27. De lucida dispositione caelestis ierusalem quoad angelicas hierarchias
HYMNVS.
xl N urbe mea
W Ierusalem summa
sunt en tot luces,
quot ibi felices,
quam et illustro
jugiter me ipso,
lumine vero.
Est perpes vita
haec pulchre polita
mea sophia
trina hierarchia,
haec angelorum
virtutum sacrarum
me propalantum.
Cunctis praelata
seraphin beata,
ibi ferventer,
semper excellenter
ardent amando
amantque ardendo,
sed igne Deo.
Cherubin latet
nihil, sed his patet
totius plenus
LANCELOT, PINXIT
rocure Génétale, Paris 229 LANCELOT, PINXIT
SANCTUS J. B. M. VIANNEY
Parochus vici Ars
(EFFIGIES EX PLURIBUS DOCUMENTIS INEDITIS)
APUO SANCTUARIUM EJUSDEM SANCTI ROM/E-MONTEVERDE
Bo nuo
"uncta Inc posse
proprium ad velle,
Sed potestatem
omnem a me datam
sunt venerantes
Thomae aK, Opera. IIM. 289
multumque mirantes
en potestates.
Stupore digna
facientes signa
virtutes sacrae
probant in se clare,
quod sim virtutum
dominus cunctarum
datorque harum.
Vt ipsi volunt,
archangeli noscunt
nude secreta
consilia mea,
his mundo totum
me fore tremendum,
plus diligendum.
Abyssus multa
iudicia mea,
non sunt occulta
angelis haec ultra,
nundinas pandant,
ut me, si non amant,
saltem pavescant.
Sic per creatos
spiritus beatos
Deus occultus
fio manifestus,
illucens primis
revelor his imis
cunctis communis.
CAEN OLOCTSLOTGS XXVII /exsressressre:o
Seu sint ardentes,
seu plene scientes,
seu dominantes,
vel quid nuntiantes,
quod sunt, quod valent,
totum a me habent,
semper quem vident.
Plene cibantur,
dum me contemplantur,
qui horum totus
sum cibus et potus,
claritas, virtus
horum est vestitus
mire politus.
Me incessanter
laudantes amanter,
hinc hi beati
perpetim firmati,
hinc gloriosi
semper luminosi,
similes mihi.
Sunt hi viventes
me vita fruentes,
pulchre lucentes
me lumen videntes,
sunt et divini,
di quoque igniti
mihi uniti.
Fragilis homo,
sic vivito modo,
iungaris ut his
angelis beatis,
hoc me donante,
te cooperante,
vales sperare.
Quidni praesumas,
cum hinc sis et vivas,
ut tu sis mihi
similis, ut ipsi?
hinc hos creavi,
te quoque plasmavi,
multum amavi.
Quorum nunc status
fueris sectatus,
horum consortem
scias te post mortem,
hic labor qualis,
merces erit talis
tunc aeternalis.
Rex angelorum,
corona sanctorum,
pie dignare
nos his sociare
ad te laudandum
et glorificandum
in sempiternum. Amen.
Lj
(9539765397539 XXVIII LES 9S esso rex sess
Chapter 25 of 103