Skip to the text

35. De eadem festivitate

Hymnvs.

Ast diversorio

NI manens in Patris solio,
monstrans, quod cum hoc saeculo
nulla sibi communio.

In mundo nec est veritas

nec iustitia nec aequitas,

sed abundat iniquitas,

falsitas, fraus ac vanitas.

Hoc ergo nequam saeculum
sit nobis ut ergastulum,
ipsius ne reti fraudum
dilabamur in barathrum.

Exemplo Dei filii
simus hic vagi profugi,

sed sursum ferri cupidi

spe virtuteque animi.

Stratum Iesu praesepium
ut sit salubre pabulum
mundorum animalium,
videlicet fidelium.

Est Iesu quaevis actio,
in carne conversatio

nostrae mentis refectio
ac morum regulatio.

De Iesu tunc comedimus,

cum hunc toti diligimus,
Thomae aK, Opera. III, 321

cum eius mores sapimus
et hos sequi afficimus.

Si non sapit divinitas,
edatur vel humanitas,
ne nobis sit sterilitas
tanta Iesu dapsilitas.

Ingrederis, egrederis,
de Iesu pasci poteris
seu humanis et typicis,
seu divinis ac mysticis.

Tantis abundans dapibus
quisquis manet famelicus,
vel follus est vel ebrius,
seu homo sit vel angelus.

Pannis legitur vilibus
Rex regum atque Dominus
dans solamen pauperibus
non verbis, sed operibus.

Quod tam praestans existeret
paupertas, quis hoc crederet,
ni Deus hanc eligeret
ejusque decus panderet?

Sic fuit, sic est, sic erit,
dives in primis hic erit,
pauperem Christus elegit,
quem ut suum hic deprimit.

Gaudeat pauper humilis,
huic mundo dissimilis,

carens nummi divitiis
abundet virtutum donis.

Quanto quis hic pauperior,
tanto Christo similior,

qui cunctis est humilior
egenisque pauperior.

Pauper hic nasci voluit,
plus pauper vigens deguit,
ac paupertatem ambiit,
sed pauperrimus obiit.

Vide Christum humillimum,
qui frigoris incommodum
utcumque per solacium
propellit animalium.

Horum namque anhelitus
calefacit uberius

infantem, qui propter frigus
sub pannis vagit vilibus.

O humilitas nimia,

o paupertas altissima,
quod a brutis solacia
capit hic, qui est omnia.

Quid quod bos nec non asinus

uterque Christo commodus,
ni quod doctus et indoctus
uterque Christo placitus ?

Doctus seu idiota sit,
Iesus neminem abicit,

DE

dummodo hunc amaverit
seque humiliaverit.

Qui verbis vita praeditis
seu luce vitae simplicis
proficiunt hic aliis,
Salvator calefit ab his.

Natus pastorum optimus
nuntiatur pastoribus,
non pigre dormitantibus,
sed gregi vigilantibus.

Numquam mentis desidia,
sed interna vigilia
percipiuntur intima
natalis Christi gaudia.

Parare nos ad gratiam

per internam custodiam
praesta, Iesu, rex gloriae,
prece laudis perpetuae. Amen.

Chapter 33 of 103