34. Deus carens tempore
ji «b Vnc Deus carens tempore
EQN) circumscribitur tempore,
nascitur et de virgine,
qui natus est perpetue.
Tempus et diem congruum,
horam locumque placitum
elegit factor omnium
ad suum natalicium.
Edicto die Dominica
nascitur nocte media
brumae sub inclementia,
peregrinus a patria.
Natus in diversorio
ponitur in praesepio,
cultu tectus pauperrimo
bove calet ac asino.
Latens mundi prudentibus
et noxa dormientibus
propalatur simplicibus
gregi invigilantibus.
Quodlibet horum maximo
refertum est mysterio,
Christi quaevis ut actio
nostra scitur instructio.
Quidni sapiant omnia,
sint quoque exemplaria,
quae Patris Sapientia
gessit nostra substantia ?
Non solum nos redimere
venit, sed et instruere,
ut vita simul et morte
possit nobis proficere.
Natus edicti tempore
curat oboedientiae
virtutem notam facere
nosque ad hanc incendere.
Sub hac ipse concipitur,
nascitur, vivit, moritur
hacque venturus creditur
iudex, ut ipse loquitur.
Quid hac virtute carius,
divinius, praestantius,
quam tam vigil in omnibus
observat Dei Filius?
En die solis congrue
nascitur sol iustitiae,
per quem nox ignorantiae
dies fiet iustitiae.
Dum medium silentium
linguae tenerent omnium
iustorum prophetantium,
oritur lumen gentium.
Nascitur et in tenebris
creator omnis luminis
ut doxam laudis fragilis
spernat homo, res nobilis.
Homini quid cum gloria
vana ac deceptoria,
qui munda conscientia
vera abundat gloria?
Tempus elegit hiemis
creator omnis temporis
ut mentis gelu frigoris
a cunctis pellat perfidis.
Gelu namque perfidiae
venit Christus depellere,
ANONN
fidem quoque accendere
suae caritatis igne.
Hiemis tulit frigora,
ut nos pro sua gloria
carnis spernamus commoda,
diligamus incommoda.
En quod carni molestius,
quod mundo est despectius,
quod plus foetet divitibus,
elegit Dei Filius.
Exul a domo propria,
carnis vestitur tunica,
monstrans, quod vivens anima
huic mundo extranea.
Vivere in hoc saeculo
quid quam peregrinatio ?
sed clara Dei visio
nostra vera est mansio.
Hinc per omne, quod agimus,
hoc quaerimus, hoc cupimus,
ut ruptis carnis nexibus
caeli iungamur civibus.
Da, Patris Sapientia,
tua sequi humilia,
ut in Paterna gloria
te laudemus in saecula. Amen.
$F
Q78539/5391839753 XXXV Lrexsressressrero
Chapter 32 of 103