Skip to the text

30. Dominicis diebus

Hymnvs.

EN dies est Dominica,

& summo cultu dignissima

ob octavam Dominicae
resurrectionis sacrae.
Haec, quamdiu hic vivitur,

septimanatim colitur,
ne umquam nobis excidat,

quid Christus surgens dederat.

Spem certam vitae caelicae
manentis et perpetuae
resurgens nobis contulit,
quae diu latens extitit.

Christi nam resurrectio
nostra scitur provectio,
quotquot in ipsum credimus,
cum ipso resurreximus.

In ipso sumus singuli
facti superditissimi,

sunt Sua quaeque propria
nobis facta communia.

Claritas, perpetuitas,
beata immortalitas,
gaudia, pax, deliciae
ex eius nobis munere.
Horum pia memoria

die fiat Dominica,

ne maneamus inscii,
cur dies fertur Domini.

Hac die surgens Dominus
non morietur amplius,
quod in ipso realiter,

in nobis sit mentaliter.

Hac die resurrectio

a quovis fiat vitio,

ne per consensum libera
huic succumbat anima.

Recolat ante omnia

pius die Dominica
decem praecepta Domini
articulosque fidei.

Renovet et memoriae
sacramenta ecclesiae
cum similibus ceteris
fideli necessariis.

Maxime nunc mens caveat,
ne lingua festum polluat,
offendens lingua gravius
quam manuum operibus.

Instandum iam alacrius
piis actibus, precibus,
devotis exercitiis
sanctisque desideriis.

Studeat iam praecipue

pia mens requiescere

CASSCOWSSOASSOFGS XXX LESDLESDLOSOLEXD

tranquilla conscientia
in Deo, qui est omnia.

Occupetque ex integro
mentem Dei dilectio,
ut mens haec sensibilia
non sentiat ut mortua.

Penset, quid sit, quo venerit,
ubi sit, cur creata sit,
quorsum erit et reditus
votis cunctis et actibus.

Ex Deo in miserias,

luce venit in tenebras,
quae ad Dei imaginem
facta et similitudinem.

Illuc sit eius reditus,
unde ipsius exitus,

beata sit, non misera,
lucida sit, non nubila.

Recordetur originis
suae primae praenobilis,
ut se pudeat vilibus
occupari terrestribus.

Spiritalis origine
divina est et genere,
factura nobilissima
angelorumque socia.

Homo quam sit praenobilis,
statura monstrat corporis,
Thomae aK, Opera. III. 305

qui rectus suet incedere
erecto sursum capite.

Est lumen vultus Domini
suo impressum vultui,
mentis ut sit effigies
viva hominis facies.

Interna sapientia

facie lucet ab extra,
quae testis est exterius,
homo qualis interius.

Est quoque tau vivifico
insignitus signaculo,

prodens per hoc, quod proprius
sit Crucifixi servulus.

Praesentem mens Dominicam
comparet ad praeteritam,
penset, quantum profecerit,
quantum quoque defecerit.

Mala detestans caveat,
bona servare studeat
instantemque hebdomadam
novam putet militiam.

Intime quoque gaudeat,
quod adhuc tempus habeat,
profectum posse facere
tam gratiae quam gloriae.
His piis exercitiis
occupari mens humilis

Q1539753916530783 XXXI LOS DLOSHLOSILAKD

die debet Dominico,
dum manus cessat actio.

Tibi factori temporum,

qui vera quies mentium,

sit laus, honor et gloria
hac die et in saecula. Amen.

Chapter 28 of 103