducat.
Gregorius Joanni defensori.
Ubi canonicam districtionem culparum contra se qualitas excitat, postponere quae corrigenda sunt non debemus, ne dissimulatione vires dare pravis actibus, quos falce disciplinae resecare nos convenit, videamur. Quia ergo pervenit ad nos monachos monasterii in Capricana insula, quae juxta Majoricam insulam est posita, ita perverse agere, ac vitam suam diversis facinoribus submisisse, ut non omnipotenti Deo, sed antiquo se hosti, quod cum gemitu dicimus, ostendant potius militare, experientia tua, praesenti auctoritate commonita, ad praedictum monasterium accedere, et vitam moresque illic conversantium subtili studeat investigatione perquirere, et ita quaeque resecatione digna repererit, sicut 1257 canonicus ordo desiderat, congrua ultione corrigere, atque eos quae observare debeant informare, quatenus emendationis tuae modus, et istos ad viam rectae conversationis reducere, et te apud nos nullo modo valeat accusare culpabilem.
Chapter 828 of 846