Skip to the text

28. De variis mansionibus et praemiis electorum caelesti ierusalem

Hymnvs.

domo Patris

summae maiestatis

ecce sunt pulchrae

mansiones multae,

quae sunt certantum

pro virtute tantum

ac triumphantum.

Ibi Maria,

virginum regina,

o quam beata,

quae cunctis praelata

mihi propinquam

sedem tenet primam,

angelis aliam.

Gaudens laetatur,

quia contemplatur

me suum natum

unice praelatum

in dextra Patris

omnibus creatis

atque beatis.

Ei Adam vetus

quam felix, quam laetus

mihi applaudit,

cum videt et audit

genus humanum
per ipsum damnatum
per me salvatum.

Sed patriarchae
tripudiant laude
sibi promissum
cernentes impletum,
per me credentes
benedictae gentes
sunt et viventes.

Mihi prophetae
citharizant lacte,
quod meruere

me clare videre,
quem praedixerunt
mundo, dum vixerunt,
nec fefellerunt.

David psalmista
meusque baptista
praespecialem

habent claritatem,
qui me venturum
non tam prophetarunt
quam demonstrarunt.

Sunt quam praeclari
apostoli cari

mecum sedentes,
mecum decernentes,

qui se spernebant,

EAIC ICIC ICHGA XXVIII LOS HLESDLENDLOSD

cuncta relinquebant,
mihi haerebant.

Martyres fortes

me per mille mortes
testificati

fulgent rubricati,
habent splendorem,
roseum candorem,
altum honorem.

En patientes

sunt mecum nitentes
tot margaritis,

quot triti pressuris,
gemitusque horum

sunt causa splendorum

ac gaudiorum.

Iuxta labores
suos confessores
remunerantur
atque decorantur,
sunt horum stolae
mixto de colore
purpurae more.

Auream torquem
possident in sortem
mihi dilecti
doctores electi,
quorum doctrina
floret fides mea

in omni terra.

Sunt epulantes
mecum et cantantes
monachi veri
musto meo pleni,
nam priscus labor,
disciplinae rigor
ipsis nunc sapor.
Anachoritae

nec non eremitae
lucide mecum
meum cernunt vultum,
pro quo videndo

se dabant tam arto
vitae statuto.

Oboedierunt

et se qui fregerunt,
mihi sodales

et stolis aequales,

iam nil, quod nolunt,
sed omne, quod volunt,
facere possunt.

Humiles, mites

sunt, o quam sublimes,
mundo despecti

sunt a me complexi,
qui quondam imi,
nunc iuxta me primi
celso sedili.

Virgines mundae

mecum quam iucunde

(7529539753975 XXVIII LOS DLOSHLESHLOSD

ducunt choream
caelicam per aulam,
mire fraglantes,
coronas gestantes
meque laudantes.

Ac viduarum

gloria castarum
nequaquam parva,
sed nimis est magna,
quae sponsis spretis
amplexibus laetis
fruuntur meis.

Sunt mihi grati

sancti coniugati,

per quos fit aucta
Ierusalem sancta,
nam prole horum
numerus meorum
crescit sanctorum.

Sed continentes
mecum sunt habentes
en tot coronas,

quot vicere pugnas,
hinc clariores,

quo sunt graviores
passi labores.

Ast innocenter
vixere qui semper,
quantum laetantur,

o quantum mirantur,

ur

quod sunt servati
culpis a peccati,
sub quo sunt nati.

Sunt paenitentes

non minus gaudentes
ipsis mundatis
cunctis a peccatis,
hinc gloriantes
meque laudantes
sunt iubilantes.

Servus ac liber,
locuples ac pauper,
nemo exceptus,
cuiusvis sit sexus,
quilibet satis

habet claritatis

in regno pacis.

En mecum omnes
caelici nunc cives,
quam mire gaudent,
pleniter qui habent,
quod optavere
umquam obtinere,
quando vixere.

Terram spernendo,
superis haerendo
re nunc coneris,
ut sanctus proberis,

tu claritatis

(9539539453953 XXIX LOSGLOSHLOSHLESD

caeli cum beatis
particeps ut sis.

Causa cunctorum
fontalis bonorum,
Trinitas sancta,
praemiorum summa,
tu superdigna
laude quam immensa
semper et ultra,

Da, quod beati

sanctis adunati

nos et ferventer,
jugiter ac semper

te adoremus,

te glorificemus

teque laudemus. Amen.

Chapter 26 of 103